Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

[Et de his sit hucusque tractatus: de spiritu vero et de his similibus hinc sumatur exordium.]

Fuit deus et ὕλη ⎡quem Graece credimus mundum⎤. [Et mundo comitabatur spiritus, vel inerat mundo spiritus, sed non similiter ut deo: nec deo ⟨. . .⟩.] Haec, de quibus mundus, idcirco non erant, qu⟨i⟩a n⟨a⟩ta non erant; sed in eo iam tunc

erant unde nasci habuerunt. [Non enim ea sola non nata dicuntur quae necdum nata sunt, sed ea ⟨etiam quae . . .⟩ . ⟨. . . ⟩ quae carent fecunditate generandi, ita ut ex his nihil nasci possit.]

Quaecunque ergo sunt quibus inest natura generandi, haec et generabilia sunt: de quibus nasci potest ⟨aliquid⟩, tametsi e ex se nata sunt. Neque enim dubitatur ex his quae ex se nata sunt facile nasci posse ⟨. . .⟩. ⟨. . .⟩ de quibus cuncta nascuntur.

Deus ergo sempiternus, deus aeternus: nec nasci potest nec potuit: hoc est, hoc fuit, hoc erit semper. Haec ergo est, quae ex se tota est, natura dei.

ὕλη autem ⟨vel mundi natura⟩ [et spiritus], quamvis nata non videa[n]tur, a principio tamen in se nascendi procreandique vim posside[n]t atque naturam. Fecunditatis etenim initium in qualitate [naturae] ⟨materiae⟩ est, quae et conceptus et partus in se possidet vim atque [materiam] ⟨naturam⟩. Haec itaque sine alieno conceptu est sola generabilis, ⟨⟨quae utique in se vim totius naturae habet.⟩⟩

At vero ea, quae vim solam concipiendi habent ex alterius commixtione naturae, ita discernenda sunt, ut ⟨. . .⟩. Sic locus mundi cum his quae in se sunt vide[a]tur esse non natus [[qui utique in se vim totius naturae habet]]: locum autem dico in quo sint omnia. Neque enim haec omnia esse potuissent, si locus deesset qui omnia sustinere potuisset. Omnibus enim rebus quae fuerint praecavendum est loco: nec qualitates etenim nec

quantitates nec positiones nec effectus dinosci potuissent earum rerum quae nusquam sunt.

Sic ergo et mundus quamvis natus non sit, in se tamen omnium naturas habet, utpote qui his omnibus ad concipiendum fecundissimos sinus praestet.

Hoc est ergo totum qualitatis ⟨diversae, prout natura est⟩ materiae, quae creabilis est, tametsi creata non est. Sicuti enim [in] natura materiae [qualitas] ⟨bonitatis⟩ fecunda est, sic et malignitatis eadem est aeque fecunda.