Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Spiritu vero, ⟨⟨qui quasi organum vel machina summi dei voluntati subiectus est,⟩⟩ agitantur sive gubernantur omnes in mundo species, unaquaeque secundum naturam suam a deo distributam sibi. ὕλη autem (vel mundus) omnium est ⟨formarum⟩ receptaculum; omniumque agitatio atque frequentatio ⟨. . .⟩. Quorum deus gubernator, dispensans omnibus [[quantum]] rebus mundanis ⟨⟨quantum⟩⟩ unicuique necessarium est: spiritu vero inplet omnia, ut cuiusque naturae qualitas est inaltata.
[[Est enim cava mundi rotunditas in modum sphaerae, ipsa sibi qualitatis vel formae suae causa invisibilis tota; quippe cum quemcumque in ea summum subter despiciendi causa delegeris locum, ex eo, in imo quid sit, videre non possis: propter quod multis loci[s] instar qualitatemque habere creditur. Per formas enim solas specierum, quarum imaginibus videtur insculpta, quasi visibilis creditur, cum depicta monstratur: re autem vera est sibi ipsi invisibilis semper. Ex quo eius imum, vel pars ⟨ima⟩, si locus ⟨imus⟩ est in sphaera, Graece Ἅιδης dicitur, siquidem ἰδεῖν Graece videre dicatur, quo⟨d⟩ visu imum sphaerae careat. Unde et ideae dicuntur species, quod sint visibiles formae. Ab eo itaque quod visu priventur, Graece Ἅιδης, ab eo quod in imo sphaerae sint, Latine inferi nuncupantur.]]