Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
—Trism. Haec est enim merces pie sub deo, diligenter cum mundo viventibus. Secus enim inpieque qui vixerint, et reditus denegatur in caelum, et constituitur in corpora alia, indigna animo sancto, [et] foeda migratio.Ascl. —Ut iste rationis sermo processit, o Trismegiste, futurae aeternitatis spe animae in mundana vita periclitantur.—Trism. Sed aliis incredibile, aliis fabulosum, aliis forsitan videatur esse deridendum. Res enim dulcis est in hac corporali vita qui capitur de possessionibus fructus: quae res animam obtorto, ut aiunt, detinet collo, ut in parte sui qua mortalis est inhaereat.
Nec sinit partem divinitatis agnoscere invidens inmortalitate malignitas. Ego enim tibi quasi praedivinans dixero nullum post nos habiturum dilectum simplicem [qui est] philosophiae, quae sola est in cognoscenda divinitate frequens obtutus et sancta
religio. Multi etenim ⟨⟨inconprehensibilem philosophiam efficient,⟩⟩ et eam multifaria ratione confundent.Ascl. —Quomodo ergo [multi [[inconprehensibilem philosophiam efficiunt]], aut quemadmodum eam multifaria ratione confundunt]?