Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Cicero de finibus III 14, 48. Ut enim qui demersi sunt in aqua, nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiamtum essent in profundo: nec catulus ille, qui iam appropinquat, ut videat, plus cernit, quam is qui modo est natus: item qui processit aliquantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit - - Sed quamquam negant nec virtutes nec vitia crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant.
Cicero de finibus IV 75. Peccata paria. - Quonam modo? - - Ut, inquit, in fidibus pluribus, si nulla earum ita contenta nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur.
76. Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.
77. Quoniam, inquiunt, omne peccatum imbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata.