Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero de finibus IV 21. Omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino interesse.

Porphyrion ad Hor. Serm. I 2, 62. Negat interesse quicquam, utrum quis in matrona an in ancilla an etiam in adultera delinquat, secutus opinionem Stoicorum, qui omnia peccata paria esse dicunt; neque enim rei admissae quantitatem, sed admittentis voluntatem spectant.