Fragmenta Logica et Physica

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 2. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Leipzig: Teubner, 1903 (1964 printing).

Achilles Isagoge 7 p. 131 in Petav. Uranol. Οἱ Στωϊκοὶ φασὶν ἐκ τῆς γῆς τὴν ἔξωθεν γίνεσθαι πρῶτον περιφοράν. ἐπεὶ γὰρ ἡ γῆ κέντρου τάξιν ἐπέχει, ὥσπερ ἀπὸ κέντρου κύκλος γίνεται, οὕτω καὶ ἀπὸ τῆς γῆς εἰκὸς ἔξω περιφέρειαν γεγονέναι.

Philo quaest. et solut. in Exodum I 1 (p. 445 Aucher). Tempus autem mundi conditi, siquis opportuno examinis consilio utens inquirere velit veritatem, vernum tempus est; hoc enim tempore omnia universim florescunt ac germinantur et suos terra perfectos generat fructus. Nihil autem imperfectum erat, ut dixi, in prima procreatione universorum. Nam opera data constitutum erat, ut gens ista optime conversaretur in mundo, sortita propriam partem meliorem pro honore pietatis, magnam hanc urbem, mundum inquam, et urbanitatem.

Cf. Vergil. Georg. II 336. non alios prima crescentis origine mundi - inluxisse dies aliumve habuisse tenorem - crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat - orbis etc.

Aëtius Plac. II 4, 7. οἱ Στωϊκοὶ φθαρτὸν τὸν κόσμον, κατ’ ἐκπύρωσιν δέ.

Commenta Lucani Lib. VII 1 p. 220 Us. Quam lex aeterna: potest secundum Platonem intellegi qui natum quidem tradit esse mundum, sed non interiturum. diverse Stoici et Epicurei, qui et natum esse et periturum adfirmant.

Commenta Lucani Lib. VIII 459 p. 274 Us. quod Stoici dicunt: utique si non fuit, potest et non esse. initium enim habere non potest, quod non habet finem.

Laetantius instit. div. II 10. Aristoteles autem labore se ac molestia liberavit, dicens semper mundum fuisse: itaque et humanum genus et cetera quae in eo sunt initium non habere, sed fuisse semper ac semper fore. Sed cum videamus singula quaeque animalia quae ante non fuerant incipere esse et esse desinere: necesse est totum genus aliquando esse coepisse et aliquando desiturum esse quia coeperit. Omnia enim tribus temporibus contineri necesse est, praeterito, praesenti, futuro. Praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio. Quae omnia in singulis hominibus apparent: et incipimus enim cum nascimur, et sumus cum vivimus, et desinimus cum interimus. Unde etiam tres Parcas esse voluerunt: unam quae vitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, tertiam quae rumpat ac finiat. In toto autem genere hominum quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum, id est origo colligitur et futurum, id est dissolutio. Nam quoniam est, apparet aliquando coepisse (esse enim nulla res sine exordio potest) et quia coepit, apparet quandoque desiturum. nec enim potest id totum esse immortale, quod ex mortalibus constat. Nam sicut universi per singulos interimus, fieri potest ut aliquo casu omnes simul, vel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet; vel pestilentia ubique diffusa, quae singulas urbes atque regiones plerumque populatur; vel incendio in orbem misso, quale iam fuisse sub Phaëtonte dicitur; vel diluvio aquarum quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est. Quod [diluvium] si casu accidit, profecto potuit accidere, ut et unus ille qui superfuit interiret: si autem divinae providentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reservatus est, apparet in dei potestate esse vel vitam vel interitum generis humani. Quodsi potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquanudo esse ortum, et ut fragilitas initium sic declarat et terminum. Quae si vera sunt, non potuit defendere Aristoteles, quominus habuerit et mundus ipse principium. Quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli, qi semper fore mundum putaverunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet, quia sequitur, ut habeat et finem.

Diogenes Laërt. VII 141. ἀρέσκει δὲ αὐτοῖς καὶ φθαρτὸν εἶναι

τὸν κόσμον, ἅτε γεννητόν, τῷ λόγῳ τῶν δι’ αἰσθήσεως νοουμένων. οὗ τε τὰ μέρη φθαρτά ἐστι, καὶ τὸ ὅλον· τὰ δὲ μέρη τοῦ κόσμου φθαρτά· εἰς ἄλληλα γὰρ μεταβάλλει· φθαρτὸς ἄρα ὁ κόσμος. καὶ εἴ τι ἐπιδεκτικόν ἐστι τῆς ἐπὶ τὸ χεῖρον μεταβολῆς, φθαρτόν ἐστι· καὶ ὁ κόσμος δέ· ἐξαυχμοῦται γὰρ καὶ ἐξυδατοῦται· ⟨φθαρτὸς ἄρα ὁ κόσμος⟩.

Clemens Al. Stromat. V 14 p. 711 Pott. Σαφέστατα Ἡράκλειτος ὁ Ἐφέσιος ταύτης ἐστὶ τῆς δόξης· τὸν μέν τινα κόσμον ἀΐδιον εἶναι δοκιμάσας, τὸν δέ τινα φθειρόμενον τὸν κατὰ τὴν διακόσμησιν εἰδὼς οὐχ ἕτερον ὄντα ἐκείνου πῶς ἔχοντος· ἀλλ’ ὅτι μὲν ἀΐδιον τὸν ἐξ ἁπάσης τῆς οὐσίας ἰδίως ποιὸν κόσμον ᾔδει, φανερὸν ποιεῖ λέγων οὕτως· (sequitur Heracliti frgm. 20 Byw.) ὅτι δὲ καὶ γενητὸν καὶ φθαρτὸν αὐτὸν εἶναι ἐδογμάτιζεν μηνύει τὰ ἐπιφερόμενα (sq. Heracl. frgm. 21 Byw.) δυνάμει γὰρ λέγει ὅτι πῦρ ὑπὸ τοῦ διοικοῦντος λόγου καὶ θεοῦ τὰ σύμπαντα δι’ ἀέρος τρέπεται εἰς ὑγρὸν τὸ ὡς σπέρμα τῆς διακοσμήσεως· ὃ καλεῖ θάλασσαν· ἐκ δὲ τούτου αὖθις γίγνεται γῆ καὶ οὐρανὸς καὶ τὰ ἐμπεριεχόμενα. Ὅπως δὲ πάλιν ἀναλαμβάνεται καὶ ἐκπυροῦται σαφῶς διὰ τούτων δηλοῖ (sq. Heracl. frgm. 23 Byw.). ὁμοίως καὶ περὶ τῶν ἄλλων στοιχείων τὰ αὐτά. Παραπλήσια τούτῳ καὶ οἱ ἐλλογιμώτατοι τῶν Στωϊκῶν δογματίζουσι περί τε ἐκπυρώσεως διαλαμβάνοντες καὶ κόσμου διοικήσεως καὶ τοῦ ἰδίως ποιοῦ κόσμου τε καὶ ἀνθρώπου καὶ τῆς τῶν ἡμετέρων ψυχῶν ἐπιδιαμονῆς.

Philo de provid. I § 13 (p. 7 Aucher). Corruptio particularum alicuius partis et iterum corruptio minimae partis huius particulae, si ex ipsa natura atque essentia corporis oriatur, praesignat corruptionem quoque futuram corporis totius. Quid enim est corruptio in aliquam corporis partem primum obrepens, nisi differentia quaedam parti vel particulae inducta, qua fit ut differant ab iis corporibus, ex quibus sunt sublatae? Siquidem quod unius eiusdemque erat naturae, dissolutionem subiit corruptionis, expectantibus aliis quoque corporibus parem sortiri dissolutionem ac corruponem; ita ut universa corpora mors in unum finem concludat. 14. Qui ergo naturali usus ratione videt condicionem animantium animaliumque ratione praeditorum et universim omnium rerum, quae n mundo sunt ac fuere, quod nempe in fluxu sint, nonne universum quoque mundum ad normam partium suarum habiturum esse corruptionem fatebitur?

Philo de provid. I § 15 (p. 8 Aucher). Terrae itaque et aëris natura examinata atque perpensa nullam in istis invenias differentiam a ceteris mundi partibus, nisi quod unius eiusdemque naturae est totum in genere: et tamen utriusque terminus generatio est ac corruptio. Cum enim ista subiecta sunt mutationi, variationi et conversionibus, finem etiam habent, et permutationem naturae suae ab igne. Ita ut, consumpta longo opere ac deficiente tota naturali fertilitate, germinationem non ulterius terra prae se ferat; quae sane semper ita habere voluisset, sed non potuit, ab igne impedita, ne germina producat, vel corruptione aquarum caenosa reddita, et aliter etiam aliis variationibus permutata. Quomodo illam itaque immortalem dicere praesumant, qui sapientiae vestigiis institerunt? § 18. agam —  — de terra atque aëre, non minus ipsam aëris

naturalem affectionem considerans, quam animadvertens ipsum nunc varias passiones experiri et rursum in sanitatem redire: unde etiam medicorum iudicio per commutationes eius oriri morbos statuitur, quoniam languescere per hunc dixere corpora in mundo existentia naturali eius participatione. Qui ergo obnoxius est morbo, tempestati ac corruptioni, quidni ipsa quoque vita non demum privetur? § 19. Si quis autem aërem putat immortalem esse, ita ut perpetuum istum permansurum dicat, quomodo, quaeso, in corpore immortali mortales mori soleant qui nempe vitali aëre perpetuo saturari illumque sugere consuevere.

Cicero de nat. deor. II 118. Sunt autem stellae natura flammeae; quocirca terrae, maris, aquarum vaporibus aluntur iis, qui a sole ex agris tepefactis et ex aquis excitantur, quibus altae renovataeque stellae atque omnis aether refundunt eadem et rursum trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumit. Ex quo eventurum nostri putant - ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra ali posset nec remearet aër, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset, ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur.

Alexander in Aristot. Meteorol. f. 90a ed. Ven. Ὅθεν τοὺς ἐπὶ μικρὸν βλέποντας φησὶ καὶ ἀπὸ τῶν μικρῶν περὶ τῶν ὅλων πειρωμένους λέγειν τῆς τοιαύτης κατὰ τὴν γῆν μεταβολῆς, καθ’ ἣν τὰ μὲν ἑλώδη τε καὶ ὑγρὰ οἰκήσιμά τε καὶ σύμμετρα γίνεται διὰ ξηρότητα, τὰ δὲ πρότερον συμμέτρως ἔχοντα ἀοίκητα διὰ τὴν τῆς ξηρότητος ἐπίτασιν, αἰτίαν λέγειν εἶναι τὴν τοῦ ὅλου μεταβολήν τε καὶ φθοράν. ἡγοῦνται γὰρ σημείοις τούτοις χρώμενοι ἐκπύρωσιν γίνεσθαι τοῦ ὅλου, ὡς Ἡράκλειτος μὲν πρὸ αὐτοῦ καὶ οἱ τῆς ἐκείνου δόξης, οἱ δὲ ἀπὸ τῆς Στοᾶς μετ’ αὐτόν. καὶ ἐκ τούτου λέγουσιν, ὡς ὄντος γενητοῦ τε καὶ φθαρτοῦ τοῦ παντός, ὡς τοῦ τῆς γῆς τὰ μὲν ξηραίνεσθαι τὰ δὲ πάλιν ἐξυγραίνεσθαι αἰτίαν χρὴ τὴν τοῦ κόσμου γένεσιν ἡγεῖσθαι. ἄτοπον δὲ διὰ βραχείας μεταβολὰς κινεῖν τὸ πᾶν καὶ γενητόν τε καὶ φθαρτὸν ποιεῖν. τὸ γὰρ τῆς γῆς μέγεθος οὐδέν ἐστιν ὡς πρὸς ὅλον τὸν οὐρανὸν παραβαλλόμενον· κέντρου γοῦν φασιν αὐτὴν λόγον ἔχειν ὡς πρὸς τὸ πᾶν.