Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

11

Latitudo terræ, qua modo habitatur, currit ab extremo Æthiopico oceano ad Æquatorem primum in stadia 8000, ac rursum in Meroën altera totidem: Inde Alexandriam in 10000 stadia. Ab Alexandria vero in ostium Tanais amnis stadiorum 18056 summa procedit. Nam ab ostio Tanais ulteriora versus septentiones incomperta sunt. Hæc autem dinumeratio sic instituitur. Ab Alexandria ad Lindum insulæ Rhodi oppidum stadia definiuntur 4500. Sed relicta Rhodo ad dextram in Thoantium Carpathi promontorium navigatur stadiis 400. Inde in insulam Telum stadiis 560. Hinc ad Lacterem insulæ Cô promontorium 320 stadiis curritur. Ad ejusdem insulæ promontorium alterum, quod Drepanum vocant, 100. Deinde ad Acriten insulam stadia sunt 230, moxque ad Corassias insulas 100, a quibus abest Ampelos insulæ Sami promontorium stadiis 30. Abinde ad Ægæum Argenon Lesbi promontorium Ægæo jam mari navigatur stadiis 800, hunc in modum computatis. Abest Samo Erythræum Corcyræum stadiis 270, inde Phlium promontorium Chii 50; unde ad Melanea promontorium Lesbi sunt 450. Deinceps ad Sigrium ejus Lesbi promon torium

12

torium alterum 500 stadia computantur. Inde ad insulam Tenedum sunt 450, a qua 100 sunt ad Sigæum: Hinc vero 2500 ad os Ponti, tum Carambin 2800; mox ad os Mæotidis Paludis 250, ac deinceps in Tanaim 2670.

Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur, in Gnidum insulam numeratis stadiis 700. In Cô insulam 200. Samum deinde 800. Abest hinc Chios stadia 750. Ultra hanc Mitylene 520. Sequitur Tenedos post stadia 350, mox Sigeum 100. Os Ponti abest inde stadiis 2500. Et Carambis hinc post 2800 stadia. Jam ad Os Mæotidis paludis sunt 2500, ac deinceps ad Tanaim fluvium 2200. Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim fit 18620.