Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Restat, ut dicamus de insulis et singularum ambitu, quatenus eæ nobis sunt cognitæ, prout accepimus ab Artemidoro, Menippo et aliis classicis auctoribus. Gades in Hispaniæ ora longa est stadia 108, lata tantum 16. Fre tum

13

tum autem columnarum Herculis illi proximum, qua angustissimum est, patet 80 stadia. Præterea in mari Hispanico jacent insulæ, ut duæ Pithyusæ, quarum major et habitata longa est stadia 300; Minor 100 tantum. Gymnesiarum vero, quæ a Carthaginiensibus vocantur Baleares, quasi dicerent funditorias (Nam funditores hoc nomine appellantur) major longa est stadia 1200, lata 400. minor in stadia 300. extenditur. Post has Stœchades sequuntur, quæ, quia in directum jacent, suo nomine indicant ordinem, et urbibus Massiliensium sunt oppositæ: Harum tres sunt majores; minores duæ proximæ Massiliæ. Insula Sardinia refert plantam pulli equini, in medio sui cava, longa 200 stadia. Cyrnus (quam Latini vocant Corsicam) adjacet Sardiniæ, vilior multo illa, brevior paulo minus dimidio; in longitudinem patet stadia --- Ex Populonio Hetruriæ promontorio in Sardiniam ut et in Corsicam vela dimittuntur trajectu stadiorum 2200. Siciliæ ambitus secundum Timosthenem est 4746 stadiorum, habens figuram triangularem, cujus

14

cujus latera sunt inæqualia; a Peloro promontorio in Italiam trajectus est undecim stadiorum: latera ejus sunt hæc, a Peloro ad Pachynum stadiorum 1037. a Pachyno ad Lilybæum 1600. Et juxta Timosthenem a Lilybæo rursum in Peloriadem oram stadia 1700. A Lilybæo in Clypeam Africæ oppidum trajectus patet stadia 1600.

Insula Cercina habet longitudinem stadiorum 70. Et ubi angustissima est, latitudinem 40. Jacet e regione urbis Thenarum, sitæ in continente Africæ juxta initium Syrtis minoris: Adjacet vero Cercinæ Cercinitis insula ponte conjuncta, eademque longa stadia 40, et lata 25.