Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Continentes autem appellantur Græca voce Epiri, quia videlicet sunt inexploratæ magnitudinis. Asia dicta est ab ἄσσον, quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ordine sitas, quales sunt Eubœa, Andrus, Tenus, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est a vento Euro. Lybiæ vocabulum Græcis plane latet, sed a populo nobili inter Phœnices venit, et significat leones. Oceanus dictus ab æstuum terras undique pulsantium concitatione.

Tandem Dicæarchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ cujusdam simpliciter rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et mon tem

4

tem Taurum, et inde usque ad Imaum actæ: Secundum quæ loca alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.