Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, complexum in sui medio Græciam, in cujus centro statuunt Delphos, quos vocarunt umbilicum terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiæ experimenta exstant, primus affirmavit terram esse oblongam; ita ut longitudo ad Latitudinem habeat rationem sesquialteram. cui sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla; sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo assimilavit: Hipparchus similem Trapezio, alii caudæ belluinæ, Posidonius Stoïcus fundæ tradidit, cujus media latitudo ab Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem procedat, sic tamen ut latissima sit, qua India pertinet ad Eurum. Ter

3

Termini continentium sunt: Europæ quidem atque Africæ columnæ Herculis; Africæ et Asiæ Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus, qui a palude Sarbonide ad sinum Arabicum porrigitur: Asiæ vero et Europæ terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum, qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur; postea autem recentiores tradiderunt Mæotidem paludem et fluvium Tanaïn.