Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Tennulius, Samuel (Samuel ten Nuyl), editor and translator.

Venti autem flant ex diversis partibus, ab Æquinoctiali nimirum ortu Apeliotes, ab occasu Æquinoctiali Zephyrus; a meridie Notus, a Septentrione Aparctias. Rursus ab æstivi Tropici ortu spirat Cæcias; dein ab ortu Æquinoctiali (ut dictum modo) Apeliotes, ab hyberno denique Eurus.

Rursus secundum solem occidentem, ab occasu hiberno provenit Libs, deinde ab occasu Æquinoctiali dictus jam Zephyrus, ab occasu vero æstivo Argestes, alias Olympias dictus. Tantem Notus et Aparctias adversi flant; ita ut venti omnes sint octo. Timosthenes autem, qui conscripsit marium circumnavigationes, tradit duodecim ventos, quia inter Aparctiam et Cæciam medium ponit Boream, inter Eurum et Notum Phœnicem, qui et Euronotus vocatur; inter Notum et Libem Leuconotum, qui alias Libonotus dicitur, inter A par

5

parctiam et Argesten Thrascian, quem accolæ istius oræ etiam Circium appellant. Tradit et quæ gentes unicuique ventorum plagæ sint subjectæ; nimirum Bactriani habitant sub Apeliote, Indi sub Euro, sub Phœnice mare Rubrum et Æthiopia jacet; sub Noto altera Æthiopia, ultra Ægyptum sita. Ad Leuconotum collocat Garamantas, qui supra Syrtes colunt, ad Libem Æthiopas, et omnes occidentales supra Mauros; ad Zephyrum vero columnas Herculis, unde Africa et Europa incipiunt; ad Argestem Iberiam, quæ nunc vocatur Hispania; Ad Thrascian Scythas supra Thraciam sitos; Ad Borean Pontum Euxinum, paludem Mæotin ac Sauromatas; ad Cæciam denique Mare Caspium et Sacas.