Alexias

Anna Comnena

Anna Comnena. Annae Comnenae Alexiadis, Volume 1. (Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 38). Schopen, Ludwig, translator; Niebuhur, B.G., editor. Bonn: Weber, 1839.

[*](2. κενουμένου F, κενωμένου P. 7. ἀνῆψε ΑΡ, ἀνῆπτο C. 11. ἀποτεφρουμένων Α ἀποτρεφουμένων F, ἀποστρεφομένων P. 20. Διάβολιν F, Δεάβολιν P.) spatium inter ligneam et urbis turrim materia varia quae facile exardesceret multo infuso largiter oleo; quibus adicitur ignis, titiones scilicet facesque. is iuitio gliscens deinde leni excitatus flatu postremo in altam flammam exarsit atque cum ignis bumidi illius, ut ita dicam, fulminibus coniunctus totam illam horribilem machinam largamque igni materiam praebentein accendit. quae quidem res frago- rem excitabat terribilemque oculis aspectura. ingeutis enim flammae splendor usque ad stadia circumquaque tredecim relucebat. magna tum fuit inopsque clausorum ibi barbarorum perturbatio atque con- fusio, cum alii flammis comprehensi in cinerem verterentur, alii ex alto sese in terram praecipitarent. magnus quoque erat clamor inopsque perturbatio resonantium qui foris stabaut barbarorum.

Hacteuus de ingenti illa nubesque tangente turri obsidioneque barbarorum. sed ad imperatorem redeat oratio. vere igitur ineunte Augusta Thessalonica in regiam urbem reversa est; imperator porro pergens per Pelagonium Diabolim pervenit, urbem in collibus ante montes sitam, in quibus semitae quas supra memoravi sunt impeditissimae. iam

194
[*](C)[*](D) [*](P. 387)[*](8. ῥᾷστα προσχωρεῖν F. προσχωρεῖν ῥᾷστα P. 10. ὧν] ὧς F. 11. ante ἀγάπης in F verba δυνάμεως καταστήσας . . . πρὸς του· τοὺς falso repetita manus eadem delevit. εἴωθε F, εἴωθεν P.) novo in barbaros consilio excogitato plane evitandam esse statuit publicam pugnam. neque igitur apertum capessebat proelium, sed angustiis impenetrabilibus inviisque viis inter castra utraque interiectis fidissimos quosque cum idoneis copiis in ipsis montium iugis collocavit novamque belli gerendi rationem hanc invenit, ut neque ex suis quisquam ad Boëmundum facile accedere posset neque illinc ad litterae sahitationesque mitterentur, quibus amicitia plerumgue conciliari solet. cessantibus enim sahitationibus secundum Stagiritam multae toUuntur amicitiae. nam cum Boëmundum suramae malitiae atque industriae esse sciret, aperto quidem proeho coufligere non dubitabat, quemadmodum iam diclum est, sed aliud plane consilium aUamque artem in eum excogitans minime cessavit. sed ob eas, quas dixi, causas quamquam pugnandi cupidissimus cum periculorum ct anians et vetus esset, tamen imperator pater meus prudentiam in omnibus rebus superiorem esse ratus alia ratione eum debellare studebat. ducis enim est, ut mihi videtur, non sem-
195
[*](B)[*](V. 307)[*](C)[*](1. τοῦτο F, τούτω sic P. 13. λόγοις FC, λόγους P. 14. ὅσῳ P, correxi. 15. ῥοδέρην C. 16. φράγγων F, Φράγκων P.) per ferro victoriam quaerere, sed etiam opportunum tempore casune invitante dolum commoliri ad plenam victoriam reportandam ; estque is maxime proprius ducum mos, quantum scimus, ut non ad gladios solum ac proelia, sed ad foedera etiam sese convertant. atque adeo dolis interdum hostis profligandiis est, cum praesertim apta iis occasio sese obtulerit, id quod etiam imperator tum agitasse videtur. discordiam enim concitare inter coniites et Boëmundum armorumque societatem quam inierunt quasi percutere aut dissolvere studebat, quod ita fere fecit. vocavit ad se Neapolitanum Marinum Sebastum, Maïstromiliorum genere ortum, cui, iusiurandum sibi praestitum haud semper tum servaverat verbis fallacibus promissisque deceptus, sua tamen contra Boëmundum posse credere confisus est. praeterea Rogerium arcessivit, illustrem inter Francos virura, et Petrum Alipham, hominem et laude rei bellicae et servatae omnino imperatori fidei integritate celebrem. quibus in consilium adhibitis deliberavit, quanam ratione rem ita institueret, ut Boëmundum devinceret, quaeritque ex iis, quinam ceteris essent dediti quique cum eo maxime concordarent. quo
196
[*](D) [*](P. 388)[*](B)[*](5. ἐφισταμένων P, correxi. 19. ἐκεῖθεν F. ἐκεῖσε P. 20. 21. παρὰ scripsi: περὶ P. 22. τῶν γραμμάτων F, τῶν om. P.) cognito omni arte id enitendum esse dixit, ut in suas isti partes traherentur: quo quidem facto per illos Gallici exercitus unitatem discordia odioque disiunctum iri. hoc ubi communicavit cum iis, quos nomiuavi, a singulis singulos famulos, quos fidissimos esse silentiumque servare posse novissent, expostulat. libenter illi daturos ὢ servorum optimos poUicentur. qui cum advenissent, hanc fallaciam machinatur. dedit per hos epistulas ad Bo:emundi familiarissimos ita conceptas, ut ad epistulas eorum iam pridem scriptas respondere videretur, quibus ipsius amicitiam expetissent et arcana prodidissent tyranni consilia; ipse magnas se iis gratias agere eorumque benevolentiam sibi exoptatissimam esse simulabat. fuerunt illi quidem Gidus Boëmundi frater quique e clarissimis in exercitu viris fuit, Coprisianus (sic enim appellabatur), praeterea Ricardus et quartus Principatus, vir fortissimus et in Boëmundi exercitu facle princeps, aliique complures. ad hos fictas illas misit litteras: istinc enim nequc a Ricardo neque ab alio quopiam horum imperator scriptum acceperat, quod eorum benevolentiam fidemque significaret, sed ipse per se solus
197
[*](C)[*](D)[*](V. 308) [*](3. ἀνδρῶν τοιούτων C, τοιούτων om. P. 6. ἀπορραγῆναι F, ἀποραγῆναι P. 21. δὲ FC, καὶ P.) huiusmodi litteras confinxit. qui quidem dolus eo spectabat. ut, si proditio talium virorum ad Boëmundi aures pervenisset, tamquam si ab ipso abalienati ad imperatorem defecissent. ipse statim perturbatus barbaro abriperetur furore eosque gravi iniuria affectos a sese desciscere cogeret, quodque iis in mentem non venisset, Alexii fraude ad seditionem adducti facerent. sciebat scilicet dux, omnes gentes coniunctas et concordes esse validissimas, seditiosas vero atque in multas partes disiunctas plane enervari, ut facile ab hostibus superari possent. sic litterae illae peracute excogitatae abditum continebant dohim. quam rem Alexius ita peregit. dedit confictas epistulas singulas singulis tradendas, quibus non solum gratias egit, sed dona etiam ac regia munera pollicitus est promissaque fecit amplissima: monuit etiam, ut in posterum quoque sibi benevoli et essent et apparerent nec secretorum quidquam se celarent. illos, qui mittebantur, a tergo clam sequi iubebat fidissimum sibi hominem, et cum eas ad castra accedere vidisset; celeriter iis praecur-
198
[*](P. 389)Ba [*](Β)[*](C)[*](18. ὅπη F, ὅπου P. 23. ἀπρόσιτος scripsi: ἀπρόϊτος P.) rere, ut Βοëmundum adiret simulans se transfugam esse ad eiusque partes deficere imperatoris cunctationis pertaesum et amicitiae specie ac benevolentiae tyrannum decipiens palam viros illos incusaret, quibus epistulae essent inscriptae: illum atque illum. quos nominatim appellaret, fidera ipsi eiuratos imperatori amicos ac benevolos esse eiusque rebus favere. quare cavendum esso, ne quid infausti, quod iamdudum parassent, in ipsum ex improviso machinarentur. denique prospicere eum iussit, ne quo malo Boemundus tabellarios istos afficeret. id enim curae erat imperatori, ut missos hos viros incohimes servaret perturbaretque res Boemundi. nonne dixit suasitque haec, nonne haec sic evenore? accedens enim vir illc ad Boëmundum iureiurando firmavit tabellariorum salutem ex imperatoris consilio ei patefecit. deinde interrogatus, ubi eos nunc esse suspicaretur, transgressos essc eos Petrulam dixit. tum misit ille qui tabellarios comprehenderent, cumquo cupide legisset litteras, quas veras putabat, vertigine correptus paene concidit. iam vero illos clam iussit observari : ipse sex dies in castris nulli aditum praebens
199

[*](D)

[*](P. 390)[*](V. 309)[*](1. P, correxi. 10. ἐξεχώρησεν C. 13. τὴν scripsi: τὶ P. 15. ἱερι χὼ F, Ιερηχῶ P. 21. ἀνατεθείκει F, ἀνετεθείκει C, ἀνετηθήκει P.) deliberabat, quid faciendum esset, multas volvens rationes, num citandi essent conostabli ac Gido fratri suo palam indicare deberet crimen contra eum allatum, tum utrum citandi essent convicti an non convicti, denique quos eorum loco conostablos faceret. itaque cum remotis his viris fortitudine praestantibus magno se affectum iri incommodo reputaret, fecit ea quae pro re nata fieri poterant (credo etiara ipsi de clandestino litterarum dolo suspiciones subortas esse) atque hilari vultu eos visens confidenter honores suos obtinere passus est.

At imperator, postqaam copias haud exiguas in cunctis claustris cum electis ducibus collocavit, insuper omnes vias magnis ligno- rum struibus, quas xyloclasias vocant, adversus Gallos commimivit. dederat enim statim Auloni Hierichunti Caninis diligentissimum custodem Michaolem Cecaumenum. Petrulam obtinebat cum pedestribus mixti generis copiis Alexander Cabasilas, vir maxime intrepidus, qui multos in Asia Turcas fugaverat ·̀ Dcurae praeerat Leo Nicerita cum idoneo praesidio ; Eustathio denique Camytzae claustra ad Arbanum sita custodienda commiserat. Boemundus vero

200
[*](B)[*](C)[*](9. Κοντοπαγάνον C, Κοντοπαγάνων P. 14. αὐτοῦ ? 19. Σκαλιάρης C. 20, πάλαι F, πάλιν P. 23. γλαβινίτζαν F, Γλαβηνίτζαν P, Γλαβηνίτλαν C.) iam ab ipsis ut dicuut carceribus Gidum fratrem cum comite quodam Saraceno appellato et cum Contopagano adversus Cabasilam misit. deindo ubi oppidula quaedam Arbano finitima in Boëmundi potestatem venerunt, horum incolae peritissimi circa Arbauum viarum situm Deurae accuratissime ei retulerunt secretasque semitas ostenderunt. tum Gidus exercitum bifariam divisit: ipse adversa fronte Camytzam aggreditur, Contopaganum vero et Saracenum comitem a Deuriotis ductos a tergo illum invadere iussit. quod cum inter eos convenisset, dum Gidus cum advcrsis hostibus pugnat, reliqui comites Camytzac aciem a tergo adorti atrocem ediderunt stragem. ille cum adversus omnes pugnare non posset, ubi suos effuse fugiontes vidit, et ipse eos secutus est. multi ibi Romani ceciderunt, in quibus Caras fuit, a pucro iam in numerum familiarium imperatoris receptus iisque adscriptus, et Scaliarius Turca,dux olim per Orientem illustris, postea ad imperatorem transfuga et sacrum baptisma adeptus. haec de Camytzae clade. Alyates autem cum aliis lectissimis viris Glabinitzae custodiendae praepositus in planitiem descen-
201
[*](D)Kov[*](P. 139)[*](16. κατακουζηνὸν F; sic semper. 2Ο. εἶχεν F, εἶχε P. 21. οἶον FC, αὐτὸν P.) dit : utrum pugnandi an loci explorandi cansa, deas noverit. cui forte illic obviam fiunt Galli viri fortes loricati qui statim bifatissimo riam divisi partim (quinquaginta hi numero fuerunt) vehementissimo a fronte impetu illum invaduut habenis omnino remissis, partim a tergo eum bine strepitu sequuntur. erat enim paluster is locus. quos Alyates a tergo appropinquantes non sentiens, sed cunctis viribus cum adversis hostibus pugnans quantum periculum immineret minime cognovit. illi enim a tergo aggressi vehementissime eum adoriuntur. occurrit Alyati comes quidam qui Contopaganus nominabatur eumque lancea transfixit. ita ut exanimis statim humi iaceret; caduntque et alii Romanorum non pauci. quo imperator audito Cantacuzenum arcessivit, quem ad exequendas res militares acerrimum noverat. ille eo tempore, quo ad imperatorem ilico proficisci iussus est, Laodiceae erat. cum vero nullam pateretur dilationem bellum cum Boemundo, enm cum magno exercitu contra hostes ire iubet simulque castris egressus eum tamquam rosequitur ad proelia eum incitans. tum in clisura, quam indi-
202
[*](B) [*](V. 310)Mo[*](C) [*](1. πολλοῖς FC, παλλοῖς P. 2. στρατηγικοῖς F, στρατιωτικοῖς P. 3. γλαβινίηζαν F, Γλαβηνίτζαν P. 4. ἀνέστρεψεν C. 5 sq. ἐν τῷ ἀπέρχεσθαι πολιχνίῳ τινὶ F, πολιχνίῳ τινὶ ἐν τῷ ἀπέρχεσθαι P. 9. ἐνεπίπρων F, ἐνέπιπρον P. 12. ὡς πρὸς F, πρὸς om. P. μώλου C. 14. ὡς ὁ F, ὡς om. P. ἐδήλωσεν F, ἐδήλωσε P. 16. πόρρω που F, ποῤῥωθεν P. 17. ἔλεγον] ἔλευσιν C. 20. ἀπέτρεχεν F, ἔτρεχεν P.) genae Petram appellant, aliquantisper moratus, ubi multis cum meditationibus strategicigque consiliis eum instruxit quaeque utilia erant ei praecepit, plenum eximiae spei Glabinitzam eum dimisit, ipse Diabolin rediit. profectus autem Cantacuzenus, cum castello cuidam propius accessisset , quod Myli dicitur , variis coufestim opcribus paratis id oppugnavit. Romani audacter muros aggrediuntur: pars ignibus illatis portas concremant, pars in moenia insilientes propugnacula cito invadunt. his animadversis, qui trans Busen quod vocatur flumen stationem habebant Galli, ad Myli castellum fcstinabant. quos ubi viderunt Cantacuzeni exploratores, homines, ut dictum est, barbari, sine ordine ad eum recurrunt nec tamen submissa voce, quid vidissent, nuntiant, sed instare Gallorum adventum procul conclamant. quo quidem audito milites, quamquam muros iam transcenderaut et portas combusserant habebantquo iam in manibus arcem, perterriti ad suum quisque equum currunt. ac tantus terror tantaque erat animorum perturbatio, ut alius equum alius conscende-
203
[*](D) [*](Ρ. 392)[*](B) [*](1. σηχυθέντες F, συνθέντες P. θάτερος F, ἁτέρος sic P. 2. ἵππου F, ἵππον P. ἐπέβαινε F, ἐπέβανεν P. 7. ἐχθροῖς F, ἐναντίοις P. 8. οἵτως F, οὕπως F. 15, συγχρησαμενοι P, correxi. 16. ἐπήξατο F, ἐπήξαντο P.) ret. strenue quidem repugnabat Cantacuzenus ac saepe perculsis istie equo occurrebat "Estote viri" clamans verba poetae "et fortis mementote pugnae". sed cum irrita omnia essent, placide eos e pavora recipiens "Cur" inquit "machinas nostras hosti relinquamus in nosmet ipsos adhibendas? agite ignem eis iniciamus, quo facto compositi gradum referamus." statim impigre milites imperata faciunt neque suas solum machinas, sed naves quoque ad flumen Busen collocatas incendunt, ne facile Galli traicere possent. tum ipse sensim pedem referens planitiem occupat, quae ad dextram Charzane, quod appellatur, flumine, ad laevam pahistri atque uliginoso terminabatur loco. utraque re ad se muniendum usus castra ibi posuit. Galli autem, quos memoravi, simul atque ad ripas fluvii provecti naves iam incensas repererunt, spe frustrata minime alacres revertebantur. verum Boëmundi frater Gidus auditis ex illis quae evenissent itinere rantato fortissimos quosque milites ex exercitu delectos adversus Hierichuntem et Canina dimisit. qui ubi ad saltus ve-
204

[*](C)[*](V. 3l1)[*](D)[*](2. ἔστησεν C. 3. ξυμβαλόντες om. C. 4. ἐν addidi. ἐντύχοι F, ἔτυχεν P. 5. πεδιάσι F, πεδιάδι P. 9. ἐγνώκεσαν P, ἐγνώκεισαν P. ἀνεβάλοντο F, ἀνεβάλλοντο P. 12. δὲ τοῦ F, τοῦ om. P. 15. ῾Ρωσμίκης] infra (205, 7) ῾Ρωμίσκην. 17. ἐπισπᾶσθαι F, ἐπισπάσασθαι P.) niunt Michaeli Cecaumeno ab imperatore ut tueretur traditos, adiuvante loci natura confidenter adgressi illos profligant. Gallo enim militi, cum hostes in arto deprehendit, nulla vi resisti potest: idem in aequo campo facile superatur.

Hoc successu elati iterum ad Cantacuzenum recurrunt; sed ubi loco, ubi Cantacuzenum castra posuisse antea diximus, se minime adiuvari cognoverunt animo deiecti pugnam distulerunt. at ille eorum adventus haud ignarus omnem per totam noctem exercitum trans fluvium traiecit. quo facto ante lucem ipse loricatus armatum totum educit exercitum et medium obtinet in acie locum in prima fronte locatus : Turcae laevum, Rosmices Alanus cum popularibus dextrum cornu tenebant. praemisit autem contra Gallos Scythas, quibus mandat ut Gallos procul telis elicerent modo crebro lacientes, modo pedem referentes rursusque procedentes. qui quidem alacres abierunt nec tamen quidquam effecerunt, cum Galli clipeos clipeis admoventes nec acie usquam soluta lento gradu com-

205
[*](Ρ. 393)[*](B)[*](4. ἐπαμύνειν F, ἐπαμοίβειν P. προσέβαλον f, 8. δὲ scripsi: κὼ P. 18. Οὐβον C, Οὔβου Ρ. καὶ ἀδελφὸν P, καὶ om. FC: lacunam signavi; fortasse talia καὶ τὸν αὐτοῦ post Οὖβον interciderunt. 20. τὴν C, τὸν P.) positi succederent. cum vero idoneum ad pugnam spatium utraque acies esset assecuta, Scythae vehementer Gallis equitibus contra ipsos currentibus missilia iacere iam non potuerunt, sed celeriter terga verterunt. quos defensuri Turcae procurrunt: sed ne hos quidem magni facientes Galli acrius instant. quos Cantacuzenus statim ac victos vidit, exusiocratorem Romiscen, qui cornu dextrum tenebat, eosque quibus praeerat Alanos manu promptissimos cum Gallis committere iussit. sed et hic recedere visus est, quamquam saevi instar leonis in illos furebat. superatum hunc quoque cum inteilegeret Cantacuzenus, forti ipse animo tamquam ex receptaculo prodieus in adversam Gallorum aciem erumpit divisoque in multas parles exercitu Gallos plane fusos oppidulum usque quod Myli dicitur insecutus eat cum multis et inferioris dignitatis et nobilioribus occisis, tum captis nonnullis e numero comitum illustriura. in quibus erant Ubus et frater eius, qui Richardus nominabatur, atque Contopagauus. quo facto victor rediit. quam quidem victoriam ut manifestius imperatori nuntiaret, multorum Gallorum capita hastis
206
[*](C)[*](D)[*](P. 394)[*](V. 321)[*](3. λύχνων F, λίχνων P. 4. ἀπορρέοντος F. ἀπορέοντος P, ὑπορέοντος C. 10. τ’ A, τε P. 12. πάντοθεν F, παντα- χόθεν P. 22. μᾶλλον . . . (p. 208, 20) οὐδαμῶς om. C.) infixa captorumque nobiliores Ubum et Contopaganum qui appellabatur confestim ei misit. huc usque in narratione progressa, dum ad lucernam stilum duco, sensi obrepere mihi somnum taedio orationis parum concinnae. quando enim mentionis barbaricorum nominum inserendae atque tot tamque variarum rcrum narrandarum nocessitas instat, liistoriae corpus perpetuitasque orationis articulatim dissecari videntur. nec mihi succensebunt aequi lectores. Boëmundus vero pugnandi cupidissimus, cum in angustias se compulsum neque a mari solum terraque exclusum, sed etiam necessariis omnibus rebus egentem videret, undique pressus idoneam manum urbes cunctas circa Aulonem Hierichunteni Cauina sitas depraedatum emisit. nec segnis erat Cantacuzenus nec eum dulcis, ut ait poeta, somnus tenebat, verum alacri animo Beroiten sat niagnis instructum copiis con- tra Gallos dimisit. qui ex primo congressu victor discedens succensis in reditu tamquam victoriae corollario navibus Boëmundi rediit. autem atrox tyrannus audita eorum, qui missi erant, clade, quasi neminem e suo exercitu amisisset, animum nihil demisit, quin immo
207
[*](Β)[*](C)[*](5. F, σκοπὸς P.) ferocior apparens fortissimos pedites equitesque sex millia elegit et in Cantacuzenum misit, confidens fore ut Romanorum exercitum una cum ipso Cantacuzeno primo impetu caperent. at ille per exploratores, quos semper ad Gallorum copias observandas habebat, de istorum adventu certior factus nocte cum semet ipsum tum milites armavit vehementer ut illi primo mane in sc irruerent. verum Gallis valde defatigtis ad Busae amnis ripas pauhilum acquiesceutibus ipse, ubi ridere dies coepit, invadens illos acriterque urgens multos vivos cepit, plures caedit; reliqui autem fugientes, quod aiunt, lupum occurrunt leoni, fluminis videlicet vorticibus hauriuntur. omnibus igitur comitibus ad imperatorem missis Timorum se confert, qui quidem locus pahister est et aditu difficilis. hic ad septinium diem moratus speculatores multos in varias partes dimisit, qui Hoemundi res obscrvarent et inde sibi nuntium referrent, ut de Boëmundi rebus certior factus eas perspiceret. occurrunt hi forte Gallis centum pontem e ratibus conficientibus, ut flumine traiecto oppidulum in adversa ripa situm
208
[*](D)[*](P. 395)

[*](Β)[*](1. πολίχνιον F. πολύχνιον P. 2. ζωγροῦσι F, ζωγροῦς P. 4. εὔρην ἑ, correxi. 14. λοιποὺς] τοιούτους A. 15. lacunam signavi. 16. οὔπω δὲ Α. 20. δηχθεὶς F (corr. m. 1.) 22. τὰ scripsi: τὸν P, καθ’ F, κατ’ P.) occuparent. in quos subito irruentes omnes paene vivos capiunt ipsumque inter eos Boëmundi patruelem, qui in decem pedum porrectus latus erat ut alter Hercules; fuitque novum sane spectaculum, magnum illum ac vere monstruosum gigantem a pygmaeo correptum videre Scythula. cum igitur Cantacuzenus captivos hos mitteret, lepide praecepit, ut monstrum illud vinculis astrictum pygmaeus Scytha ad imperatorem duceret. imperator, ubi captivos istos adesse rescivit, in regium solium ascendens eos introduci iubet, intratque etiam Scytha vinctum illum immanis corporis Gallum inducens, cuius ne femur quidem attingebat. quae res magnum omnium risum concitavit. tum in custodiam reliqui comites dati sunt: **.

Necdum imperator de rebns a Cautacuzeno feliciter gestis subrisorat, cum alter calamitosus adfertur nuntius, infandam Romanarum cohortium, quae cum Camytze ac Gabasila fuerant, caedem indicans. neque tamen imperator auimum despondit, quamquam perculsus erat maxime et afflictus, ita ut ingemisceret iis, qui ceciderant, quin etiam lacrimas interdum ob unumquemque funderet: sed Coustautiuum

209
[*](V. 313)[*](C)[*](D)[*](1. Ῥωμαίων C. 3. τὰ τέμπη F, τὴν τέμπην P. 9. τοῦ μοῦ P, correxi. 12. τοῖς F, τῆς P. πορφυρογεννήτου F, Πορφυρογενήτου P. 13. τῷ μῷ P, correxi. 14. ἐξέπεμψεν F, ἐξέπεμψε P. 16. φυλακὰς τῆς F, τῆς φυλάκὰς Ρ. 21. περὶ F.) Gabram virum bellicosum et quasi ignivomum in hostes, arcessitum Petrulam, quam vocant, dimisit exploraturum, unde penetmntes in angustias Galli caedis tantae auctores fuissent, iisque in posterum iter praeclusurum. Gabra autem id aegre ferente, cum mandato ὢ· premeretur (habebat enim homo nimiam sui opinionem magnaque moliri cupiebat), statim ad id negotii Marianum Maurocatacalo- nem Caesaris mei sororium. pugnandi cupiditatem suam qui multis egregiis factis iam probaverat, in eius locum substituit. quem sibi carissimum imperator cum mille misit viris fortissimis. quibus etiam multos addidit de familia porphyrogeniti meique Caesaris, pugnandi qui cupidissimi erant. sed ne hic quidem ad eundum promptus fuit; quin etiam deliberabundus in suum se tabernaculum recepit. circa medias vero noctis vigilias Lantulphi litterae, qui tum erat apud Isaaciura Contostephanum classis praefectum, adferuntur, quibus graviter Contostephani Isaacius eiusque frater Stephanus Euphorbenusque incusabantur, quippe qui neglecta Longibardiae freti custodia animi relaxandi causa in continentem terram interdum exirent.
210
[*](P. 396)[*](Β)[*](17. F. 18. ἐκεῖθεν οἱ F, ἐκεῖθεν om. Ρ. 19. * τὸν F, 20. διορθώσοιτο F, διορθώσατο P. 21. ἀνέπεισεν F, ἀνέπεισε Ρ. 22. ἐπιχειρήσας F, ἐπιχειρίσας P.) inerant in iis haec: “quamvis tu, imperator, excursiones Gallorum ac populationes pulatioues omni vi omnique studio praepedire volueris, socordia tamen eorum, quiVjus Longibardiae freti custodia mandata erat, factum est, ut naves ad Boëmundum traicientes cum rebus omnibus necessariis minime turbentur. qui enim paullo ante e Longibardia ad Boëmundum pervecti sunt, idoneum sibi ventum expectaverant. nam cum austri late spirantes in Illyricum e Longibardia navigantibus prosperi peri sint, boreae autem adversi, plenis velis in IUyricum pervecti navigationem feliciter confecerunt. austro vero acerrimo ad Dyrrachium appellere non permissi litus Dyrrachii praetervecti ad Aulonem proficisci coacti sunt, ubi naves onerarias capacissimas constituerunt, ut equestres ac pedestres copias magnas cum omnis generis commea- tibus Boëmundo adferrent. deinde multos mercatus largius illinc importarent.” at imperator ira elatus in Isaacium invectus est; cumque simul minaretur, nisi prudenter rem gereret, ad vigilandum quidem intentius eum excitavit, sed minime Contostephano res ex animo cessit. nam semel iterumque Gallos
211
[*](C)[*](V. 314)[*](D) [*](2. μέσου F. 9. ὅπη F, ὅπου P. προσήκει F, προσήκοι P. 15. ὅπη F, ὅποι P. 16. τύχοι F, τύχῃ P. 17. ανέρρωσε F, ἀνέρωσέ P.) inde in Illyricum transeuntes arcere conatas id quod petebat non assecutus est. medium enim fretum tenens, cum Gallos vento adiutos plenis velis et ingenti impetu navigantes videret, contra Gallos ventumque proris adversum simul pugnaro non potuit, quoniam ne Hercules quidem, ut aiunt, contra duos. vi igitur tempestatis coactus recessit. quibus compertis imperator dentibug frendebat intellegensque haud apta in statione a Contostephano Komanam classem esse constitutam eamque ob causam austrum, qui prosperam Gallis navigationem praeberet, ei adversum esse, tabulam Longibardicae Illyricaeque orae, in qua utriusque portus notati erant, Contostephano permisit litteris admouens, et quibus in locis ad ancoras naves eum deligare oporteret et unde ventum nanctus secundum in traicientes Gallos incurrere possot, rursusque animum Contostephani erexit atque ut rem aggrederetur persuasit; viribusque collectis Isaacius ad locum imperatoris consilio delectiim naves applicavit. observato deinde opportuno tempore, quo Longibardi in Illyricum cum magno commeatu vehebantur, secundo vento in eos incnrrens naves-
212
[*](P. 397)

[*](Β)[*](1. F, ἐπιπεσόντος P. 7. μαυροκατακαλὼν F, μαυροκατακαζὼν Α, Μαυροκατακαλὸν P. 17. Δίαβολιν F, Δεάβολιν P. ἀπεῖργε Possinus in mg.: ἀπῆγχε FP.) que in medio freto excipiens piraticas quasdam iuceudit, plures cum classiariis submersit. at imperator, antequam haec audiisset, quia Lantulphi ipsiusque ducis Dyrracheni litterae altius in animo insidebant, mutato repente cousilio arcessituui, quem iam commemoravimus, Mariauum Maurocatacalouem classis ducem creavit Petrula alii mandata. ille igitur cito profectus deprehensas feliciter piraticas onerariasque e Longibardia ad Boëmundum naves variis commeatibus refertas cepit omnes vigilque deinde custos maris, quod inter Longibardiam est ac fretum IIIyricum, omne prorsus Gallis cum Dyrrachio commercium interclusit.

Imperator autem Diaboli cousidens in collibus ante claustra sitis, cum eos qui ad Boëmundum transfugere cuperent, arcebat, nivium instar nuntios ad duces misit clisuras custodientes, unumquemque docens, quot in carapum Dyrrachenum contra ëmundum essent mittendi quaque forma in occasioue pugnae acies instrui oporteret. plerumque subito eos equitatu irruere iussit indeque celeriter

213
[*](C)[*](V. 315)[*](D) [*](Ρ. 398)[*](4. τὰ F, τὰς P. 18, ὀμφαλῷ F, ὀφθαλμῷ P. 20. παλινδρομήσειε F, παλινδρομήσειεν P. 21. ὢν F, ὢν P.) graduin referre atque iterum hoc iterumque facicntes sagittis dumtaxat pugnare. a tergo vero his praesto esse hastatos volebat lento gradu subsequentes, ut si vehementius sagittarii ad novissimum agmen reicerentur, ab hoc excipi possent simulque ut, si qui Galli ipsis occurrisscnt, eos ferirent. largam iis distribuit telorum copiam, quibus ne parcerent magnopere exhortatus est utque in equos potius quam in ipsos Gallos iacularentur. sciebat enim, telis in thoraces ac ferreas tunicas coniectis illos aut vix aut omnino non posse vulnerari, frustra vero tela mittere plane amens ei videbatur. armatura enim Gallorum lorica est ferrea anulis conserta et ferramentum tam bono ferro fabricatum, ut et tela reiciat et militis corpus tueatur. accedit ad hoc muniraentum scutum, non illud quidem rotundum, sed latiore ab imo ambitu in acutius fastigium desinens, cuius iuterior pars pauUihim excavata est, exterior levigata et resplendens aeneo umbone fulgurat. itaque Scythicum licet aut Persicum tehim vel immanibus lacertis intortum inde ad iaculatorero ipsum repulsum resilit. quare imperator et Gallicae armaturae et nostrae
214
[*](B) [*](C)[*](2. καταπερᾶν Elbcrlingius : καταπεροῦν P. 5. διατερήνειε ἑ F, διατετρήνεις P. 9. πάλαι F, πάλιν P. 14. θαλάσσης F, θαλάττης P. 16. καὶ συμπαρῆν F, καὶ om. P. 17. ἐκεῖωνω F. 20. ὅπως C, ὅπερ P.) iaculationis gnarus imperabat, ut hominibus neglcctis equos potius peterent iaculisque figerent, quippe cum illi equis dciecti facile caperentur. Gallus enim equo impositus omnino superari uon potest, quin etiam Babylonios muros perrumpet: simul autem de equo descendit, volentibus ludus est. cumque perversitatem hominum ipsum comitantium bene nosset, claustra excedere noluit, quamquam, id quod sacpius mihi olim confirmavit, maxime cupiebat proelii fortunam cum Boëmundo experiri. erat enim omni gladio ut ita dicam acrior, summa constantia ac plane inperterritus, sed quae ipsi acciderant quaeque vehementer eius animum cruciabant, ab incepto tunc quidem desistere eum coegerunt. interim Boëmimdus terra marique inclusus est. sedebat enim imperator quasi spectator eorum, quae in Illyrici planitie gerebantur, totoque animo et consilio pugnantibus suis aderat, ita ut et omnium sudorum laborumque eorum particeps esset (immo plures eum pertulisse dixeris) et duces, qui montium vertices claustraque tenebant, ad proelia pugnasque adhortaretur et, quomodo Galli invadendi essent, instrueret. iam Marianus, qui omnes tum vias freti, quod Longibardiae atque Illyrico interia-
215
[*](D)[*](P. 399)[*](V. 316) [*](B)[*](18. δεξάμενος Α. 19. τοῦ λιμοῦ P, τοῦ om. F. 22. δὲ καὶ Α.) cet, custodiebat, omnes inde in Ιllyricum traiecturos prohibuit atque eflecit, ut nec navi trinis instructae velis nec vastae onerariae nec denique myoparoni duorum remorum transfretare ad Boëmundum dum modo liceret, is igitur deficientibus maritimis commeatibus, cum a terra iam undique se premi bellumque prudeniissme geri conspiceret (si qui enim pabulandi aut aliarum rerum afferendarum causa castris exirent vel ad potum equos educerent, Romani in eos invadentes plurimos eorum trucidabant, ita ut paene consumeretur illius exerctus), missis ad Alexium Dyrrachii ducem legatis de pace agere coepit. Gulielmus vero Clarelas, vir praecellens inter Boëmundi comites, cum universum Gallorum exercitum et fame et morbo terribili divinitus immisso laborantem, saluti suae consulens cum quinquaginta equitibus ad imperatorem transfugit. quem benigne exceptum iroperator, ubi Boëmundi rerum clademque exercitus fame pressi audivit quantisque ille esset in angustiis, multis beneficiis donisque cumulatum ipsa nobilissimi dignitate ornavit. cumque ex Alexii litteris cognovisset, Boëmundum
216
πρὸς αὐτὸν διαx[*](C)B[*](D) [*](P. 400)[*](3. ὑπὸ F, ἀπὸ P. 9. ἄνωθεν F, ἄνω P. 20. ἐπεχείρησας F, ἐπεχείρισας P. 22. sq. οὔθ᾿ ὑπὲρ . . . θελήματος om. C.) legatos misisse, qui pacem peterent, reputans nefarios istos domi insidiatores pericnlum semper aliqviod moliri cogitansque, quoties contra se coniuraverint et a familiaribus magis quam ab exteris hostibus se petitum esse, nec utraque manu ampliiis cnm utroqne hoste pngnandum ratns necessitate, quod ainnt, in studium versa optimum dnxit, Boëmnndi precibns minime reiectis cum Gallis pacem inire atque ob causas supra relatas qnominus longius progrederetur desistere. quare ipsc quidem ibi, ubi erat, remansit utrique resistens parti, littcris antcm ad Dyrrachii ducem redditis responderi Boëmundo inbet hunc fere in modum : "nosti omnino, quoties deceptus sim tuis credens et iuramcntis et verbis. nec nisi divina evangelii lex Christianis praeciperet, ut cuncta sibi mutuo ignoscerent, faciles nunc sermonibus tuis aures praeberem. sed qnia falli melius est, qnam deum offondere divinasque leges migrare, non repudio preces tuas. qnodsi igitnr revera pacem et ipse desideras perversam quam suscepisti et temerariam rem detestatus neqne amplius Christianorum sanguine non patriae vestrae nec Christiano-
217

[*](Β)[*](C)[*](V. 317)[*](3. ἐς F. εἰς P. 5. πρὸς τὴν F, τὴν om. P. 14. ἐθνῶν C. 18. γλώττης F, γνώμης P.) rum, sed tuae solius libidinis causa effuso laetaris, age, cum haud magnum spatium inter uos intersit, ipse huc veniascum quotcumque placebit comitibus. ac sive consentientes res inter nos componemus sive id non faciemus, incolumis tamen, ut dictum est, in tua te castra recipies.”

Quibus auditis Boëmundus obsides petiit ex numero ilhistrium, qui liberi in suis ipsius castris in custodia tenerentur snorum comitum, dum ipse rediissct. alioquin enim umquam se ad imperatorem venturum negavit. quapropter hic vocatos ad se Marinum Ncapolitanum et Rogerium Francum, fortitudinis gloria praeclarum, prudentes viros etLatinorum morum peritissimos, praeterea Constantinum Euphorbenum et manu et consilio promptissimum, qui omnia sibi ab imperatore imperata feliciter semper fecerat, et Adralestum queudam linguae Gallicae peritum ad Boëmundum dato illis negotio, omni ratione ut eum adirent eique persuaderent, ut ad imperatorem sese sponte conferret et ea quae vellet ab eoque peteret enuntiaret : nam ea, modo commoda essent imperatori, haud

218
[*](D)[*](P. 401)[*](6. scripsi: ἀπαγγείλοιεν F, ἀπαγγέλοιεν P. 7. ὑπήντησεν F, ἀπήντησεν P. 9. φησὶ F, φησὶν P. 18. τὴν πόλιν FC, πόλιν om. P, 22. πρὸς τὴν F, τὴν om. P.) dubie eum assecuturum, sin minus, incolumcm in sua ipsius castra rediturum. quod ubi cum illis imperator communicavit, eos dimisit. illi vero viam ad Boëmundum ferentem inierunt. hic venire ad eos certior factus ac veritus, ne cognitam exercitus miseriam imperatori renuntiarent, equo conscenso obviam iis longe a castris factus est. qui imperatoris ad eum verba hunc in modum tradiderunt: “minime imperator oblitum se esse dicit promissa iuramentaque quibus non tu solum, sed omnes etiam, qui tunc transiere eomites, vos ipsi obstrinxeritis. ac plane intellegis, minime tibi bene cessisse periuria.” haec ut audivit Boëmudus “Iam satis est” verborum; sed, si quid aliud mihi ab imperatore affertis, scire id cupiam”. cui legati “Haec tibi” saluti consulens imperator per nos denuntiat: scis utique, te nec Dyrrachium, etsi multa tuleris, occupare potuisse nec tibi tuorumve cuipiam commodum ullum paravisse. nisi igitur summum et tuum et tui exercitus vis exitium moliri, accedas ad maiestatem meam et
219
[*](Β)[*](C)[*](3. F, οὐ P. ἐκπέμψω F, πέμψω P. 5. διασωθήσονται F, δισωθήσονται P, διασωθήσεται C. 10. αἰτῶ F, αὐτῷ P. ἀφ’ F, παρ’ P. 17. οἱαντιναοῦν C. 19. σχόντα F, ἔχοντα P, ἔχοντα C.) quidquid cupis exponas auditurus quid mihi videatur. ac si unum uterque sentit probatque, deo gratias ; sin minus, incolumem te in castra tua remittam. tuorum vero quicumque ad sanctum sepulcrum venerandum discedere cupient, a me sustentabuntur ; quotquot autem patriam repetere malent, amplis a me donis aucti domum revertentur.” ad quae Boemundus “Nunc vero” missos ad me esse ab imperatore viros idoneos ad rationes reddendas recipiendasque. fidem igitur plenam mihi a vobis dari volo, minime contemptim me ab imperatore iri exceptum, sed ultra sex stadia obviara mihi familiarissimos ipsius consanguineorum ad me prosequendum prodituros esse; ubi autem accessero ad regium tabernaculum ac portas eius ero ingressurus, ipsura e regio solio surrecturum et honorifice me suscepturum nulla omnino facta mentione eorum quae olim inter nos pepigerimus : neve a me rationem exigat, verum me liberum atque plane securum, quaecumque libuerit. loqui sinat. ad haec spondeatis velim. imperatorem manu me prehensurum et ad caput lecti sui locum mihi daturum concessurumque, ut curo
220
[*](D)[*](V. 318)[*](P. 402)[*](19. οὗ τοῖς FC, οὑτοῖς P. δηλωθεῖσιν F, δηλωθεῖσι P.) duobus militibus eum adiens nec genu imperatoris venerandi causa nec collum flectam." quibus auditis legati, quos supra memoravimus, assurgendum esse illi e regio solio minime agnoscebant superbasque eius preces repudiabant. neque hoc solum denegaverunt, sed etiam id, quod sibi petebat, ut imperatoris venerandi causa nec genu nec collum flecteret. cotera haud perinde abnegarunt, videlicet cognatorum nonnullos, sed non qui maxime propinqui essent imperatori, aliquantum spatii prodeuntes exceptum illum ad imperatorem adducturos curae honorisque causa, porro ipsum cum duobus eum militibus aditurum, manu denique ab imperatore prehensum iri atque fore ut ei ad superiorem lecti regii partem stare Hceret. his dictis discesserunt legati eoque abierunt, ubi paratum iis hospitium erat attributa centum satellitum custodia, ne noctu egressi exercitum specularentur Boëmundumque contemptius haberent. postridie ille cum equitibus trecentis cunctisque comitibus in eum progressus locum, ubi pridie cum illis viris convenerat, relictis illic ceteris iussisque se redeuntem opperiri cum electis sex ad legatos abit. ibi resumpta pri-
221
[*](Β)[*](C)[*](6. ἀντιλέξασθαι C. 9. δὲ F. 16. ὑποστρέψῃ F, P. 17. πὼς F, εἰς P. αὖθις F, tiv P. ὑπὲρ τῆς τῶν ὁμήρων ἀσραλείας καὶ αὐτοὶ F, καὶ αὐτὰ ὑπὲρ τῆς τῶν ὁμήρων ἀσφαλείας P. 21. Φράγγον Ῥογέρην om. F spatio octo litterarum relicto. ῥογέριον Α.) ori disceptatione, cum Βοëmundus instaret, comes quidam ex praestantissimis, cui Ubus nomen fuit, sic Boeraundum alloquitur: “nemo adhuc nostrum, qui huc cum imperatore proeliaturi veneramus, quemquam hasta percussit omitte ista tot verba; pax proelio mutanda est.” tum multa est sermonum altercatio exorta aegre ferente Boëmundo et contumeliae loco ducente, si non omnia, quae petierat a legatis, fierent. quibus quaedam concedentibus, reliqua vero denegantibus Boëmundus necessitate, ut dici solet, in studiura versa postulavit iurareut se houorifice exceptum iri et si imperator quae vellet concedere recusaret, incolumem in castra sua dimissum iri. sanctis igitur evaugeliis propositis obsides Gido fratri tradi custodirique ab eo ad suum usque reditum iussit. quae legati approbautes et ipsi ad iusiurandum de obsidum incolumitate eum vicissim adegerunt; quod Boëmundus iis praestitit. datis igitur acceptisque iuramentis Sebastum Marinum, Adralestum qui vocabatur et Rogerium Francum obsides
222

M D[*](P. 403)[*](V. 319)Bαϊ- [*](8. γέγονε F, γέγονεν P. 9. τοῦτ᾿ F, τοῦτο P. 10. αὐτοῦ C. ἔλεγε F, ἔλεγεν P. 11. Κελτῶν F, Κελτικὸν P. 15. στερροτέροις F, στεροτέροις P. 16. μετατεθεῖναι F, μεταθεῖναι P. 20. φυλάσσουσιν F, φυλάττουσιν P.) Gido fratri tradidit ea condicione, ut, sive cum imperatore pacem conciliaret sive minus, illaesos ex iureiurando imperatori remitteret.

Antequam vero iter ad imperatorem una cum Euphorbeno Constautino Catacalone capesseret, castra diuturna in eodem loco commoratione fetidissima transferre cupiens ne id quidem se sine illorum cousilio facturum esse affirmavit. est enim Gallorum natura tam inaequalis et uno temporis puncto utrimque mutabilis, ut qui modo terram se unum iactabat concussurum universam , idem mox plane demissus animo et ad pulverem , ut aiunt , deiectus sit, praesertim cum in fortioris animi viros inciderit. illi igitur ultra stadia duodecim traduci exercitum non permittunt et Boëmundo "nos quoque," inquiunt "sis, comites erimus locumque inspiciemus." Boëmundo etiam id concedente, illi datis confestim ad custodes claustrorum litteris interdixerunt , ne qua eruptione Gallos infestarent. tum Euphorbenus Constantinus Catacalo petita impetrataque a Boe-

223
o[*](B )[*](C)Mανουὴλ δέ τὸν Mοδηνὸν πισ- [*](1. οἱ om. F. 23. δ᾿ F, δὲ P.) mundo venia ingrediendi Dyrrachii statim illuc festinavit aditoque urbis praefecto Alexio Isaacii sebastocratoris filio, quid ipsi militumque ducibus simul missis imperator denuatiasset. exposuit. otenim propter machinam, quam omnibus Dyrrachii pinnis imperator imponendam curavorat, nemo e moeuibus despectare poterat. erant enim tabulae moenium propugnaculis affabre additae nulloque affixae clavo ita ut, si quando Latini scalis eniti conarentur et iam mui’OS ascendissent, ibi stare non possent, sed cum ipsis tabulis lapsantes in urbem, ut dictum est, deciderent. Euphorbenus igiturDyrrachenos adiens mandata imperatoris exposuit: cumque iis optimum addidisset animum, inqui- sivit in castelli condicionem, et ut summa providentia apud eos omnia fuisse administrata intellexit ipsosque omnibiis, quae opus essent, abundare ac plane nihili ducere Boemundi machinas, ad hunc rediit, qui iam castra transtulerat eum in locum, quem praedixerat. cui se adiungens ad imperatorem proficiscitur ccteris legatis, prout erat constitutum, in Gidi potestate relictis. Manuelem autem Modenum, famu-
224
[*](D)[*](P. 404)[*](5. sq. ἐλθόντος δὲ μετὰ δύο χλαμύδων καθὼς καὶ τοῦτο ᾐτήσατο, ἐκτείνας Α. 8. ποιήσας Α. 9. ὡς ἐν F, έν om. P. 13. τοιώσδε scripsi: τοιόσδε P. 15. τὰς C, τοὺς P. 17. καρτερὸς F, κρατερός P. περιεσφγμένος sic C. 18. τῇ σαρκί C. 21. στερρός F, στερός P.) lum sibi omnium deditissimum fidissimumque, ad imperatorem praemisit. qui Boëmundi adventum nuutiaret. is cum prope regium venisset , parata invenit omnia illa, quibus ut exciperetur ipsi cum legatis convenerat. ubi vero ingressus est, Augustus extensa manu eius manum preliendit eaque ratione eum salutavit, qua salutare imperatores solent, et ut ad regium solium consisteret, eum invitavit. talis fuit vir, qualem , ut iam nunc breviter dicam, uuUum illo tempore neque barbarum ueque Graecum Romauorum terra parem vidit. nam rairum erat oculorum spectaculum fama- que eius omues percellebat. sed, ut accuratius per siugula barbari figurani describam, tam alta fuit statura ut procerissimos uno paene cubito superaret, ventrem et ilia contractior, latus humeros, spatioso pectore, lacertosus totoque corporis habitu uec strigoso nec carnibus tumente, sed optime moderato et ut ita dicam ad Polycleti regulam formato, vigeutibus manibus, gressu valido : cervicis deuique ac dorsi apta compages ; sed si quis curiosius attendebat, inclinari in
225
[*](Β)[*](V. 320)[*](C) [*](3. κατὰ scripsi: καὶ P. 9. γὰρ] γοῦν C. 14. ἐδεδώκει F, ἐδεδόκει P. 18 sq. ἀπό τε μεγέθους ἀπό τε βλέμματος ?) pronum videbatar, non quo vertebrae aut spina dorsi laesae essent, sed, ut probabile fuit, quod inde ab infantia aliquantum in istuni habitum declinabat. color reliquo corpore candidissimus ; in facie candidus color cum rubicundo mixtus. capilli subflavi, non ceterorum barbarorum raore iu humeros demissi; ab isto enim insano comae studio alienus ad aures usque tonsus erat. barba rutili aliusne coloris fuerit, dicere non possum. etenim barba novaculae acie ad cutem rasa superficiem ille habebat gypso leviorem : quamqnam et haec rufa fuisse videbatur. glauci oculi, irae et gravitatis vim prodentes; nasus naresque liberam spiritu animam ducebant; uasum vero pectore adiuvabat et latum rursus pectus naribus. natura enim per nares exitum fecit effervescentis e corde aeris. enncabat vero suave quiddam ex universa huius viri specie, sed terroribus undecumque erumpentibus frangebatur. etenim totus totius corporis status ferum habebat aliquod mea quidem sententia et inexorabile, sive magnitudinem sive vultum spectas; atque risus eius aliorum fremitui simillimus fuit. tali erat mente et corpore, ut et ira et amor in ipso arma gereret et ad beUum spectaret. ingenium eius
226
[*](D)[*](Ρ. 405) πλεονεκτήμασιν.

[*](Β)[*](1. ἅπασαν F, ἅπαντα P. 5. ἀπὸ τῆς F, τῆς om. P. 11. ἐξέφυγεν FA, ἐξέφυρεν P. 13. αὐτὸς FA, πρὸς αὐτὰ C. 16. σὲ F, σὺ PA. ἕνα σε Α. 17. τὸ FA, τὸν P. χρὴ σὲ P, σὲ om. FA. 20 ἐξ ἀρχῆς FA, ἐξαρχὴν P. ἡμῶν AC, ἡμῖν P. 21. ὅσα τότε F, τότε om. P. τηρῆσαί σε F, σε om. P.) multiplex fuit et versutum atqae ne ullam ansam praeberet, providens, sermones eius accurati responsaque maxime circumspecta. talis ac tantus vir uno imperatore cum fortuna et eloquentia tum ceteris naturae dotibus inferior erat.

Imperator igitur obiter et obscure memoria praeteritoriim revocata eum urgebat diversumque sermonis iter tenuit. at ille conscientia culpae turbatus sedulo cavit, ne quid ad sermones eins referret, hoc tantum affirmans, minime advenisse se istis de rebus reponsurum; nam et ipsum multa habere, de quibus diceret : tamen deo huc ipsum ducente maiestati eius in futurum omnia se permittere. cni imperator “Vetera” inquit “nync sane mittamus; te vero, in amicitiam conveuire vis, primum omnium subicere te nostro imperio oportet eiusque ipsius rei consobrinum tuum Tancredum certiorem facere eidemque praecipere, ut ex pacto inde ab initio facto Antiochiam iis, quos misero, tradat; tum cetera omnia, quae inter nos

227
[*](C) [*](V. 321) [*](D) [*](P. 406)

[*](2. ἢν ὁ P, ὁ om. FA. 3. ἰχῶ FA, ἔχειν P. τὴν τοιαύτην AP, τὴν om. F. 7. φησιν P, correxi. 8. διασώσανια Α. 13. Βρυένιον F. 17. πλείοσι Α. 21. post οὕτως versus vacuus est in F.)

tum convenerint, nunc et in posterum te religiose servare.” cum haec alia eiusmodi plura imperator dixisset audivissetque, Boëmundus, idem ille erat nec se ullo modo mutaverat, “Fieri” inquit non potest, ut talia promittam” et ob alia quaedam, quae postulaverat, petiit ut ex iis, quae cum legatis pepigerat, in castra sibi redire liceret. cui imperator “Nullum profecto” inquit “ad deducendum me ipso aptiorem habeo.” quibus dictis exercitus palam imperavit, ut equos pararent et mox secum Dyrrachium versus proficiscerentur. his auditis Boëmundus, cum ad sibi tabernaculum se reciperet, Caesarem meum Nicephorum Bryennium panhypersebasti dignitate iam tum ornatura videre cupiebat. egreditur ille omnemque contendens, qua summa valuit, dicendi vim cum in concionibus tum in familiaribus sermonibus omnino invictam Boëmundo persuasit, ut pleraque eorum, quae imperator acciperet, victumque manu ad imperatorem duxit. ac postridie iureiurando dato ex eius voluntate et senteutia pactum conclusum est his verbis conceptum.

228

[*](Β)[*](C)

[*](1. F, σωμφωνία P. 10. περί τε F. 14. αὖ FC, οὖν P. 18. τρωπῶμαι scripsi: τράπωμαι P. 21. ἕλκειν ἐμὲ F, ἐμὲ ἕλκειν P.)

“Prius illud pactum, quod cum potestate tua a deo coronata tum confeci, cum ex Europa cum numerosissimo illo Francorum exercitu in Asiam ad Hierosolyma liberanda transiens in regiam urbem profectus sum , ut rerum quibusdam vicibus irritum factum est, ita abrogatum sit nec ratum amplivis habeatur, si quidem rebus nunc mutatis plane antiquatum est. nec inde maiestatem tuam ius sibi adversus me sumere fas est eove niti circa ea, quae tunc pacta scriptaque fuerunt. etenim cum bello adversus tuam a deo promotam potestatem suscepto pacta illa dissolverim, una cum illis item potestatis tuae in me sunt crimina dissoluta. nunc vero tamquam poenitentia motus atque veluti ictus piscator ad sanitatem reversus ac, paene dixerim, tua hasta prudentior factus, gravis denique illius temporis cladis bellorumque memor accedo ad hanc cum tua potestate alteram conventionem ineundam: qua me lizium fore hominem sceptri tui spondeo, vel, ut clarius apertiusque loquar, servum ac subditum, quandoquidem et tu me sub dextram tuam trahere hominemque tuum lizium facere vis. itaque ero deinceps ex hoc secundo pacto,

229
[*](D)[*](V. 322)[*](P. 407)[*](Β)[*](2. ἐπιμάρτυσι P, correxi. 3. καὶ seclusi. 5. κυροῦ P. correxi. 8. ἀλλοτρίων ἐστὶ scripsi : ἀλλότριον ἐστὶ F, ἀλλότριον P. 9. ἡμετέρης P, correxi. 14. λίζιον καὶ P, καὶ om. F. 15. εἴ τι F, εἴτε P. 19. τὴν seciusi. 20 ἀνοτολῆς P, correxi. 22. χρυσόβουλλος FC, χρυσόβουλος P.) quod in omne tempus me servaturum esse iuro deum obtestans sanctos que eius, quibus testibus hic quoque tractatus et scribitur et dicitur, homo fidelis tuae maiestatis et desideratissimi tui filii et imperatoris domini Ioannis porphyrogeniti ac dexteram armabo contra omnes qui potestati tuae adversantur. sive Christiani erit generis qui manus in te toUere audeat, sive alieuus a religione nostra ex eorumque numero, quos nos paganos appellamus. itaque illud solum ex supra commemorata pactione inter partem utramque, vestram maiestatem et me, facta reliquis abolitis huc transfero et amplector et mordicus teneo tantum hoc quasi abrogatum renovans, fore me servum et lizium hominem maiestatis utriusque vestrum nec ullum umquam tempus fnturum, quo hoc irritum faciam nec denique ullam causam modumve apertum aut absconditum, quo harum sponsionum pactorumque ruptor appaream. et quoniam nunc regionem nominatim hic indicandam, positam in Orientis partibus, per maiestatis tuae bullam auream a potestate tua rubro atramento subscriptam accipio, cuius quidem bullae
230
[*](C)[*](D)[*](1. δεχόμενος scripsi: δέχομαι μὶν Ρ. 2. ὑμῶν F, ἡμῶν P. 6.7. κυροῦ P, correxi. 8. ὑπισχνοῦμαι scripsi: ἐπισχνούμενος Ρ. 11. ὁ Βαιμοῦνδος C. 14. κύριον F, κῦρ P, om. C. 15. ἀνθρώπων Ρ, correxi.) aureae altcrum exemplnr mihi traditum est, terras illas accipiens ut a tua maiestate donatas, cuius donatiouis auctoritas in aurea bulla posita est, in remunerationem tot regionum urbiumquc maiestati utriusque vestrum, tuae inquam magni imperatoris domini Alexii Comueni et desideratissimi filii tui imperatoris domini Ioannis porphyrogeniti, fidem meam exhibeo, quam ut firmam ancoram immotam inconcussamque me conservaturum polliceor. atque ut clarius sermonem repetam legitimasque formulas usurpem eorum, qui litteris pactionem consignant, en ego Boëmundus Roberti filius paciscor cum vestra potestate et pactionem inviolatam esse volo erga maiestatem vestram, hoc cst, te impcratorem Romanorum dominum Alexium et imperatorem ac filium tuum porphyrogenitum, me vobis lizium fore hominem verum siucerumque, quoad spiritum duco et in vivorum numero habeor , meque manum contra omnes armaturum, qui ab hoc inde tempore vestri et maiestatis vestrae principum Romani imperii semper augustorum hostes apparebuut. et ubicumque me adesse iubebitis, cum universis meis copiis sine excu-.
231
[*](P. 408)[*](V. 323)[*](Β)[*](1. scripsi: εἴ τινες P. 3. ἰσάζοιντ' scripsi: ἰστάζοιντ' F, ἰστάζοιντο P. 7. καὶ τὸν P, καὶ om. F. 14. ὑμῶν δίδωμι F, δίδωμι om. P. 15. διατηρεῖν F, τηρεῖν P.) satione, prout res exiget, obsequar. praeterea omnes , si qui erunt, potestati vestrae infensos, nisi forte angelis immortalibus similes nostris hastis vulnerari nequeuut et indomitis corporibus tecti sunt, pro vestro imperio debellabo. ac dum ego et corpore valeam et a bello quocumque barbarico et Turcico liber sim, ipse per me praesens cum copiis meis vestra causa belli discrimen subibo. sin me, qualia multa humanam vitam infestant, gravis morbus impedierit aut bellum iraminens ad se traxerit, tunc polliceor emissurum me validissimum quantum potero virorum fortium, qui mihi subiecti sint, auxilium, ut deficieutis mei locum suppleant. est enim haec recta fides, quam hodie vestrae maiestati exbibeo, id est pacta aut per me aut per alios, ut iam dictum est, sanctissime me servaturum : rectamque fidem me praestiturum iuro et generaliter et speciatim pro vestro imperio proque vita vestra, hac, inquam, infra solem vita et terrestri. pro hac igitur vestra vita tamquam ferrea et malleo procusa statua in armis stabo. atque usque ad dignitatem vestram et regia vestra membra iusiurandum extendo, si qui hostes sceleratissimi ea
232
[*](C)[*](D)[*](P. 409)[*](3. μείζονος F, μεγάλης Ρ. 5. δήπουθεν F, δήπουθε P. 6. ἄχρι F, μέχρι P. 8. τῶν] τοῦ F. 9. ἐπήκοος F, ὑπήκοος P. 10. μήτε πόλιν F, εἶτε πόλιν P. 13. ἄνα τολήν τε F. τὴν om. F.) laesuri sunt, quoad eos evertere et a scelere prohiberc licebit ; neque minus hoc faciam pro quavis vestra terra et urbe cum parva tum maiori, pro insulis quoque ipsis, denique, ut uno verbo dicam, pro omnibus locis terrac marisque imperio vestro subiectis, scilicet ab Adriatico mari usque ad totum Orientem et per latitudinem magnae Asiae , ubi Romanorum fines erant. paciscor praeterea ac pactorum sit testis auditorque deus, nullam me umquam regionem imperio vestro sive nunc sive antehac subiectam neque urbem insulamve occupaturum retenturumquc, id est, ut simplicius dicam, nulhim omnino cx iis locis, quos vel conplectebatur vel nunc conplectitur per Orientem perque Occidentem imperium Constantinopolitanum exceptis terris, quae disorte mihi a maiestate vostra divinitus promota donatae sunt quaeque in hoc scripto nominatim indicabuntur. sed quamcumque terram subigere potuero, quae olim sub huius imperii dicionc fuit, expulsis iis qui illam obtinent, ad vestrum arbitrium istius administrationem deferre debeo ; ac si quidem a me subactae terrae imperium mihi concedere vultis quippe homini vestro lizio servoque
233
[*](Β) [*](V. 324)[*](15. καὶ ἐμοὶ FC, καὶ om. P. ἐκδουλεύειν ἐθέλοντας C, ἐθέλοντας om. P. 17. lacunam signavi.) fideli, esto; sin minus, nihil cunctatus eam viro a maiestate vestra designato tradam. neque omnino si quis terram aliquam aut urbem aut oppidulum ex iis, quae sub imperii quondam dicione fuerunt, mihi prodere mihique attribuere velit, accipiam; verum se(??) oppugnatione seu absque oppugnatione capta vestra, uti antea fuerant, sic iterum erunt me quidem nequaquam de iis litigante. ad haec nec iusiurandum adigam quemquam Christianum nec ipse adigar cuiquam alteri conventionemve inibo ullam, quae detrimentum aut vobis aut vobis et imperio vestro importare queat. neque alterius homo fiam aut principatus alterius maioris minorisve sine auctoritate vestra; verum una mihi dominatio, cui me serviturum promitto, tua est carissimique tui filii maiestas. iam si qui ad me venient imperii tui homines eo animo ut a potestate tua desciscentes mihi serviant, eos ego detestabor reiciamque, quin etiam arma contra eos sumam. alios vero barbaros meae se hastae subicere cupientes accipiam quidem, sed non privato iure: immo eos in tuum nomen tuique filii dilectissimi iureiurando adigam eorumque terras iure imperii vestri accipiam, et quidquid de illis constitueritis, id prompto animo me esse facturum polliceor. haec de
234
[*](D)[*](P. 410)[*](1. καὶ τῶν F, τῶν om. P. 4. προσερχομένας F, ἐπερχομένας P. καὶ F, om. P. 6. λογίζωμαι F, λογίζομαι P. 7. εἴποι F, εἴπῃ P. 10. παραδέχομαι Ρ, correxi. 12. βασιλείας σου P, σου om. F. 13. καταπεμφθέντες C. 14. εὐσεβέστατοι C. 17. ἀλλ᾿ F, ἀλλὰ Ρ. 21. βασιλείας ὑμετέρας F.) urbibus et terris, quotcumque sub imperio Romanorum fuerunt. eas vero, quae nondum subiectae fuerunt Romaniae, regiones iuratus spondeo, sive nullo bello sive bello pugnisque mihi obtigerint, tamquam a maiestate vestra mihi coucessas me putaturum, seu Turcicae fuerint seu Armenicae seu, ut quis linguae nostrae peritus dixerit, paganicae seu Christianae. quicumque vero ex gentibus ad me accesserint mihique servire voluerint, eos sic me accepturum promitto, ut futuri sint et ipsi vestrae maiestatis homines et ut pactio ista mea cum maiestate tua facta ac iuramenta maxime confirmata etiam in eos transeaut. quorum quidem ii, quos mihi esse subiectos volitis, imperatores semper augusti, sint quidem subiecti: quos autem ad vestram mitti potcstatem statuatis, haud invitos equidem mittam, nolentes vero et qui vestram servitutem repudiabunt ne ego quidom accipiam. Tancredum nepotem meum quod attinet, bellum contra eum implacabile geram, nisi quid remittere do odio voluerit in vestram maiestatem suscepto nec de manu sua urbes imperii vestri liberaverit. ubi vero vel volente eo vel
235
[*](Β)[*](C)[*](D) [*](3. ἐξαριθμηθήσεται F, ἐξαριθμήσεται. P. 7. πρὸς τὴν F, πρὸς om. P. 11. ἐς F, εις ἐς F, εἰς P. 15 — 19. ὡς ἄν καὶ... ἀκριβέστατα om. C. 19. εἰς FC, εἰ P.) invito liberatae sunt, ipse vestra auctoritate, quae per auream bullam mihi data sunt nominatimquae postea ennmerabuntur, possidebo, reliquae vero urbes una cum Laodicea Syriae aliisque cunctis, quae non sunt de numero urbiura mihi concessarum, imperio vestro adiungentur. neque fugitivos imperii vestri umquam recipiam, verum remittam cogamque eos ut ad maiestatem vestram revertanture. praeterea pacta firmiora redditurus etiam vades me dare concedo pactorum, inviolata ea semper salvaque servari, meos homines, qui terras mihi a maiestate vestra datas iure meo possessuri sunt, et urbes et oppida, quae cominatim indicabuntur. etenim etiam hos ego iureiurando adigam quam religiosissimo, quo obligentur ad fidem rectam erga potestatem vestram custodiendam et ad omnia, quae sunt legibus Romanorum consentanea quaeque in hac pactione conscripta sunt, diligentissime observanda. atque caelestes potestates et inevitabilem dei iram obtestantes iurabunt me praeeunte, si quando maiestati vestrae insidiatus sim, quod absit, quod salvator quodque iustitia dei avertat, tum se omni ratione primum enisoros, ut
236
[*](V. 326)[*](P. 411)[*](B)[*](3. μανίαν P, correxi. 6. λάβρως F, λαύρως P. 11. ἐνωμότως FC, ἐνομότως P. 17. πολεμησείοντες C, πολεμεσείοντες P. 22. καὶ τῶν πόλεων καὶ F, καὶ τῶν πόλεων om. P.) designato ad id quadraginta dierum spatio ad fidem maiestati vestrae debitam redire me repugnantem cogant. haec vero fiant, si ut fiant concedatur, cum quis furor atque insania me corripuerit vel cum mente alienatus sim. sin vero nihil de amentia remiserim surdumque ad monita ipsorum me furor impotentior egerit, illi quidem iureiurando erga me soluti atque a me plane abalienati in vestram potestatem manumque et arbitrium transferentur: et quas meo iure terras obtinebant, meae potestati ereptas vobis vestroque iuri assignabunt. quod se facturos illi iureiurando adigentur eandemque erga vos fidem servitutemque et benevolentiam servabunt, quam egomet ipse pollicitus sum, ac pro vestra vita et terrestri honore arma sument pariterque pro regiis vestris partibus ac membris, ne quid patiantur ab hoste ullo, armis certare non desinent, si quidem insidiatores corruptoresque in eorum notitiam venerint. ac iuro testans deum hominesque et supremos angelos, me adacturum illos horrifico iureiurando ad illa facienda praestandaque pro viribus. de urbibus etiam
237
[*](C)[*](D)[*](2. συμφωνήσουσιν C, σομφωνήσουσιν P. 3. ζῶντος C, ξῶντος P. 4. ἀποτεθνηκότος F, ἀποθανόντος P. ἵξει] ε prius in ras. F. 6. ὑπηρέτοις F. τυγχάνουσι συνεπιδημοῦντες ἐμοὶ F, τυγχάνουσιν ἐμοὶ συνεπιδημοῦντες P. 7. τοὺς ἐνόρκους P, correxi. 8. κύριον F, κύριν P. 11. συνήθως F, σύνηθες P. 14. ὁρκιοῦντος F, ὁρκοῦντος P. 15. παρασκευάσαντος P, correxi. 20. ξυγκροτῆσαι F, συγκροτῆσαι P.) vestris et castris locisque ac de cunctis omnino partibus in imperii vestri dicionem redactis, quas Occidens habet, quas Oriens amplectiture, iurati promittent eadem, quae et ego vobis promisi, eaque et me vivo et me mortuo facient. habebit igitur illos quoque potestas vestra obnoxios iisque tribuet quaecumque ministris fidelibus tribuuntur. et qui hic forte reperiuntur huc mecum profecti, extemplo iureiurando interposito fidem promittent pactaque vobiscum Augustis, domino Alexio, Romanorum imperatore, et porphyrogenito imperatore, filio tuo, facient. quotquot autem absunt meorum equitum et armatorum, quos caballarios solemus appellare, misso ad urbem Antiochiam a maiestate tua homine et ipsi iusiurandum interponent, quod quidem ille ab iis accipiet; ac iuro equidem curaturum me ut eadem nulla parte mutata iurati spondeant. praeterea polliceor et iuro, quoties maiestati vestrae lubebit, manus me sublaturum et bellum paraturum adversus omnes qui oppida et loca obtinent, quae olim imperio Constantinopolitao dediticia fuerunt. quos vero bello temptare tibi non
238
[*](P. 412)[*](V. 326)[*](B)[*](1. καθ᾿ P, ἐφ᾿ F. 11. ἑαυτῶ F, ἑαυτῶν P. 12. τοὺς τοιούτους τε F, τούτους Ρ. 15. lacunam signavi. 16. ἄνευ πόνων ἡμετέρων καὶ κόπων F, ἄνευ κόπων ἡμετέρων καὶ πόνων P. 18. τοι om. C.) placuerit, contra eos ne nos quidem ipsi bellabimus. in omnibus enim rebus obsequemar potestati vestrae omnisque actio nostra et omne consilium ex arbitrio tuo pendebunt. Saracenorum et Ismaelitarum quicumque ad maiestatem tuam transfugae confluent urbesque suas tradent, eos nec impediam nec ulla ratione mihi conciliare conabor: exceptis tamen iis, qui hasta mea coacti et in suramas angustias redacti, ubi se in periculo versari cognoscent, ad potestatem tuam oculos convertent et ad te fugientes salutem suam petent. hos enim cunctos, qui Francorum arma metuentes ac mortem expavescentes imminentem augustos vos imperatores invocabunt, * * non eam ob causam captivorum nostrorum curam habebitis, sed potius eorum, qui sine ullo nostro labore et opera in vestram servitutem ultro pervenerint. praeterea etiam hoc promitto, curaturum me, ut quicumque mecum traicere Adriaticum raare e Longibardia voluerint milites, iurent et ipsi in maiestatis vestrae servitium adigente ad ius-
239
[*](C) [*](D)[*](1. ἀποστείλητε F, στείλητε P. 3. τὰ om. F. ἡμῖν F, ὑμῖν P. 4. χρυσοβούλλου FC, χρυσοβούλου P. 10. τὸ posterius addidi. 11. καὶ C, τὸ P. 15. Ἀρταχόν C. 16. Τελουχόν C. 20. Ιουπελιων C. 21. ἀνθρώπων Montfaucon, ἀνθρώπον P, ἄνω C.) iurandum omnes illos aliquo potestatis vestrae homine transmisso ad id ipsum a vobis trans mare Adriaticum. ac si qui eorum iusiurandum se dare pernegant, eos polliceor me utpote consentire nobis renuentes ne traiciant prohibiturum. sed oportet iam regiones urbesque mihi per bullam auream a potestate vestra divinitus promota muneri datas in hoc scripto exponere; sunt autem hae: Antiochi civitas in Coele Syria cum suburbanis et agro suo cumque ipso Suetio ad mare sito; tum qui Dux vocatur locus cum agro suo omni; locus, qui Caucae quique Luli et qui Montis Admirabilis nomen habet: Pheresia cum tota ipsis subiecta regione; Sanctus Elias strategis cum oppidulis ei subiectis; Borze strategis et quae illi subiuncta oppidula sunt; universa regio circa strategidem Sezer posita, quam Larissam Graeci nominant; praeterea strategides Artach et Teluch cum agris suis ac simul Germanicea eiusque oppidula; Maurus Mons et omnia huc pertinentia castella planitiesque ei snbiacens universa excepto scilicet Rupeniorum agro Leonis et Theodori Armeniorum, qui potestatis vestrae homines sunt; postremo una
240
[*](P. 413)[*](Β)[*](V. 327)[*](2. τὰ Πολαδερά C. 4. χρυσοβούλλῳ FC, χρυσοβούλῳ β α 7. ὀφείλοντα γοῦν? 10. καὶ addidi. 12. εἶναι δοῦλον (corr. m. 1)F. 13. ὄμνυμι F, ἐπόμνυμι P. ἐν F, ἐκ P. 14. Ἀντιοχείας F, Ἀντιόχου P. 18. Ἀντιόχειαν F, Ἀντιόχου P. 22. καὶ seclusi.) cum supra scriptis strategata Pagrae Palatzaeque, thema Zume et quae his subsunt castra atque oppidula cum agris suis. haec enim omnia in anrea illa maiestatis vestrae bulla commemorata sunt ut a divina potestate ad terminum usque vitae meae mihi muneri data, post meum hinc obitum reditura ad imperium novae Romae reginaeque urbium Constantinopolis: ea lege ut integerrimam fidem custodiam benevolentiamque puram per vos semper augustos principes erga urbis imperium thronique eius ac regii sceptri servus sim ac lizius subditus. promitto etiam atque obtestor iurans qui in ecclesia Antiochiae adoratur deum, non ex nostro fore genere Antiochiae patriarcham, sed eum cui maiestas vestra id munus detulerit, e numero alumnorum magnae ecclesiae Constantinopolitanae delectum. hic conscendat sedem Antiochenam omnibusque fungatur pontificis officiis, et manuum impositionibus et reliquis ecclcsiasticis functionibus, ex sedis istius privilegiis. erant autem partes a ducatu
241
[*](C)[*](D)[*](1. Δανδόν C. lacunam signavi. 9. γὰρ] δὲ? 21. ἀποδώσειν F, ἀποδοῦναι P. 23. ἀμφιβολίαν C.) Antiocheno abscissae voluntate maiestatis vestrae adiungere eas integras reliquo imperio cupientis hae: thema Podandum * * et ad haec strategatum Tarsi urbis, Adana civitas, Mopsuestiae et Anabarza et, ut paucis dicam, universa Ciliciae terra, quatenus finitur Cydno et Hermone: strategis porro Laodicea Syriae ipsumque strategatum Gabalorum, quod nos subbarbara appellatione Zebel nominamus; strategata quoque Balanei et Maracei et Antaradus cum Antarto; strategis vero etiam haec utraque. haec sunt. quae divulsa a ducatu Antiochiae potestas vestra orbi imperii adiecit illinc dempta. ego vero acquiesco datis pariter atque ablatis omnibus et ut iuribus inhaerebo prinilegriisque, quae vobis accepta refero, ita ab illis abstinebo, quae a vobis non accepi, nec fines transibo, sed iis contentus ero, quae sunt mihi muneri data, possidens ea iisque, quamdiu vita supererit, fruens, ut antea dictum est; post obitum autem meum, prout hoc quoque praescriptum est. ad propria redibunt imperia, unde mihi possidenda tradebantur. sub finem enim vitae meae procuratoribus hominibusque meis supremam voluntatem edicam, restitui me velle Romanorum imperio dictas regiones universas et vetare eos niti contra earum
242
[*](P. 414)[*](B)[*](4. προσκείσθω F, προσκεῖσθαι P. 6. δουκάτου] κράτους 12. ἀμφιβάλλοι F, ἀμφιβάλοι P, 19. δθλαβοτίλιν F, Αθλαβοτίλιν P. 21. ταυτὶ F, ταυτῶν P. 22. τὸ scripsi: τὴν P.) cessionem aut in iurgia incidere. iam vero illud quoque iuro et quam firmisima promissione sancio, curaturum me, ut sine mora ac sine fraude imperata faciant. ceterum et hoc pactionibus additum esto: cum pro urbibus illis per potestatem vestram ab Antiocheno imperio et urbis ducatu separatis supplex ego peterem a solio vestro, ut mihi compensationem gratificaretur, iisdemque precibus peregrini quoque maiestatem vestram fatigarent, his satisfaciens potestas vestra compensationis causa themata ac terras quasdam urbesque Orientem versus sitas mihi dedit, quae hic nominatim sunt commemorandae, ut nec maiestas vestra in aliqua re dubitare possit et ego habeam, quo nitar. sunt igitur haec: thema Casiotidis regionis universae, cuius metropolis est Beroea, quae barbarorum lingua Chalep dicitur; thema Laparae et quae ei subiecta sunt oppidula omnia, scilicet Plasta, Chonii castrum, ïna, Aramisus castrum, oppidulum Amerae, castrum Sarbani, Telchampson arx et una cum his tria Tilia, Sthlabotilin et reliqua duo, arx Sgenin, Caltzierin castrum atque oppidula haec, ëri et quod Cathismatin dicitur Sarsapen et Necran urbecula, haec in citeriori Syria posita sunt.
243
[*](C) [*](V. 328)[*](D)[*](1. τῇ Συρίᾳ C. 2. θέματα scripsi: θέματος P. 3. ἐδέσης F, Εδέσσης P, 5. τῆς ἐδέσης F, Εδέσσης P. 7. διακοσίας F, διακοσίους P. 10. lacunam siguavi: apparet olim τὸ δουκάτον τῆς Ἐδέσης vel simile quid fuisse. αὐτὸν F. 12. ἀλλὰ om. C. ἐφεῖται γὰρ C. 13. ὃν ἂν F, ἂν om. P. 15. ὑμῶν om. F. 22. κυρίου F. κυροῦ P.) sequuntur a Mesopotamiae parte themata, quae prope Edessam urbem sita sunt, thema Limniorum et Aeti thema cum omnibus suis agris. neque vero haec neglegenda sunt, quae ad Edessam pertinent, neque quae mihi a divinitus custodita potestate vestra assignata sunt annua talenta, ducentas dico libras nummorum Michaelatorum. nam per piam maiestatis vestrae bullam auream etiam ducatus (Edessae) integer mihi donatus est cum omnibus ad eum pertinentibus et arcibus et terris ita ut non meae tantum personae destinata sit ista ducalis dignitas ; sed eam propagare mihi licet per piam buUam auream in quemcunque mihi successorem elegerim, ea tamen condicione, ut successor ille omnibus praescriptis voluntatibusque maiestatis vestrae sese subiciat tamquam eiusdem potestatis ac maiestatis homo lizius eadem quae ego concessi et pepigi concedens et paciscens. iam ab hoc inde tempore, quo homo vester factus sum et ad vestri principatus orbem pertineo. dono annuo e regiis thesauris ducenta talenta monetae qaalitatem formamque habeutis domini Michaelis, qui antea impe-
244
[*](P. 415) [*](Β) [*](1. ἡμετέρου F, ὑμετέρου P. Συριάθεν F, Συρρόθεν P. P, εἰς F, πρὸς P. 5. χρυσοβούλλω F, χρυσοβούλλου P. 8. παρ’ ἐμοῦ πρὸς ὑμᾶς F, πρὸς ὑμᾶς παρ’ ἐμοῦ P. 11. παναγέστατα F, Παναγιώτατα P. 12. ἐσαγήνευσε F, ἐσαγήνευσαν P. 13. τοῦτο F. 17. κίριον F, κύριν P. συμβασιλεύοντα F, συμβασιλεύσαντα P. κύριον F, ὑιὸν κύριν P.) rator fuit, accipere debeo per aliquem legatum nostrum e Syria cum litteris meis ad vos in regiam urbem mittendum, ut meo nomine illa accipiat. ac vos quidem semper augusti imperatores et Sebasti Augustique imperii Romanorum observabitis, quaecumque in bulla aurea piae maiestatis vestrae conscripta sunt, et promissis omnibus stabitis. ego vero hoc iureiurando ea, de quibus vobiscum conveni, firmo sancioque. iuro enim per dolores Christi salvatoris impassibilis et per invictam eius crucem, quam pro salute omnium pertulit, perque ea, quae coram video, sacrosanctissima evangelia, quae orbem universum in rete incluserunt; nam manu his imposita iusiurandum iuro pretiosissimamque Christi crucem mente simul comprehendo spineamque coronam et clavos et lanceam, quae dominicum eius vivificansque latus perforavit: tibi potentissimo et sacro nostro imperatori domino Alexio Comneno et regni socio desideratissimo domino Ioanni porphyrogenito omnia me pacta et ore meo prolata custoditurum et inviolata in omne tempus servaturum, quaeque maiestati
245
[*](C)[*](D)

[*](V. 329)[*](3. scripsi: ἐνδειξόμενος P. 4. ὑπ’ F, παρ’ P. 9. lacunam signavi. 12. καὶ ἐπινοήσω F, καὶ om. Ρ. 16. Σεπτέβριον P, correxi. 17. διαρρυϊσκομένου διαρυϊσκομένου P.) vestrae utilia sunt, et nunc curare et in posterum curaturum neque vel minimam suscepturum odii aut fraudis ullius in vos cogitationem, sed omnibus a me promissis staturum nec ullo umquam modo adversum vos me peieraturum aut promissa mea irrita facturum aut quidquam contra foedus excogitaturum neque me ipsum neque meorum quemquam, quicumque mihi subiecti sunt militumque meorum numerum efficiunt. sed pro * adversus hostes tuos loricas induemus armaque tollemus ac lanceas et amicis tuis amicas iniciemus dextras; omniaque ad utilitatem honoremque imperii Romani et excogitabo et perficiam. sic me deus adiuvet, sic crux et divina evangelia. haec scripta sunt et iuramenta praestita praesentibus subscriptis testibus mense Septembri indictionis secundae anni iam desinentis sexies millesimi sexcentesimi decimi septimi. sunt autem praesentes testes, qui his subscripserunt, et coram quibus illa perfecta sunt, hi qui sequuntur: deo gratissimi episcopi Amalfis Maurus et Tarenti Renardus quique cum eo erant clerici; religiosissimus praepositus venerandi in Longibardia monasterii sancti Andreae in

246
[*](P. 416)[*](B)

[*](2. πελεγρίνων C. 6. βασιλικῆς C. 7. Τακουπέρτου Ducangius : Τακουτέρτου P, Τακοτέρτου C. 8. Ἀλίφας F. Ῥιτζάρδος FC, Ῥιντζάρδος P. Πριντζίτας FC, Πρινιζιττας P. 9. Μάλη C Ῥαούλ Ducangius. 10 ἐκ τῶν FC, τῶν om. P. ἀποκρισιάροι P, correxi. κράλη F, κράλι P. 11. συμπένθεροι C. 13. νωβελλίσιμος F. νωβελίσιμος P. 16. ἐνσεδημασμένον FAC, ἐνσημασμένον P. 17. κινναβάρεως FA, κιναβάρεως P.)

Brundisii insula siti et duo eorum monachi; principes peregrinorum, qui signa sua ipsorum manu pinxerunt: eorum nomina manu deo dilectissimi episcopi Amalfis sub eorum signis subscripta sunt, qui etiam legatus a papa ad imperatorem venerat. ex aula regia adfuerunt Sebastus Marinus, Rogerius Tacuperti filius, Petrus Aliphas, Guilolmus Ganze, Ritzardus Printzitas, losphre Males, Umpertus Graulis filius, Paulus Romanus, qui ex Dacis venerunt apocrisiarii a Crale, consocero maiestatis, Zupanus Peres et Simon, et apocrisiarii Riscardi Siniscardi, Basilius nobilissimus eunuchus et Constantinus ”

Hoc igitur literis mandatum iusiurandum imperator a ëmundo accepit. dedit autem ei vicissim auream, quam supra memoravimus, bullam, quam rubro colorc, ut mos est, imperatoria manus subsignaverat.