Alexias

Anna Comnena

Anna Comnena. Annae Comnenae Alexiadis, Volume 1. (Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 38). Schopen, Ludwig, translator; Niebuhur, B.G., editor. Bonn: Weber, 1839.

[*](B)[*](V. 260)[*](C)

[*](6. καὶ , om. P. Ἀρραβὼν FC, Ἀράβων ΡΑ. τε om. A. 9. τὸ FAC, τὸν Ρ. 10. μεγαλομάρτυρ A, μεγαλομάρτυς P. 11. ἑνωθέντες] ἐπελθόντες? 12. συνῆψαν FA, συνῆψε Ρ. 13 sq. μεταλαβόντες ἐξ ὀπισθίων τοὺς προμετωπίους? 18. κατὰ τῶν om. C. 22. ζωγρία F, ζωγρίαι A, ζωγρεία P.)

Sed Amerimnes princeps Babylonis de Gallorum expeditione certior factus ab iisque capta Hierosolyma et Antiochiam multasque alias adiacentes urbes occupatas esse ingentem celeriter multitudinem ex Armeniis Arabibus Saracenis Agarenisque congregatam in eos misit. hoc per Gotofredum nuntiato statim omnes Galli armati ad Iapha conveniunt ibique illorum impetum opperiuntur ; inde Ramel transeunt, ubi magnus martyr Georgius passus est. atque cum occurrente Amerimnae exercitu proelio conserto Galli victores evadunt; postero autem die collocatis in fronte, qui in extrema acie steterant, victi et ad Ramel usque fugati sunt. unus Balduinus comes antea effugerat nulla quidem ignavia ductus, sed ut melius saluti suae consuleret exercitumque in Babylonios pararet. tum Babylonii eos persecuti Ramel circumsederunt brevique ea urbe expugnata multos Latinorum trucidant, plures captos Babylonem deduxerunt. mox inde omnes Babyloniorum copiae ad lapha oppu-

104
[*](D) [*](P. 329)[*](6. ἀπελθὼν C, 18. αὐτάδελφον FA, ἀδελφὸν P. 19. μεγαλούπολιν C.) gnandum pergunt. est enim talis semper barbarorum consuetudo. vernm Balduinus, quem supra dixi, capta a Francis oppida omnia circumiens haud paucis peditibus equitibusque collectis insignem exercitum congregavit, quocum egressus Babylonios graviter fudit. sed imperator audita Latinorum ad Ramel clade comitum captivitatem miseratus, quos et aetatis flore roboreque corporis et generis claritate priscis illis heroibus similes norat, non tulit eos captos in peregrina terra versari, sed Bardalen quendam ad redimendos eos multa cum pecunia misit Babylonem datis ad Amerimnen de comitibus litteris. quibus lectis ille lubentissime comites sine pretio dimisit excepto Gotofredo, quem iam ante Balduinus frater mercede redemerat. tum perhonorifice imperator comites Constantinopoli excepit eosque, cum sat vires refecissent, multa pecunia donatos laetos domum abire passus est. sed Gotofredus rex Hierosolymorum rursus constitutus Balduinum fratrem Edessam misit;
105
[*](Β)[*](C)[*](1. ᾿Ισαγγέλῃ FAC, Σαγγέλῃ P: sic semper postea. 3. εὐμάθιον τὸν φιλοκάλην A. 5. διαγωνιεῖσθαι FC, διαγωνίσασθαι A, διαγωνεῖσθαι P. 6. γράμμασιν F. 8. ἀτάραδον A, Ἀτάρανδον C. 9. 14. 17. Ἀτάπακας P. 18. ἐπίστευσε κεκμηκὼς ἀπὸ τῆς ὁδοιπορίας F, ἐπίστευσεν ἀπὸ τῆς ὁδοιπορίας κεκμηκὼς C, ἐπίστευσεν, ἀπὸ τῆς κεκμηκὼς ὁδοιπορίας Ρ.) eodemque temporc Isangeli imperator mandavit, ut Laodiceam traderet Andronico Tzintzilucae, Eumathii autem Cypri tum ducis militibus castra Maracei et Balanei: ipse pergeret et reliquas arces pro viribus occupare conaretur. id etiam fecit litteris imperatoris oboediens. nam postquam iis, quos supra nominavi, arces reddidit, Antarado admovens eam urbem sine certamine subegit. quo audito Atapacas Damascenus multis copiis adversus Isangelen processit qui nequaquam se tantae multitudini parem sentiens consilium iniit non tam forte quam prudens. nam indigenas confidenter conveniens "Ego" inquit "in hac ampla arce alicubi latebo: vos Atapaca adventante veram rem neutiquam fatebimini, sed fugisse me territum affirmabitis." quocirca, cum adveniens Atapacas, ubi esset Isangeles, quaesivisset eumque trepide fugisse crederet, fessus via prope muros sibi tentorium fixit ; omnemque ei benevolentiam incolis ostendentibus Turcae in securitate confirmantur ne-
106
[*](V. 261)[*](D)[*](P. 330)[*](12. δὲ καὶ F, δὲ τούτων καὶ A, δὲ P. καταστρατηγήσας FA, καταστραγήσας P. 13. Τριπόλεως] πόλης C. 19. τι ὀχύρωμα F, τι om. PA. 21. αὐτοὺς C, αὐτοὶ F, αὐ- τῆς P.) que quidquam hostile suspicati equos ad pastum in campos dimittunt. Isangeles autem sole meridie instante verticibus armatus cum suis (erant autem circiter quadringenti) portis repente patefactis in media Turcarum castra irrumpit. ibi omnes, qui fortiter pugnarc consueverant, vitae non parcentes pugna accepta Gallis restiterunt; ceteri fuga servari studebant. sed quia vasta patuit planities, non palude vel tumulo fossave intercepta, cunctos Latini in potestatem redegerunt paucisque in captivitatem deductis gladio reliquos absumpserunt. sic Turcis debellatis Tripolin Isangeles petiit primoque adventu verticem collis, quae est pars Libani montis, adversus urbem occupat, ut et castrorum situm munitissimum haberet et fontem, qui ducto per coUis declivia opere Tripolin de Libano fluebat, interciperet. tum ab imperatore, cui, quae egerat, nuntiarat, petiit ut, priusquam niaiores a Chorosane copiae venirent ipsosque devincerent, castrum ibi validissimum extrueret. itaque imperator Cypri duci talem arcem condendam tradidit eique negotium dedit, ut omnia quae
107
[*](Β)[*](C)

[*](2. οἰκοδομήσοντας ****** F. 3. τοῦτο τῶ F, τῷ om. P. 12. μελήσας F. 18. οὐδ’ ὁπωσοῦν Α, οὐδοποσοῦν P. 21. ἐκεῖθεν] Εὐμάθιον? 24. ᾑρετίσατο Α, ἠρετίσατο P.)

utilia futura essent et artifices illius operis navibus quam primum in eum locum importaret, quem Isaugeles designaturus esset. quo facto, dum Tripoli Isangeles imminet et, quo eam subiciat, indefesso conatu omnem movet funem, Boëmundus cognito Laodiceam traditam esse odium, quo iam pridem in imperatorem flagrabat, non amplius dissimulaturus Tancredum nepotem cum sufficientibus copiis ad oppugnandam Laodiceam dimisit. cuius rei faraa allata ne brevi quidem Isangeles moratus statim eo properat et agit cum Tancredo variisque sermonibus ei suadet, ut a castri oppugnatione desisteret; cumque multa cum eo egisset nec quod voluit impetrare posset surdoque adeo decantare videretur, Tripolin recessit. at illo minime ab oppugnatione desistente Tziutziluces impetu Tancredi perspecto in augustias redactus illinc auxilium petit. sed cum ii qui in Cypro erant cunctarentur, tandem et hostium obsidione et fame coactus deditionem castri praetulit.

108
[*](1. τετελευτηκότος F, τελευτηκότος P. 3. τοῖς Ἱεροσολίμοις P, τοῖς om. F. 4. τῆς Τριπόλεως P, τῆς om. F. 9. ῥίγα F. 11. μεμαθήκοι F. 13. φόσσατον FC, φόσατον P. 15. προκαταλαβοῦσι? φοσσάτοις FC, φοσάτοις P. 21. ἀπόλειαν F, ἀπώλειαν P.)

Eodem tempore defuncto Gotofredo, cum alium regem succedere oporteret, statim Latini, qui Hierosolymis erant, Isangeli regnum Hierosolymitanum delaturi Tripoli eum arcessunt. at vero ille adventum suum tunc morabatur; quo factum est, ut, qui Ηierosolymis erant, cum Constantinopolin eum profecium cunctari viderent, Balduinum Edessa, ubi tunc versabatur, advocarent et Hierosolymorum regem eligerent. Isangelen autem benigne imperator exceptum, ubi Balduinum Hierosolymorum imperium accepisse audivit, apud se retinuit. cumque Normannorum copiae tum forte advenirent, quibus fratres duo, Flantrae qui vocabantur, praeerant, niagnopere iis imperator suasit, ut superiorum exercituum vestigia insequerentur perque maritimas regiones Hierosolyma profecti reliquo Latinorum exercitui se iungerent. nec tamen id iis persuasit, quia se iungere Francis nolebant, sed alia via per orientalem limitem Chorosanem recta petere studebant, quod expugnaturos se esse sperabant. verum imperator infeliciter ea consilia eventura intellegens nec cupiens

109
[*](Β)[*](C) [*](2. τὸν F, μεταπεμψάμενος om. P. 10. τε F, τι P. 20. αὖθις om. C.) tantam multitudinem interire (erant autem quinquaginta mlllia equitum, peditum centum millia), quia obsequentes eos non vidit, alterum, ut dicunt, iter ingressus Isangelen et Tzitam arcessitos cum iis misit, ut et utilia suaderent et coercerent, quod eius fieri posset, intempestivos eorum impetus. itaque traiecto Ciboti freto Armeniam versus provecti Ancyram ex itinere capiunt; Halynque deinde transgressi oppidum aliquod accedunt, quod cum a Romanis incoleretur, cives nihil mali ab iis ut Christianis veriti et sacerdotes vestibus sacris induti evangeliumque ac cruces ferentes obviam iis fiunt; at vero inhumane et crudeliter isti non sacerdotes solum, ὢ cetcros quoque Christianos necant receptaque via Amaseam socordes procedunt. interea Turcae bellorum peritissimi cunctis vicis praeoccupatis omnique frumento incenso Latinorum aciem invadunt superioresque (erat autem secuudus dies) recedunt: tum illi vallum ibi figunt deponuntque sarcinas. insequenti die iterum dimicatur tabernaculisque circumdatis ita eos Turcae concluserunt, ut nec commeatus causa prodire nec iumenta equosve potum ducere liceret. quare
110
[*](D)[*](P. 332)[*](V. 263)[*](B)[*](2. οὑν om. F, sed add. ead. m. ὀφθαλμῶν C, ὀφθαλμοῖς P. 18. καὶ om. C. Παυράης F.) Galli in conspectu praesentis exitii suae ipsorum vitae non parcentes postero die (quartus autem erat) strenue armati pugnam cum barbaris committunt. nec iam arcubus hastisve in eos Turcae pugnant sed de victoria securi strictis ensibus proelioque comminus facto Normannos cito vertunt, qui in castra sua compulsi consilii quaerunt auctorem. nec vero adfuit optimus imperator, qui spretus olim meliora iis suaserat. tandem ad Isangelis et Tzitae consilium confugiunt simulque exquirunt, num qua regio imperatoriae dicionis, quo se reciperent, prope adesset. relictis tunc sarcinis tabernaculis peditatu omni equisque conscensis celerrime ad maritimam partem Armeniae Pauracesque decurrunt. sed Turcae invadentes eorum subito castra cuncta diripiunt: mox ad insequendum versi peditatu omni ad internecionem deleto captos quosdam ad Chorosanem speciminis causa adducunt. hae Turcarum in Normannos res gestae fuere. Isangeles autem et Tzitas cum paucis equitibus, qui supererant,
111
φιλοτιμr[*](C)D

[*](4. ἐπεξήτους FC, ἐπιζήτουν P. 9. μετὰ δὲ ταῦτα F, μετὰ ταῦτα δὲ P, 1Ο. πενθῶν C. 13. πραγμάτων C.) Constantinopolin redeunt: quos benignissime imperator exceptos pecuniisque donatos, ubi quiete se refecerunt, quem in locum proficisci vellent, rogavit. Hierosolyma se cupere dixerunt; quare iterum eos munifice donatos in naves imposuit orania eorum arbitrio concedens. verum Isangeles Constantinopoli relicta exercitum suum revisurus Tripolin rursus tendit eamque subigere studet. post vero letalem morbum adeptus ac propemodum expirans advocat Gulielmum nepotem atque omnes a se captas arces ei velut quandam hereditatem donat praeficitque eura insuper cunctis quas habuerat copiis. eius morte comperta imperator statim ad Cypri ducem litteras dedit eumque iussit multis cum pecuniis Nicetam Chalintzen ad Gulielmura mittere, ut conciliaret sibi iuvenem eique persuaderet, ut iure iurando fidem suam imperatori obligaret pari modo servaturus, quo eam defunctus Isangeles patruus ad mortem usque servasset.

lam vero imperator. cum Laodiceam a Tancredo teneri audiisset, has ad Boëmundum htteras raisit : "Scis protfecto, quid et ipse et vos omnes Romanorum imperio iurati promiseritis. nunc tamen tu pri-

112
[*](P. 333)[*](Β)[*](V. 264)[*](1. παρασπονδίσας F. Ἀντιόχου A. ἀλλά τ F, ἄλλαττα Α, ἄλλ’ ἅττα P. 3. Ἀντιοχείας FAC, Ἀντιόχου P. 15. πως F, πω C, που P. 16. αὐτῶν τῶν F, τῶν om. P. ὑπὸ C, ὑπὲρ P.) mus rupto foedere Antiochiam occupasti et cum alias arces tum etiam Laodiceam tibi subegisti. quare aequum iustumque colens Antiochiam urbom ceterasque arces redde nolique nova in te ipse bella proeliaque concitare." his Boemundus perlectis, cum solita simulatione uti non posset rebus aperte veritatem probantibus, specie quidem scriptis annuit, culpam tamen eorum, quae ipse perperam egerat, in imperatorem conferens ita ei rescripsit: "Non ego, sed tu omnium es auctor. licet enim validis copiis secuturum te nos promiseris, factis tamen verborum fidem praestare noluisti. nos autem, ubi Antiochiam usque perreximus, multas aerumnas per tres menses perpessi cum hostibus pugnavimus; nec quisquam hominum similem famem expertus est, cum plurimi nostrum vetitis cibis vesci cogerentur. multum vero temporis haec tolerantes ipse quoque quem belli socium nobis tribuisti Taticius ille tuae maiestati fidissimus servas in tali discrimino nos deseruit. cepimus tamen miro modo urbem ac vel supervenientes a Chorosane in Antiochenorum opem copias proelio
113
[*](C)[*](D)[*](10. Ἄρεως (ως in ras.) F, Ἄρεος Ρ.) vicimus. ergo cui aequum videri possit, nos quae nostris laboribus sudoribusque comparavimus tam facile abicere?" reversis inde legatis cum imperator Boëmundi litteras perlegisset cogonssetque, eundem eum esse Boemundum nec ullo modo ad meliora couversum, Romaui imperii limites muniendos iudomitamque illius ferociam pro viribus frangendam ceusuit. quare multas cum Buturaite copias in Ciliciam misit atque ipsum Romanae militiae florem, fortissimos viros Martisque satellites omnes; in quibus erant etiam Bardas et archipocillator Michael, florentes aetate iuvenes malasque lanugine signantes, quos a pueris imperator secum habuerat ac militari arte imbuerat. hos, quippe prae ceteris sui studiosissimos, cum aliis mille geuerosissimis militibus partim Gallis partim Roraanis tradit Butumitae, qui eum comitarentur eique obtemperarent in omnibus rebus, et quaecumque acciderent arcauis statim litteris ad se deferreat. totius autem Ciliciae provinciae occupare possessionem cupiebat, quo, quae de Antiochia mobebatur, facilius exsequi posset. quamobrem Buturaites omnibus copiis profectus, ubi ad Attali urbem venit ac Bardan et Michaelem archipocillatqrem suae voluntati
114
[*](Β)[*](C)[*](21. Κατακουζηνῶ̣ F.) minime obsequi vidit, veritus, ne coteri quoque milites seditiosi fierent indeque perdita opera nullus Ciliciensis expeditionis fructus existeret, totam rem litteris statim imporatori oxponit oratque, ne diutius se cum illis versari velit. tum imporator quantae noxae huiuscemodi dissensio esset intellegens et hos et quotquot e ceteris suspectos habuit statim alio per litteras convertit mandans, ut sine mora in Cyprum insulam se conferrent ducique eius provinciae Euphorbeno Constantino in omnibus praesto essent. quo iussu libenter excepto confestim iuvenes Cyprum navigant; mox vero cum Cypri duce brevi versati in hunc quoque solita impudentia utuntur; quare torvo is vultu eos aspicere coepit. at iuvenes veteris ia se imperatoris amoris memores datis litteris graviter de duce questi sunt velle se Constantinopobn ralire sijLniificautes; quius epistulis resignatis imperator, quod etiam opulentiores quosdam sibi suspoctos cum ipsis Cyprum relegaverat, timens, ne et hi irati cum illis ad seditionem abriperentur, Cantacuzeno celeriter praecepit, ut secum eos sumeret; qui simul Cyreneam venit, hos ad se arcessivit secumque duxit. hactenus
115
[*](V. 265) [*](D)

[*](Ρ. 335)[*](Β)[*](1. περὶ τούτων, τοῦ ? 11. πρὸς seclusi. 13. συνάρεται F. 14. λόγοις τούτων F, τούτων λόγως P. 18. ἐνακόσια F, ἐννακόσια P. 20. Κορυφοῦς C, κορυφῶ F, Κορυφῶς Ρ. τῆς Λευκάδος τῆς Κεφαληνίας F, τῆς Κεφαληνίας, τῆς Λευκάδος P. 21. ἀπόστειλε P, correxi.) de Barda et Michaele archipocillatore. at Butumites cum Monastra ducibusque eximiis, qui remanserant, in Cihciam profectus, cum iam pepigisse Armenios cum Tancredo audiisset, ipsos praetericns Marasin castrum omnesque adiacentes vicos oppidaque occupavit et idoneis copiis ad totius regionis custodiam cum duce Monastra mixobarbaro, cuius iam saepius mentio facta est, relictis Coustantinopolin rediit.

Interim Franci Hierosolymis egressi, ut Syriae urbes occuparent, Pisae episcopo magna praemia promiserunt, si ad finem propositum cum ipsis se iungeret. annuit is horum rogationi aliisque duobus ad mare incolentibus in eandem sententiam adductis nihil cuuctatus biremes triremes dromones aliasque id genus veloces naves nougentas circiter instruxit cursumque ad eos intendit; idoneam vero eius numeri partem misit ad populandas Corypho Cephalleniam Leucadem Zacynthum. quo imperator audito in cuuctis Romani imperii regionibus naves aedificari

116
[*](C)oχυρῶσαι [*](D)[*](15. προὐβάλετο F (m. 2 in ras.), προὐβάλλετο P. 17. μεγαλοπόλεως F, μεγαλουπóλεως P. 21. αὐτούς P, correxi.) iussit;multasque etiam Constantinopoli confecit,quas qua forma construi oporteret, interdum monere circumvehens fabros mouebat; cumque navalium bellorum peritos esse Pisanos sciret pugnamque cum iis timeret, ita naves adornavit, ut cuiusvis iu prora ex aere ferroque fabricata leonum aliarumque bestiarum terrestrium capita hiautibus late rictibus eminerent; faucesque inauratae solo adspectu horribiles erant. ignem autem, qui per tormenta in hostes mittendus erat, per fauces duxit, ita ut leones ceteraeque eius generis bestiae eum evomere viderentur. sic paratas naves tradit Taticio nuper ab Antiochia reduci eique illustrissimi capitis appellatiouem indit ; omni vero classi praeficit Lantulphum titulo magni ducis honoratum, qui navalis belli peritissimus esset. itaque Aprili mense Constantinopoli cum classe Romana profecti, ubi Samum veuerunt, navibus appulsis, quas asphaltis inunctione magis munituri et tirmaturi erant, in terram escendunt. at postquam Pisanorum classem praeteriisse au-
117
[*](Ρ. 336)[*](V. 266)[*](Β)[*](9. Πατάρων F, Παπάρων Ρ. 12. Πελλοπονήσιος Ρ, correxi. 13. Περιχύταν FC, Περιχυτάνης Ρ. 18. τούτοις FC, τούτους Ρ. 19. προσέβαλε F, προσέβαλλε P. 20. ταῖς Πισσαικαῖς F, τοῖς Πισσαίοις P.) diverunt, solutis ancoria Coum insulam versus eos insequuntur. pervenerant eo Pisani eius diei mane, cuius sub vesperam Romani eodem appulerunt. nec vero assecuti Pisanos Cnidum abeunt prope orientalem continentem sitam. quo advecti, licet totius quidem praedae spe excidissent, aliquot tamen Pisanos relictos repererunt, quos percontati, quo iisset Pisanorum classis, Rhodum navigasse eam audiverunt navibusque extemplo solutis brevi eos inter Patara Rhodumque assequuntur. eos Pisani conspicati explicata celeriter classe et tela et animos ad pugnam acuerunt. accedente interim Romana classe Perichytan Peloponnesius comes navigandi artis peritissimus, ubi Pisanos conspexit, moneris suae remigio incitato veloci eos impetu petiit perque medios eos flammae instar pervolans ad classem Romanam rediit. ea vero minus idoneo ordine, sed acri ac tumultuario impetu pugnam cum Pisanis capessiverat. atque ipse Lantulphus primus Pisanorum navigiis se admovens ignem intempestive iaculatur eoque disperso proficit nihil; itemque Eleemon, qui dicebatur,
118
[*](C)[*](D)[*](6. ἀθρόον ἐπεισπεσοῦσα F, ἐπεισπεσοῦσα ἀθρόον P. 8. ἐῤῥόχθει C, ἐῤῥόχθη Ρ. 10. οὐδὲ F, οὐ P. 16. που Ρ, correxi. 17. προσώρμισαν C, προσώρμησαν P.) comes maxiraam audacius navem aggressus, cum in gubernaculum eius incidisset nec facile inde recedere posset, captus esset utique, nisi praesenti animo ad machinas suas respiciens ignem in hostes feliciter iniecisset; quo facto velociter nave conversa tria quoque alia maxima barbarorum navigia incendit. subito interim orto turbine, cum mare agitari coepisset, conteri naves ac paene mergi undarum aestu, stridere antennarum cornua, vela frangi, barbari perterrefacti ob missilem ignem (neque enira norant talium machinarum fiammarumque naturam, quas, recta plerumque igni adscendente, quocumque quis vult et in pronum et ad latera iaculatur) et maris tempestate turbati fugae se mandarunt. haec quidem barbari: Romana vero classis ad parvam insulam, cui Seutlo nomen erat, constitit; unde prima luce moventes ad Rhodum appellunt ibique facta escensione oranes captivos in his Βοëmundi metu servitutis aut caedis terrebant. cumque nihil moveri eos ac venditionem pro nihilo habere animadvertissent, omnes statim
119
[*](Ρ. 337) [*](Β) [*](V. 267) [*](8. καὶ δὴ καὶ] καὶ δὴ C. 9. προσεληλύθεσαν F, προσεληλύθησαν P. 13. ἀφειδῶς ἑαυτοὺς F, ἑαυτοὺς ἀφειδῶς P.) trucidarunt. vcrum supcrstitcs illins pugnae Pisani ad dcpopulandas iusulas, in quas forte inciderunt. praesertim Cyprum animos adverterunt sed proficiscente in eos Philocalc Eumathio, qui forte ibi erat, nautici terrore perculsi oblitiquc suorum, qui pabulatum c navibus exieraut, phirinios in insula relinquunt navibusque temere sohitis Laodiceam tendunt ad Boëmundum, cuius amicitiam se amplecti profitentur quique laetus, ut erat eins mos, eos excepit. sed relicti isti in littore praedatores, ubi reversi classem non viderunt, desperantes sc in mare proiecerunt demersique sunt. deinde duces Romanae classis una cum Lantulpho in Cyprum convenientes de pace agere decreverunt, omnibusque conseutientibus Butumites ad Boemundum mittitur. verum hic, cum eum vidisset quindecimque dies secum detinuisset ac fames mes tandem Laodiceam occupasset idemqne semper Boëmundus nec mutatus esset nec pacis artes didicisset, Butumite arcessito “Non huc" inquit “amicitiae aut pacis caasa venisti, sed ut naves
120
[*](C)[*](D) [*](P. 338)[*](1. αὐτὸ τοῦτο F, αὐτὸ om. P. 7. ἐπέπλεον scripsi: ὑπέπλεον P. 8 κλύδωνος FC, κλυδώνου P. 10. νηῶν F, νεῶν P. 11. ὧδε πη F, ὧδέπω P.) incendio deleres; abi et, quod integris membris hinc dimitteris, in lucro pone". reversus igitur eos, a quibus missus fuerat, in Cypri portu iuvenit. tum Boëmundi malitia ex recenti nuntio magis intollecta desperataque inter ipsum et imperatorem pacc plenis velis profecti Constantinopolin rodierunt. sed cum prope Sycen esseut, gravi ac vehementi tempestate coorta omnes naves praeter eas, quibus Taticius praeerat, in terram eiectac et paenc fractae sunt. hunc exitum habuit expeditio Pisana quaeque cum ca coniuncta fuerunt. iam Boëmundus pro sollertissima sua versutia metuit, ne Curicum imperator praeoccuparet Romanaque classe ad portum appulsa et Cyprum tueretur et omnes ad se e Longibardia per orientalem oram maritimam profecturos socios arceret, his de causis ipse urbem illam restituere portumque eius occupare statuit. nam Curicum erat oppidum olim munitissimum, post vero dirutum. sed imperator eandem rem curans, ut consilia eius praeverteret, mittit Eustathium eunuchum e caniclei praeposito magnum classis drunga-
121
[*](Β)

[*](C)[*](8. τἠν ἀρωγὴν P, τὴν om. F. τῆ F, τὴν C, τῷ P. 14. τὲ F, τὰς Ρ. 20. Φνούσιος C; sic semper. 22. παραίτιοι καὶ F, καὶ παραίτιοι P.) rium creatum eique mandat, ut Curicura occupare simulque et hoc et Seleuciam arcem sex stadiis inde distantem restituere properaret: tum idoneo praesidio imposito ducem praeficeret Strategium Strabum, pusilla quidem statura virum, sed ingenti belli usu: ad hoc idoneo numero bellicas naves in portu constitueret insidiaturas diligentissime Latinis navibus, quae ad Boëmundi auxilium ex tenderent, Cyprique custodiae invigilaturas. itaque classis quem dixi drungarius profectus, ut Boëmundi consilia Curicum statim refectum in pristinum statum redegit Seleuciamque restituit ac fossis circummunivit sufficientesque copias cum duce Strategio in utraque arce reliquit. tum portum intravit ibique satis magna, uti mandaverat imperator, classe relicta Constantinopolin se retulit, ubi amplis ab imperatore laudibus honoribusque ornatur.

Haec circa Curicum acta sunt. anno post certior factus imperator etiam Genuensium classem in Francorum auxilium venire, sensit

122
[*](V. 268)[*](D)[*](P. 339)[*](1. αὐτοὶ om. C. Κατακουζηνὸν F; sic fere semper. 3. θαλάσσης F, θαλάττης P. 6. τούτων οὑν F, οὑν om. P. 8. διαθραυθῆναι P, correxi. 10. ἐπίχρισιν F, ἐπίχρησιν P. 18. θαῤῥοίη C. 19. οὐ] οὖν?) ab his quoque non parva imperio Romano damna timenda esse. quare Cantacuzenum cum idoneis copiis per continentem, mari Lantulphum celeriter armata classe dimisit eumque confestim littora, unde transituram ibi Gcnuensium classem invaderet, occupare iussit. sic omnibus, quo iussi erant, profectis accidit, ut gravi et ineluctabili procella exorta phirimae naves frangerentur; quas in terram subductas humida pice studiose refecerunt. tum Cantacuzenus, ubi Genuensium classem per littora navioantem adventare comperit, auctor erat Lantulpho, ut cum duodeviginti navibus, quas ceteris in terram snbductis solas in mari habuit, ad Maleae promontorium de imperatoris iussu subsideret indeque si pugnam cum iis committere auderet, transeuntes Genuensium naves aggrederetur; sin minus, classe Coronen deportanda suam naviumque cum classicis salutem peteret. is profectus, cum ingentem Genuensium classem videret, recusato proeho celerrime se Coronen recepit:
123
[*](B)C[*](5. πολέμους F, πολεμῆσαι P. 6. καὶ F, τοῦ P, 8. λοιποῦ C, λοποῦ P. 14. ἐγχωρήγου Ducangius. 19. ἐν ἁ ταὐτῷ FC, ἐνταῦθα P. 21. ἀλλά τ F, ἀλλ’ ἅττα P.) Cantacuzenus autem cura quanta debuit maxima tota Romanorum classe collecta convocatisque omnibus, quos secum ibi habebat, celcrrime Genuenses persecutus est; quos ubi assequi non potuit, Laodiceam deflexit omni inde vi et impetu contra ëmundum bellum gesturus. ac manu operi statim admota portum expugnavit, cumque diem noctemque arcis oppugnationem continuasset, sexcenties assultu temptato repulsoque frustra rem gessit; nec blandis colloquiis Gallis persuadere nec infesta vi quidquam proficere potuit. tribus igitur diebus noctibusque inter littus murosque Laodiceae e saxis sine calce circularem maceriam aedificavit. quo munimento facto intra ambitum illum arcem ex enchorega materia extruxit, unde validius velut ex tuto receptaculo moenibus oppugnandis insistere posset; deinde duas ad portus ostium utrimque turres molitus ferream catenam inter eas suspendit, quae naves auxilio Gallis fortasse venturas prohiberet. eodemque tempore multa quoque ad maris oram oppida cepit, Argyrocastrum Marchapin Gabala aliaque usque ad
124
[*](D)[*](V. 269)[*](P. 340)[*](2. ἐδίδουν ἐδίδου Ρ. 9. κατάληψιν FC, κατάλιψιν Ρ. 17. ἀκηκοώς in ras. F. 20. ταῖς τοῦ? 21. ἐπισάξας F, ἐπισυνάξας Ρ.) Tripolis confinia. quae quidem loca Saracenis antea tributaria multo deinde labore ac sudore ab imperatore Romanorum imperio restituta sunt. sed imperator Laodiceam a terra oppugnandam ratus, cum pro sua pernoscendorum brevi hominum sollertia callidum ëmundum artes iamdiu nosset ac fraudulenti eius perfidique anirai accuratam copnitionem haberet, Monastram arcessivit eumque iusto excrcitu per continentem misit, ut eodem tempore Cantacuzenus a mari, ipse a terra Laodiceam obsideret. sed iam antequam Monastras advenit. Cantacuzenus portum urbemque occupaverat: arcem vero, quac cula vulgo nunc dici solet, adhuc Gallorum quingenti pedites, equites centum obtinebant. tum Boëmundus et harum arcium et litteris a comite, qui Laodiceae arcem tenebat, acceptis, quae annonam ibi deesse nuntiarunt, cunctis suis copiis atque una cum Tancredi nepotis sui atque nepotis Isangelis exercitu Laodiceam fiectit copiamque omne genus commeatuum, quos mulis imposuerat, in culam importat; tum Cantacuzenum conveniens “Quonam” inquit “consilio” ad has
125
[*](B)[*](C) o[*](16. ἐπανέντες FC, ἐπαφέντες P. 17. ἀπώσαντο . . . (p. 129, 7) χεῖρας om. F; scilicet unum folium in codice deest: in mg. m. 2: λείπει ἐντεῦθεν φύλλον ἕν. 19. αὐτῶν P, correxi.) molitiones structurasque te applicuisti?" tum vero Cantacuzenus "Scis" iuquit "servitutem vos imperatori spopondisse ac quascumque urbes ceperitis reddituros ei sollemni iuramento confirmasse. at tu periurus pacis etiam foedera fregisti atque hanc ipsam urbem, quam occupaveras quamque tradidisse nobis te poenituit, deuuo cepisti, ita ut captas a vobis urbes accepturus frustra huc venirem." interrogante ad hoc Boëmundo : "Pecuniane au ferro quas dicis arces recepturum a nobis te aperas?" ille "Pecuniam" ait "comites illi nostri, ut fortiter dimicent, acceperunt". sed iratus tunc Boëmundus "Scito" iuquit "ne unam quidem muuitiuuculam sine pecunia te a nobis recepturum”; ac sine mora ut portis urbis admoverentur equites suos incitavit. sed Cantacuzeni milites moeuia tueutes telorum multitudine nivis iustar in Francos, qui ad muros accedebant, emissa paulum eos repulerunt. tum Boëmundus copiis omnibus celerrime collectis in arcem penetravit remotoque praefecto cum Gallis qui ibi erant, quia suspectos illos habuit, atque alii urbis custodia imposita vi-
126
[*](D)

[*](P. 341)[*](V. 270)[*](B)[*](11. εἶχεν ἀξιόλογον Α, εἶχε. Ρ. 15 μαρκέσση Α. 20. τὰ τῆς C, τὰ om. P. ἀποκρόντως P, correxi. lacunam signavi: κατεσκευάζετο vel simile verbum deest. 21. κατατιθεμένη scripsi: καταθεμένη P. 22. σουδὲ Α.) neas quoque, ne equitantes posthac Latinos impedirent, prope muros sitas excidit; quo facto rediit Antiochiam. verum Cantacuzenus haud segnius vario modo obsidionem instituit ac mille artibus machinisque bellicis adhibitis inclusos in arce Latinos terruit. simul Monastras per continentem profectus equestri agmine Longiniadem Tarsum Adanam Mamistam totamque ipsam Ciliciam occupavit.

ëmundus autem imperatoris minis perterritus, quod, quo defenderet, non habuit (defecit enim eum magnus et terrester et navalis exercitus, quamvis utroque ad periculum propulsandum opus esset), consilium capit valde illiberale, verum maxime versutum. ac primum quidem Antiochia Marcesis sororisque suae filio Tancredo commendata undique mortis suae famam dispersit: eumque etiam tum vivum orbis terrarum mortuum esse putabat; avibus enim celerior fama in omnes regiones manavit mortem ëmundi nuntians. quam ubi sat firmatam esse sensit, en lignea arca profertur, quam cum spirante illo mortuo ponunt in biremi mox a Sudei, qui est Antiochiae

127
[*](C)[*](D)[*](1. τὰ C, τῷ P. καὶ C, ἡ Ρ. 4. δ᾿ A, δὲ 15. συναπέλαβεν A. 19. γένος] δύστροπον τι καὶ A. ἐξορμήσειεν ἂν A. 20. καθάπερ A. 22. ἀλλὰ σχήματι μόνῳ ἀποθανὼν C, om. P.) portus, Romam navigatura. sic per mare ëmundus velut vehitur; speciem enim mortui praeliebat et sarcophagus eaque quae circum illum fiebant: nempe vellebant comam circumfusi barbari dominum maguopere lamentantes, dum ipse ille supinus iacet hactenus mortuus, sed occultis foraminibus spiritum reciprocans. haec quidem in littoribus; sed ubi altum tenuit navis, cibis appositis eum curant; tum vero iterum eadem lamenta eaedemque praestigiae. quin etiam, ne fetentis iam cadaveris indicium deesset, gallinaceum, quem strangularant vel mactarant, cum mortuo condunt: qui quarto quintove die molestissimum naribus odorem exhalavit. ac fetor ëmundi cadaveris videbatur iis esse qui externa specie fallebantur. sed magis ipse ficto suo malo fruebatur, ita ut maxime mirer, quomodo etiamtum sentiens nasi dolorem putrescens cadaver secum habens preferre potuerit. at vero hinc didici barbaros, quidquid susceperint, irrevocabiles nec quidquam tam difficile esse, quod non perferant, cum semel susceptis ultro laboribus se dederint. is
128
[*](P. 342)[*](Β)[*](V. 271)[*](8. ἀνέγρετο A. 16. Ἀρμενιακοῦ C, Ἀρμενικοῦ Ρ. 20. ὃν ὁ scripsi: ὃν P. 21. ὑπὸ scripsi: ὐπὲρ P.) enim, etsi nondum mortuus sed specie tantum mortuus erat, ne cadaveris quidem societatem timuit. haec quidem princeps atque unica barbari in nostra terra machiuatio fuit, quae manifesto ad Romaui imperii perniciem spectabat; cui parem nemo ante in bello seu Graecus seu barbarus excogitavit nec postea credo nos similem visuros. ceterum simul Coryphum tenuit, quasi subductus in arcem quandam praesidiumque ac refugium et in tuto positus e mortuis, quibus adnumerabatur, surrexit feralique arca relicta puriore aere soleque aflfatim fruitus Coryphum urbem circumiit. quem indigenae conspicati peregrina ac barbarica veste indutum genus fortunamque interrogarunt, quis esset, unde et quo iret, quaerentes, at ceteris ille omnibus contemptis ducem urbis quaesivit. is tum Alexius quidam erat genere Armenius, quem superbo vultu modoque adspiciens superba planeque barbara voce Alexio imperatori nuntiare haec iussit: “Tibi ego ëmundus ille, Roberti filius, qui quid fortitudine et valeam, superiora tempora et te et iraperium tuum docuerunt. deus ipse sciat, me quocumque verterim tot malis minorem fore. nam ex
129
[*](C)[*](D) [*](4. ἀνεφύρθνη? 9. καὶ κηνούμενος sic Α, κινούμενος P. 10. Κορυφὼ Α. 13. παρακατεθέμην FA, παρακαταθέμην. P. 15 sq. σοὶ μὶν... ζῶν καὶ om. C. 17. κατὰ σοῦ δεινὰ F, δεινὰ κατὰ σοῦ C, κατὰ δεινὰ σοῦ Ρ. 21. ὀψοίμην Α. Ἂρεως F, Ἄρεος PA.) quo Romanorum terra peragrata Antiochiam perveni totamque Syriam hasta mea subegi, multas a te tuoque exercitu acerbitates pertuli novis semper delusus ostentationibus atque in innumeras calamitates bellaque cum barbaris proiectus. nunc autem scito, me quamvis mortuum revixisse tuasque manus effugisse. etenim omnium oculos ac manus suspicionemque mortui specie fallens nunc vivens movens spirans acerbissima tuo imperio ex hac Corypho denuntio, quibus quidem auditis non admodum laetaberis. nam nepoti meo Taneredo, fortissimo bellatori, Antiochiae custodia contra duces tuos tradita ipse domum abeo tua quidem tuorumque sententia mortuus, mihi autem meisque vivens ac gravissima in te moliens. nam ut Romaniam tibi oboedientem perturbem, et vivus mortuus sum et mortuus vivo. simul atque enim transmarinas regiones attigero, Longibardos omnesque Latinos et Germanos nostratesque Fraacos, beilicosissimos viros,
130

[*](1. καὶ πόλεις Ρ, καὶ om. AC. 3. ἀλαζονείας FAC, ἀλαζονίας P.)

visam multorumque caede ac sanguine urbes et terras tuas implebo, donec in ipso Byzantio hastam fixero.” eo usque barbarus processit.

131

ARGUMENTDM.

Boemundi et imperatoris inimicitiae bellique apparatus; capti α Turcis Gallorum comites ab imperatore liberati in patriam remittuntur (1). Tancredi res in Asia prospere gestae; imperator Monastrae suhrogat Aspieten, virum luxuriosum (2). Alexius Thessalonicam petit comite uxore. huius laudes (3). cometa Gallorum adventum praenuntiat; Dyrrachio Alexius munito elassem armat. signum Antlielii (4). Anemadae fratres aliique nohiles in imperatorem coniurant (5). coniuratione detecta auctores puniuntur. manus aeneae Cpoli fixae quid significent (6) Alexius Gregorium Trapezuntium ducem a Ioanne devictum in vincla conicit, poslea liberat (7). Contostephani res minus bene in Gallos gestae (8). Galli vastant Illyrici oram. descriptio Dyrrachii et Drymonis amnis. ëmundi traiectio imperatori nuntiatur (9).

Res in prima Βοëmundi traiectione gestae omnesque in imperatorem machinationes, quibus imperium Romanorum sibi appetiverit, eiusdem porro inde recessus sordide quidem, sed feliciter confectus dolosaque illa navigatio, qua tamquam mortuus vectus

132
[*](B)[*](P. 346)[*](B)[*](10. αὐτῷ FC, αὐτοῦ P. 18. Θνούαν C. ἀπέστειλε Α. 21. χώρας καὶ πόλεις F, πόλεις καὶ χώρας P. 22, ἐποιεῖτο F, ἐπεποίητο P. ὀνομάζων αὐτὸν Α, αὐτὸν om. P.) tandem Coryphum pervenerit, hac ratione exposita sunto. nunc vero operam dabimus narraudis iis, quae postea evenerunt. fetens igitur mortuus Coryphum pervectus, prout dictum est, per illius urbis ducem minis supra relatis impei-atorem insecutus atque in Longibardiam nave traiectus rem aggressus est. Illyricum rursus occupare meditans cum pluribus properavit quam quot antea habuerat sociis sese copulare. quare cum Francorum rege iungere affinitatem cupiens unam filiarum eius ipse in matrimonium duxit, alteram vero mari in urbem Antiocliiam misit, ut Tancredo nuberet ipsius consobriuo. collectis deinde innumeris undecumque copiis comitibusque ex quavis. vis regione et civitate convocatis cum omnibus quibus praeerant copiis in Illyricum traiectionem summa ope urgebat. at vero imperator audito quem Alexius miserat nuntio extemplo ad omnes civitates, Pisam Genuam Venetias literas misit, quibus praemunire eos euitebatur, ne fallacibus ëmundi circumventi argumentis in partes eius se abstrahi sinerent. ille enim urbes omnes provinciasque circumiens magnis imperatorem calumniis petiit paganum vocans [*](C)[*](V. 275) [*](D)

[*](3. πρὸς τὴν? 5. ἐμάστιζον F, ἐμάστιζεν sententiis perperam distinctis P. 7. τὰ addidi. τὰ ἐντεῦθεν συμπεσόντα τούτοις δεινὰ F, τῶν ἐντεῦθεν συμπεσόντων τούτοις δεινῶν Ρ. 9. τε τὴν Ρ, τε om. F. 10. Πανουκομίτην C; sic semper. 17. καὶ addid. 19 παραδίδωσι F. παραδίδωσιν Ρ. 21. ἀποχρῶντα F. τοσούτους scripsi: τοσούτων Ρ.)

eum et Christianorum adversarium. cum vero sultanus Babylonius antea trecentos eo tempore cepisset comites, quo innumerabiles Gallorum exercitus per occidentem in Asiam traiecti Antiochiam urbem Tyrumque et adiacentes cuctas civitates ac regions vastabant, duraque homines custodia retineret in carcere ad antiquae crudelitatis usum taeterrimo, imperator, ubi eos captos esse acerbissimaque mala perpeti audivit, misericordia graviter commotus totus in eo fuit, ut eos liberare studeret. quam ob rem arcessitum Nicetam Panucomitam cum pecuniis ad Babylonium misit literis datis, quibus captos illos comites expeteret maximis gratis promissis, si vinculis solutos pretio accepto in libertatem eos restituisset. viso igitur Panucomita auditisque iis quae ab imperatore perferebantur ac lectis etiam litteris Babylonius statim comites vinculis liberatos e carcere eduxit nec tamen plenam iis libertatem concessit, verum eos Panucomitae tradidit deducendos ad imperatorem repudiates que offerebantur pecuniis, sive

134

[*](P. 347)[*](B)[*](C)[*](1. λύιρων scripsi: λύτρον P. 2. ἀποδόμενος F, ἀποδιδόμνος P. 11. μεταλαμβάνοντος F. 14. ἐς F, εἰς P.) quod non sufficiebant redemptionis pretia, sive quod avaritiae suspicionem fugiebat, ne videretur pretio eos reddere puram potius imperatori veramque gratiam tributurus; sive denique quod plura se beneficia rccepturum sperabat: deus id sciat. quos ubi conspexit imperator, valde admiratus est barbari facilitatem. tum diligenter ipsos quas perpessi essent calamitates percontatus, postquam comperit tamdiu eos totque cyclorum solarium periodos in carcere retentos ne semel quidem solem vidisse neque e vinculis fuisse expeditos nec quidquam omuino per diuturnum tempus cibi potusque gustasse, nisi panem et aquam, commiseratus tantas aerumnas profudit lacrimas et omni statim benignitatis genere eos cumulavit datis insuper pecuniis vestimentisque; ad balneas quoque eos adduxit omnique opera id egit ut tantae illius miseriae memoriam extingueret. ipsi vero valde gaudebant imperatoris beneficiis quique antea eius inimci et hostes fuerant, periuri illi ac promissionum suarum immemores, nunc tantam eius in se clementiam suspiciebant. ille vero aliquot diebus interiectis arcessitos ad se ita allocutus est: "Liberum nunc vobis arbitrium permitto hac in urbe quamdiu libet no-

135
[*](D)[*](P. 348)[*](2. οὕτως F. 15. Tt FC, τοι PA.) biscum remanendi. si quis vero suorum captus desiderio hinc discedere cupiat, sine ullo impedimento nec invitis nobis in patriam revertatur, et sic sint omnia ei parata, ut pecuniis cetcroque viatico largiter instructus iter suscipiat. liberam denique seu manendi seu abeundi vobis potestatem esse volo et quidquid placebit liberorum instar vos ex lubitu vestro facere." raanebant interea comites apud imperatorem tanta, ut dictum est, eius liberalitate ornati, aegre ut ab eo discederent. verum ëmundus in Longibardiam transgressus maioremque, supra diximus, sibi quam antea habuerat cogere exercitum enitens, cum raultis in imperatorem contumeliis invectus est urbes cunctas regionesque obiens, tum clara voce paganum eum firmumque paganorum praesidium esse pronuntiavit. quo imperator cognito comites, quos supra commemoravi, non solum quod flagrabant iam desiderio in patriam redeundi, sed etiam ut, quae contra ipsum a ëmundo vulgarentur, refellerent, amplis datis muneribus domum remisit. ipse confestim sese Thessalonicam contulit, ut et tirones nuper delectos in armis exerceret et prohiberet Boemundum, quominus, ut fama erat, ex Lougibardia in nostros fines traiceret. illi interim
136
B

[*](B) τὸν M[*](C)[*](2. ἀποκαλοῦντες A, καλοῦντες P. 6. ἁπανταχοῦ C. 9. ἔμελεν F.) comites, cum discessissent, Boëmundi calumnias manifestis indiciis rcfutarunt eumque impostorem vocantes ne levissima quidem eius dicta comprobavere, at coutra coram eum mendacii coarguere studebant. cuius rei fidissimos semet ipsos testes omnibus in urbibus regionibusque exhibebant.

Ea igitur Boëmundi traiectione ubique nuntiata, cum imperator multas cognosceret quas ingentibus Gallorum exercitibus opponeret sibi deesse copias, nihil cunctatus nec pericula defugiens e Coeles Syriae castris milites, quibus tunc Cantacuzenus et Monastra pracerant (ille Laodiceam obtinebat, hic Tarsum) arcessivit; quo facto haud nudas obsessas ab iis regiones urbesque reliquit. Laodiceam enim Petzeam cum aliis dimisit copiis, Tarsum autem et in mones, quibus Monastra prafuerat, regiones et urbes Aspieten, nobih genere ex Armenia ortum et, ut ferebatur, fortitudinis gloria praestantem: quamquam quod instabat discrimen talem eum esse, quantumquidem ad artem spectabat militarem, minime probavit. etenim Tancredus Antiochiae princeps, quem in Syria fuisse supra vidimus, crobros sparsit rumores, quani celerrime se Ciliciae urbes oppugna- ω

137
[*](D) [*](P. 349)A[*](8. δέ C. 16. ἐπικρεμαννύτος FC, ἐπικρεμμανύντος P. 17. καθιστῶν C. τε ἦν F, τε om P. 18. Ἄρεως F, Ἄρεος P. 21. διαρρέων F, διαρέων P.) turum et imperatoris manibus eara esse adempturum, quod sua esset suisque armis a Turcis vindicata. nec tales solum ubique sparsit rumores, sed scriptis etiam litteris peiora minabatur, quae ad Aspieten quotidie deferebantur. verum ne minis quidem contentus etiam factis minas inlustravit alia brevi se executurum pollicitus. milites enim undique contraxit Armenios Gallosque, quos quotidie exercendo ad aciem congressusque proeliorum informavit. interdum ad praedam eos misit quasi fumum edens secuturi ignis praenuntium. tum machinas muris quatiendis aptas ac reliquum omnem oppugnationum apparatum diligentissime sibi comparavit. haec quidem ille: at vero Aspietes Armenius, tamquam nemo ei immineret terroremve iniceret aut tantum minaretur periculum, securus compotationibus nocturnis immoderaissimisque tempus terit quamquam fortissimus maximeque strenuus in bello miles. sed cum ad Ciliciam appulisset et remotus a domino sui iuris esset, diversissimis sesc luxuriae deliciis dedidit, ita ut plane effeminatus et magis magisque lascivia diffluens oppugna-
138
[*](Β)[*](V. 277) [*](C)[*](D)[*](7. πύλαισι C. 10. δυεῖν F, δύο P. 11. ἐς F, εἰς P. 12. τῷ στόματι F, τὰ στόματα P.) tionis tempore adversus Tancredum militem illum impigerrimum animo prorsus deficeret. nec minarum tonitru aures eius obstrepuit neque cum ille lovis tonantis instar venisset, Cilicia devastata adductus est ut ad fulmina attenderet. Tancredus enim subito Antiochia profectus cum decem millibus armatorum bipartito distributis unam copiarum partem terrestri itinere ad Mopsi urbes misit, alteram in triremes impositam maritimo cursu ad Saroncm amnem duxit, qui ex Tauri profluens montibus inter duas Mopsi urbes, alteram olim destructam, recens aedificatam alteram, in Syriacum mare eflfunditur; unde Tancredi classis illius fluminis ostia advecta usque ad ipsos, qui duas conectunt civitates, pontes pervenit. hinc iam utrimque urbs ab exercitu premitur, classe a fluvio urbem facile aggrediente, terrestribus vero copiis ab altera parte urgentibus. interea ille, quasi nihil eveniret insoliti nec tantum militum examen urbem circumstreperet, nescio quomodo sua certe ipsius virtute ipse plane indignus minimam eorum rationem habuit; quae res incredibile ei odium in imperatorio exercitu concitavit. quanta
139
[*](P. 350)[*]()[*](3. ῥωμαλεώτατος F, ῥωμαλαιώτατος P. 7. τοῦ μοῦ P, correxi. 10. συνεισενεγκεῖν FC, συνεισενεγκεῖναι P. ἔχοι F, ἔχει P.) igitur Ciliciae urbibus perpetienda faere ab eiusmodi viro expugnatis, qui et ipse omniuin fortissimus fuit et admirandam cum ceterarum rei bellicae artium tum imprimis oppugnandarura urbium peritiam sibi paraverat? ac si quis forte miretur, quomodo imperator istam Aspietae rei militaris imperitiam ignoraverit tantaunque ei commiserit provinciam, ad patrem defondendum sat argumenti eximia affert Aspietae nobilitas nominisque fama. principem enim locum inter Arsacidas obtinebat regio genere natus. quare ad eum stratopedarchae totius Orientis dignitate ornatum amplissimos omnium honores detulerat, praesertim cum perspectam illius viri fortitudinem haberet. nam imperatore, patre meo, adversus Robertum bellum gerente, quod supra enarravimus, in proelio Gallus quidam altis humeris omnes superans infesta hasta subditisque equo calcaribus turbinis instar in Aspieten incidit, qui, licet gravem Galli impetum stricto gladio excepit, saevissimo vulnere affectus est cuspide praeter pulmonem ad dorsi spinani penetrante. neque vero ob
140
[*](C) [*](V. 278)

[*](D)[*](P. 351)[*](1. F. 7. τὸ addidi. 9. τῶ ἀσπιέτη F, om. P. 11. τοῦ γένους F, τοῦ om. P. τετιμηκὼς ὡς ἀξιόμαχον στρατηγὸν? 12. τοῦτον προχειρισάμε- O νος C, τετιμηκώς P. .17. Τί (ὀ m. 2) F.) id perturbatns, sed firmiter equo insidens tali ictu barbarum ferit, ut et caput ei et galeam discindcret. quo facto uterque de equo cecidit, Gallus exanimis, Aspietes adhuc spirans. quem plane exsanguem qui circumstabant erigunt benigneque curatum ad imperatorem pertulerunt ostendentes hastam et vulnus Gallique necem referemtes. cuius virtutis et audaciac mirae recordatus imperator, reputato etiam generis illius splendore, ut peritissimum pugnandi ducem strato pedarchae, ut supra dixi, honore insignitum in Ciliciamque missum Tancredo opposuit.

Sed de his satis. imperator vero duces, qui per universum sparsi erant occidentem. litteris datis quam primum cum copiis iussit ad Sthlanitzam contendere. quid igitur? propugnatores quidem arcessivit, ipse interea cessavit et regum more beluinam vitam praeferentium otio balnearumque deliciis usus est ? immo ne in regia quidom morari sustinuit, sed relicto, ut supra narravi, Byzantio per

141
[*](B) [*](C)[*](2. τεσσαρεσκαιδεκάτης εἰκοστοῦ F, ιδ΄. κ΄. P: cf. Ducang. ad h. I. ὄντος FC, οὔτος P. 4. συνεξεληλυθέναι AC, συνεξηλυθέναι P. 6. ἐκείνης] ἐγκλείστης? 12. δημοσιεύσειν F, δημοσιεύειν PA. 13. ὑπεπίμπλατο FA, ὑπεμπίπλατο P. 15. πήχεως F, πήχεος PA.) medias occidentales terras Thessalonicam urbem petiit Septembri mense indictione deoima quarta vicesimo ab eo tempore auno, quo imperium capessiverat, Augustam secum ducens quamvis invitam. neque enim ea illius indoles fuit, ut in publicum libenter prodiret, sed ut plerumque domi manens suis fungeretur officiis, veluti ut sanctorum patrum evoiveret libros, meute intueretur semet ipsam, operam daret beneficentiae ac munificae in eos praesertim homiues liberalitati, quos et ex habitu et ex ipso vitae specimine deo servire intellegebat et procibus vacare cantibusque alternare. quotiens autem prodeundi in publicum ei praecipua ut reginae erat necessitas, pudore tenebatur magnoque statim rubore suffundebantur eius genae. Theano quoque feruut philosophiae studiosam, cum quis forte nudato eius brachio conspecto iocans dixisset "o pulcrum brachium", sic respoudisse "at non publicum”. itaque regina et mater mea, gravitatis simulacrum, sanctitatis domicilium, adeo non cubitum oculumve in publicum proferre solebat, ut ne vocem quidem insuetis vellet auribus immittere. tam mirabile igitur illa verecun-
142
[*](D)[*](V. 279)[*](P. 352)[*](1. φησὶ F, φασὶ P. 11. ψαύουσα AC. 17. πολλῶν? 22. φύρσιν scripsi: φύσιν P.) diae erat exemplar. verum qnoniam necessitati ne dii quidem, ut dicitur, resistere queunt, euntem saepissime in expeditiones imperatorem comitari cogitur. quamvis enim innatus eam pudor in regia retineret, caritas tamen fervensque in imperatorem amor ex aula illam licet invitam hasce ob causas eduxit. primum is, quo imperator affligebatur, pedum morbus, cum acerbissimis eum afficeret doloribus, cura indigebat vel diligentissima. neque quemquam tam desiderabat pedes suos contrectare quam dominam matremque meam, quae curiose ac perite fricando tractandoque pedum dolores aliquantum permulcebat. imperator vero ille (mihi sane nemo magniloquentiam obicit: domestica enim admiror; neve me mentiri de imperatore suspicetur: vera enim loquor) sua ipsius commoda urbium saluti postponebat: nihil enim eum a Christianorum amore seiunxit, non dolores neque vohiptates neque bellorum aerumnae neque aliud quidquam aut parvum aut magnum neque solis ardores aut frigora hiemis neque cuiusvis generis adversus barbaros proelia. sed constanter ea omnia pertulit, et quamquam morbis defatigabatur corpus, tamen succurrebat, quocumque vocaverat salus publica. altera deinde eaque
148
[*](B)[*](C) [*](D)[*](Ρ.353)[*](3. om. C. 5 ἡ ἑσπέρα F, ἡ om. P. ἐπεσκέπτετο F, ὑπεσκέπτετο Ρ. 14. τίς P, seclusi. 15. ὀξύτερον C. 18. ἀντίδοτος ἀγαθή F, ἀντίδοτον ἀγαθὸν P. 19. θεραπευτήριον C.) gravissima reginae fuit imperatoris comitandi causa tot insidiarum, quae parabantur ubique, periculum, id quod singularem requirebat curam tutelamque vere cautissimam. etenim et nox ei insidias tendebat et meridies, vesperque novum semper exitium moliebatur; matutinum denique tempus infaustissima struebat; quorum omniumtestis est deus. quid ergo ? nonne a tot nefariis hominibus circumventum principem sexcentis custodiri oculis oportebat, cum alii eum arcu peterent, alii gladium contra eum acuerent, alii tale quid moliri prohibiti verborum iniurias calumniasque iacerent? quemnam tum regi adesse oportuit praeter uxorem natura ad ipsi auxiliandum destinatam? quis ipsa melius consulebat imperatori eiusque insidiatores suspicabatur ? sagax quippe fuit ad ea quae utilia erant providenda, sagacior ad perscrutandos inimicorum animos. itaque erat unica omnino in omnibus rebus domini et parentis mei spes in matre collocata, quae noctu quidem velut vigil oculus, die custos illustrissima, inter cenae pericula antidotum optimum et contra ciborum iniurias salutare remedium fuit. hae igitur causae innatam matronae illius verecundiam summovebant eamque de virorum oculis haud sollicitam
144
[*](V. 280)[*](B)[*](C)[*](1. συνήθους om. C. 3. ἀγνωστότερον C. 8. διεξάγοι F, διεξάγει P. 13. ἐπινουστάζοντες F, ἐπινυστάζοντος sententiis perperam distinctis P. 20. τι F, τοι Ρ.) esse adduxerunt. quamquam ne tunc quidem consuetae modestiae umquam oblita est, verum tam oculorum obtutu quam silentio et cultus modestia plerisque fuit occultior. unum hoc, imperatricem castra sequi, indicavit lectica duabus mulabus vecta et imperatorio desuper tapete cooperta: ceterum divinum eius corpus latebat. id solum omnibus notum erat, insignem quandam curam omnia morbo imperatoris necessaria suppeditare, custodem regis numquam dormire, oculo vigili esse nec umquam connivente in officiis. sed etiam nos, quicumque imperatori bene volebamus, ei custodiendo laborabamus coniunctis cum domina et matre viribus pro se quisque tota mente totoque animo neque umquam defatigati. haec adversus obtrectatores linguasque maledicas a me scripta sunt. iunocentes enim probris obnoxii esse soleat; quod quidem humanae naturae vitium nec Ilomeri Musa ignorabat; praeclare facta cakimniantur resque inreprehensibiles in reprehensionem ducuut. illa igitur expeditionis tum temporis adversus Boemundum ab imperatore susceptae partim invita partim prompta sese comitem dcdit. nec utique conflictura imperatrix fuit cum barbaris
145
[*](D)[*](P. 354)[*](B) [*](2. σᾶρἐιας C. τῆς ἐμῆς μητρὸς? 5. ἐς addidi. 9. ἐπεικτικωτατον A. 12. ἔμελε F. 17. τι F, τοι P. 18. τῷ ἀκινδύνῳ FC, τῷ om. P. 20. αὐτῇ] τῇ in ras. F.) copiis. quid enira? Tomyridis id fuerit et Sparethrae Massagetidis, non Irenes meae, quae in alias prorsus res virtutem conferebat armisque erat instructa aliis quam hasta Palladis galeave Plutonis. sed parma ei et scutum gladiusque, quo fortiter resisteret rebus adversis et vitae vicissitudiuibus, quibus imperatrix reges norat expositos, strenua in agendo erat virtus, in cupiditates summa severitas, fides denique sincerissima, ut Solomoni videtur. his igitur mater mea ad eiusmodi bella armata fuit, cetera pro nomine suo moribus pacatissirnis. sed quamvis nondum iustante barbarorum impetu, omnia tamen ad eum imperator parare studebat. quare arces tutiores firmiorcsque reddidit providitque res omnes, quae adversus ëmundum necessariae videbantur. coniugem vero secum duxit et sua ipsius causa ac propter rationes supra expositas et quod nondum periculum imminebat neque belli tempus aderat. sumptis igitur omnibus, quos tum habuit, nummis aureis et ex alio metallo et aliis praeterea rebus pretiosis ex urbe profecta per totam deinde viam
146
[*](V. 281) [*](C) [*](D)

[*](P. 355)