Commentarium In Evangelium Matthaei (Lib. 12-17)

Origen

Origenes. Origenes Werke Vol 10.1-10. 2. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1935-1937.

Sequitur autem quod ait: »si autem noluerit homo accipere uxorem fratris sui, ascendet uxor fratris eius ad portm ad seniores et dicet« quae scripta sunt dici. et prinium vide, quamdiu quidem et niulier faciebat, quod praecep-

[*](3 Vgl. Röm. 7, 14 — 3ff. 19 Vgl. Deut. 25, 6 — 18 Vgl. Register — 26 Deut. 25, 7)[*](4 γενήσῃ M a | ἡ Hu καὶ Μ H 16 〈νόμος〉 Koe, vgl. lat. 17 ἀπὸ] ὑπὸ H 26 γὰρ] autem lat.)[*](1 illi x* illius ρ 9/10 mortui fratris G 13 dei x* < μ 17 del<eri deb>etur Diehl, vgl. gr. 18 omnibus operibus y* omni opere L 30 dici G a B L de eo R G c)
v.10.p.679

<> <> <> <>«

tum ei fuerat ex lege, et vir intrans ad eam habitabat cum ea et generabat ex ea, non dicebatur homo, sed »frater« defuncti ; quando autem non vult »accipere uxorem fratris sui« nec suscitare fratris sui nomen in Israel«, et vocatus a »civitatis« »dixerit: nolo eam accipere«, tunc iam non dicitur frater, sed homo. utputa quamdiu quidem quis facit legis mandatum, dicit ad eum scriptura: »ego dixi: dii estis et filii excelsi omnes«. si autem <legem> dicitur ei: »vos autem sicut homines moriemini«. propinquus autem qui non vuit accipere fratris sui uxorem, habetur omnis haeresiacus sermo, quoniam

[*](5 Vgl. Deut. 25, 5 — 7f Deut. 25, 7 — 11 ff Vgl. Deut. 25, 8 — 10 — 19 Vgl. Deut. 25, 7 — 22 Ps. 81, 6 — 26 Ps. 81, 7)[*](1 <μὲν> Koe, vgl. lat. 15 ὑπὸ 17 ὁ] Kl, vgl. LXX u. S. 683, 17 19 <οὐκέτι — ἀλλ’> Kl Koe, vgl. lat. 19 f λέγεται ἀνος H 22 f <καὶ υἱοὶ> ὑ. <πάντες> Koe, vgl. lat. 23 ἐστε Μ | ὑψίστου] < H 25 νόμου Μ)[*](21 quis y* < L 24 <legem> Diehl, vgl. gr. 30 heresiarcus S. 682, 12 BL)
v.10.p.680

<> <>

post mortem legis facta est altera quaedam traditio legis erratica et non spiritalis neque vera, quae quamvis sit perversa, tamen generationem habet ex lege, quoniam ex occasionibus eorum quae dicuntur in lege sumit originem, et ideo dicitur »homo« propinquus nolens »suscitare nomen fratris sui« et honorare nomen hoc autem verbum cum sit pravum, non vult accipere uxorem fratris sui, animam rectam, ad fructificandum et reparandum nomen legis. propter quod mulier illa non deorsum stat, quae parata fuit honorare virum suum priorem, sed ascendit »ad portam«, de qua scriptum est: »haec porta domini, iusti intrabunt in eam«, et ad seniores civitatis illius, id est ad presbyteros ecclesiae dei.

Et convincet mulier verbum illud pravum, quod non vult fructificare secundum legem dei, et dicet: »non vult frater viri

[*](10. 20ff Vgl. Deut. 25, 7 — 22 Ps. 117, 20 — 30 Deut. 25, 7)[*](2 <τινὰ> Diehl Kl Koe, vgl. 4 οὐ] οὐδὲ H 5 ἔχουσa Μ | <ἐκ νόμου〉 Kl Koe, vgl. lat. 8 ἀρχομένην ΚΙ, vgl. lat. ἐρχομένην Μ H 10 βουλόμενος Koe, vgl. lat. 15 φυχήν + rectam lat. 19 οὐτῆς < M 21 Koe ἐχούσης Μ H 29 —31 ἄνδρα — μου < H 29 <κατὰ> τὸν Koe, vgl. lat.)[*](3 et non] neque G 16 reparandum] l. honorandum ? Diehl, vgl. gr. 22/23 vgl. gr. S. 685, 17f 29—31 quod — dicet y* dicens L)
v.10.p.681

<> <> | <

suscitare nomen fratris sui in Israel«. qui enim contraria docet legi, non vult suscitare semen legis. ita »seniores civitatis« illius virum illum talem si vere non vult — quando enim sacerdotes discutiunt verba dogmatis alicuius, quasi interrogant illud — et cum invenerint eum qui legi contraria profitetur, videtur dogma illud senioribus dare responsum et dicere quia nolo accipere eam quae fuit legis. cum ergo ille responderit nolle se, accedit ad eum anima sancta et sub praesentia seniorum <convincit et> excalciat eum eius unum« et ignominiat eum. et vide in his ex eo quod alibi scriptum est: »solve calciamenta pedum tuorum« adt hoc ipsum solvere calciamentum ad Moysen, et iteruminevangelio dicit: »cuius non sum dignus ego solvere calciamenta pedum eius«, ne forte non sit hoc ipsum solvere calciamentum et excalciare. nec enim excalciare iubetur Moyses nec Iohannes de salvatore loquens excalciare dixit,

[*](5 Vgl. Deut. 25, — 22 Vgl. Deut 25, 9 — 24 Ex. 3, 5; Jos. 5, 15 — 26 Luc. 3, 16; Marc. 1, 7; Joh. 1, 27)[*](26 <οὗ> Kl, vgl. lat. 30 <ἐν τῷ> Koe 36 ὠνόμασαι Ηa | ὑπο<λῦσαι ἀλλὰ τὸ> ΚΙ vgl. lat. )[*](6 si vere Ga B L se habereH abere Gc 16 fuit] sunt B 19/20 <convincit et> Diehl Koe, vgl. gr.)
v.10.p.682

>

sed solvere. iste autem, qui contra legem agit, excalciatur. omne enim dogma, quoniam ex occasione veritatis scripturarum nascitur, plerumque in aliqua quidem parte verum dicit, in alia autem falsum. in qua ergo parte falsum dicit, in ea parte arguitur, et convictum ab anima sancta excalciatur a colore verisimili erroris sui, quo fuerat calciatus. et ideo omnis haeresiacus sermo nec ad plenum excalciatus est nec ad plenum calciamentis ornatus ***. propter quod expuit »in faciem eius« coram senioribus illa abrenuntians eum; expuere enim videtur »in faciem« dogmatis omnis anima in eo, quod abrenuntiat eum et abdicat. et vere nisi abrenuntiaverit anima omne dogma perversum, non potest firmiter verbo nubere veritatis. et »respondens dicit: sic facient homini, qui non aedificat domum fratris sui«.

[*](26f Vgl. Jac. 1, 18? — 28 Deut. 25, 9 17 ἡ KI, vgl. lat. κα M H 19 ἐμπτύειν γὰρ <δοκεῖ> Koe, vgl. lat.)[*](9f arguitum y | convicium G 11 verisimili x* verisimiHs μ | quo fuerat calciatus x* quod fuerat calciatum μ 12 lieresiarcus B L 16 *** Kl, vgl. gr. | expuet G 18 eum] ipsum L 28 dicit R G dicet B L)
v.10.p.683

omnis ergo qui videt hunc hominem excalciari a muliere et expui et audire dicentem: »sic facient omni homini, qui non aedificat domum fratris sui«, »omnia ad aedificationem« fratris facere debet. si autem non aedificaverit »domum fratris sui« legis, excalciabitur simiiiter »unum calciamentum« et expuetur et »nomen eius vocabitur in Israel« ab omnibus videntibus eum »domus excalciati calciamentum«. [*](1. 3. 8. 12 Deut. 25, 9 — 10 Vgl. I. Kor. 14, 26 — 15ff Deut. 25, 10 — 23 Vgl. I. Kor. 9, 21 — 28 II. Kor. 3, 10) [*](1 τὸ Kl ὁ ὡς Μ H 13 〈νόμου〉 Kl Koe, vgl. lat. 13/14 ὑπολυθήσεται + similiter lat. 17 <πᾶσι> Diehl, vgl.lat. | ὁρῶσι + eum la,t. 20 τόπον] νόμον H 27 ἄνθρωπον] 1. ἄνδρα ? Kl, vgl. Röm. 7, 2: κύριον ? Koe, vgl. Röm. 7, 1) [*](7 audixe G a B L audit sibi R G c 11 autem] enim Koe, vgl. gr. 15 eius] univis cuiusque Diehl, vgl. gr.)

v.10.p.684
[*](6ff. 16. 25ff Vgl. Deut. 25, 5 — 19 Vgl. I. Kor. 9, 20 — 20 Vgl. Gal. 3, 13 — 32 f Vgl. Deut. 25, 6) [*](1 τὸ] τὸν H 2/3 προτέρου <τοῦ θεοῦ> καὶ διὰ Μωσέως <νόμου> 7 <Χριστοῦ> παρουσίαν Koe 13 < Μ 21 γενομένην Kl γενόμενον Μ 33 τελευτηκότος Μa)
v.10.p.685
[*](9f. 16. 19f Vgl. Deut. 25, 7 — 17 Ps. 117, 20 — 24 Vgl. Deut. 25, 8 — 29 ff Vgl. Deut. 25, 9)
v.10.p.686
[*](5. 16 Vgl. Deut. 25, 9 — 8 Vgl. Deut. 25, 10 — 10 Deut. 25, 10 — 23 Sap. Sal. 8, 2 — 26 Prov. 4, 6) [*](7 ὃς Koe ὁ Μ H | προφητικός] πρὸ H 25 <ἣν> ΚΙ 35 <τῷ> Koe)
v.10.p.687
quoniam autem animae vir prior fuit sermo Mosaicae legis, secundus autem evangelicus sermo, cui nubit omnis anima recta mortua lege, illud est documentum quod apostolus dicit hoc modo : »an ignoratis, fratres, scientibus enim legem loquor, quoniam lex dominatur homini in quantum temporis vivit ? si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri, igitur vivente viro adultera est, si facta fuerit alteri viro; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege viri, ita ut non sit adultera

haec in excessu dixinms ad manifestandum legem Moysi, cuius memoriam facientes Sadducaei Christum interrogabant dicentes: Moyses dixit

[*](12 öm. 7, 1 —3 — 25 ff Vgl. Comm. in ep. ad. Rom. VI, 7 (Lomm. 7, 27ff))[*](1 μὴ < Μ 4/5 ἀπολυούσης Μa w. e. sch. 8 — 11 ückenhaft Kl Koe, vgl. lat. 26 του<τὶ> Diehl)[*](11 nubet G 18 vir <y 22 libera R liberata x 24 altero] alio B 29/30 manifestandam L)
v.10.p.688

et cetera, putantes omnia sic futura esse illic, quomodo sunt in saeculo isto viri et uxores, patres et filii, fratres et sorores.

[*](8 Jes. 4, 1 — 17ff Vgl. Hieron. in Matth. 180 B: turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem; Π 253, 7)[*](10/11 φαγόμεθα . . . περιβαλούμεθα Kl, vgl. LXX φαγώμεθα . . . περιβαλόμεθα Μ H 26 τὸ ΚΙ τοῦ Μ H)[*](22 putantes x* putaverunt ρ)
v.10.p.689

debuerunt enim considerare tunc Sadducaei ea, quae sequebantur opinionem eorum: quoniam si sunt ibi nuptiae, et partus; si partus, et mortes et infirmitatesq si nativitas, et pueritia et ascensiones a pueritia ad maturitatem virUem et minorationes senectutis. si autem haec omnia, erit et malitia, et vix alicubi virtus invenietur in raris hominibus quaerentibus eam.

[*](30f Vgl. Matth. 7, 14)[*](5 γεννέσεως Ha γεννήσεως Hu 14 ὧν Hc (Ha?) ὧ Μ 19 <τότε> Kl Koe, vgl. lat. 23 ἐκεῖ + nuptiae lat. 28 <τὴν> Diehl)[*](19 Ι. debuerant ? Kl. vgl. gr. 21 ff lat. frei 22 ibi <B)
v.10.p.690

Et his quid potest esse amplius vanum ? et melius est ut nec sit resurrectio, quam ut sit talis qualem aestimant Sadducaei.

[*](11 Vgl. Jes. 66, 22 — 13 Vgl. Luc. 22, 20; I. Kor. 11, 25 — 29 Jes. 43, 18f)[*](10 ἐλπιζόμενος + καὶ γῆ κοινὴ ρ 23 ἔσεσθαι <τέκνα καὶ> Diehl 34 τοῦ Kl τῶ MH 35 κοὶ] ἢ Koe)[*](1 et + in R G 2 est ut nec] ne B)
v.10.p.691

si autem est ibi aut pater aut frater aut aliquid eiusmodi, non tamen est secundum nativitatem carnalem neque per mulierem neque per turpes corporis partes.

Ego autem aestimo non tantum ibi patres et filios esse secundum inpassibilem spiritum, sed etiam uxorem et virum in spiritus unitate, secundum parabolam illam quae dicit: »simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suok et cetera. [*](2f II. Kor. 5, 17 — 5f Vgl. öm. 9 5 — 16 I. Kor. 2, 10 — 31 Matth. 22, 2) [*](5 ἐστιν + ibi lat. | ἄλλος ρ 16 τὸ] τὰ Μ 21 υἱοῦ + secundum inpassibilem spiritum lat. 23 ἀνδρὸς + in spiritus unitate lat. 31/32 τῶν οὐρανῶν] τοῦ θεοῦ Μ) [*](5 est ibi aut B L aestimabitur R G 7 est] esse R G 19 <fratres et> Diehl, vgl. gr. 23 spiritus unitate B L spiritu unitatis R Gc spiritum unitates Ga)

v.10.p.692
ergo filius regis m resurrectione mortuorum faciet nuptias extra omnes nuptias quas oculus vidit et auris audivit et »super cor hominis« ascendit; et erunt nuptiae castae et divinae et spiritales in verbis mysterialibus constitutae, quae non licet hominibus loqui. et quaeres si in resurrectione possunt esse et aliorum nuptiae secundum nuptias Christi. aut potius solus Christus sponsus destruens nuptias omnes faciet nuptias, ut sint duo in carne una, magis autem non solum duo in carne una, sed duo spiritus unus, id est sponsus et sponsa. sed vide, ne tu audiens haec aberres, accipiens fabulas aliquorum dicentium esse saecula masculina et feminina, qui finxerunt et coniunctiones saeculorum illorum, quae non sunt neque fit eorum memoria in <sanctis>

[*](1 Matth. 25, 1 — 7f Vgl. I. Kor. 2, 9 — 11f Vgl. II. Kor. 12,4 — 19f Vgl. Matth. 19, 5 Parr. — 24ff Vgl. dazu in Joh. tom. II, 24 (IV, 81, 1ff))[*](9 ἔσται Koe, vgl. lat. ἔστιν Μ H 11/12 ῤήμασιν + constitutae lat. 17 ὁ] 1 χς? Kl, vgl. lat., doch lafit gr. auch Ζ. 15 Christi aus 21 ὅτι < Μ 25 (!) Hu 28 <οὔσας οὐδ’> Diehl Kl Koe, vgl. lat.)[*](7 videt . . . audit y 18ff lat. ungenau Koe 20 duo μ duos x 23 aceipiens Diehl, vgl. gr. audiens x 29 <sanctis> Diehl, vgl.)

v.10.p.693
<> |

Nunc videamus Christi responsa, <in> quibus ait: erratis scripturas neque virtutem dei. in resurrectione neque nubunt neque uxores accipiunt, sed sunt sicut angeli in caelo. quaeritur hic: salvator, qui dicit ad Sadducaeos : erratis nescientes scripturas neque virtutem dei, indicat quoniam in quibusdam scripturis positum est, ut in resurrectione nuptiae non sint, hominibus videlicet factis in similitudine angelorum. quae ergo scriptura est docens quoniam in resurrectione neque nuhunt neque uxores accipiunt? et in qua scriptura vel legis vel prophetarum discimus, quoniam erunt qui resurrexerint sicut angeli in caelo 1 manifeste enim in veteri testamento hoc non legitur scriptum.

[*](32 Luc. 20, 34 (var. lect.))[*](15 τὰς] quibusdam lat. 17 f ἀνθρώπων <ὁμοιωθ>ησομένων Kl, vgl. und Hu ἀναστησομένων M H 21 γραφὴ ἐν τῇ ἀναστάσει δηλοῖ ὅτι Ηa)[*](4 <in> Koe, vgl. gr. 6 l. <enim> ? Kl, vgl. 11/12 indicat + enim GL 12 quibusdam] lat. las τινὰς st. τὰς ? 15 similitudinem μ)
v.10.p.694

<>

Et quaerat qui vult, si poterit invenire. nos autem dicimus quia scriptum est, non tamen in ipsis sermonibus manifeste ista dicentibus, sed in mysterio indicantibus secundum intellectum moralem, nam cum sit »lex« umbra »futurorum bonorum« et dicens de viris et uxoribus et exponens nuptias <iustas>, non de ipsis nuptiis intellegitur, quas nos simpliciter secundum carnem nuptias aestimamus, sed de talibus nuptiis quales nos

[*](9 Marc. 12, 24f — 26 Hebr. 10, 1 — 32ff Vgl. S. 628, 18ff)[*](1 <τὰ> Lo)[*](15 poterit μ potuerit x 21 l. dicemus ? Kl, vgl. gr. 22 tamen] autem y 27 dicens] 1. docens ? Kl 29 <iustas> Diehl, vgl. gr. 32 <B)
v.10.p.695

supra de Christo et eeclesia exposuimus fore in saecuio illo. utputa: »Abraham duos filios habuit. umim ex ancilla alterunir ex libera, et qui ex ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera secundum promissionem«; non omnino oportet me stare in intellectu carnalium nuptiarum liberae et ancillae, sed haec alia significant ex aliis. et iterum: »propter hoc relinquet homo patrem et niatrem et iungetur uxori, et erunt duo in carne una«; ita debemus aestimare quod dicitur, quasi nullum mysterium demonstretur in eis, quoniam »mysterium illud magnum est« de Christo et ecclesia. et sunt alia mille loca de nuptiis scripta, [*](3 Gal. 4, 22f — 11 Vgl. Gal. 4, 24 — 12 Gen. 2, 24 Parr. — 19f Eph. 5, 32 — 23ff Vgl. S. 672, 31ff — 30 Vgl. Deut. 24, 3 — 31 Vgl. Deut. 21, 15) [*](1 <καὶ τῆς ἐκκλησίας> Koe, vgl. lat. 3 <εἰ> Kl, vgl. Ζ. 12 6 Ma H 13 καταλήψει H 23 βραχέως υ | τὸ ΚΙ τὸν Μ H 29 νόμοι] lat. las τόποι) [*](2 illo <B)

v.10.p.696
et unusquisque locus castum et divinum de nuptiis continet intellectum secundum expositionem moralem. quicumque ergo scripturas legit et nuptias virorum atque uxorum, et nihil amplius aestimat demonstrari in eis nisi simplices nuptias, errat [in eis] nesciens scripturas neque virtutem dei: sicut errabant Sadducaei nuptias legentes in scripturis et carnaliter eas intellegentes.

Quaeret aliquis hoc quod dicit Sadducaeis: erratis nescientes scripturas, utrum in hoc eos errare significet, quoniam scripturas alias extra libros Mosaicos non legebant, aut quia nec ipsos libros Mosaicos legentes intellegebant. et dicet aliquis: in hoc illos increpabat errare, quia non legebant ceteras scripturas quae sunt extra legem, id est libros secretos, et ideo errabant nescientes scripturas. alius autem dicet: sufficit ad

[*](2 Vgl. Deut. 21, 11 — 13)[*](4 πενθικοῖς <λόγοις> Koe 7 + loctis lat., vgl. S. 695, 29 8 ἔχει <περὶ γάμων> Koe, vgl. lat. 13 *** Diehl Kl, vgl. lat. 20 <τὸ> Kl, vgl. lat. 21 μὴ] καὶ Μ 26 κατ ΚΙ, vgl. lat. καὶ Μ H 28 τὰς] ceteras lat. 32 αὐτὰς] scripturas lat.)[*](12 uxorum <prosequitur> ? vgl. gr. 14 [in eis] Kl, vgl. gr. 27 in < y 29 f lat. las τὰς ἑξῆς τοῦ νόμου γραφὰς ? Diehl Kl 33 dicet Koe, vgl. gr. dicit x)
v.10.p.697

́ <> <>

arguendum errorem Sadducaeorum, quod nesciebant Mosaicae legis acripturas ex eo quod divinum sensum earum non scrutabantur. duas tamen res dicit Sadducaeos nescire, unam quidem scripturas, alteram autem virtutem dei, per quam resurrectio fit et nova vita in ea. potest autem aliquis dicere, quoniam minus arguens Sadducaeos nescire virtutem. dei, se eos non cognoscere arguebat; ipse enim erat virtus dei et sapientia, et non cognoscebant eum Sadducaei quasi nescientes scripturas quae loquuntur de eo. propterea nec resurrectionem credebant, quam facturus fuerat ipse sanctorum suorum. qui autem non vult intellegere dictum hoc, ut Sadducaei ideo videantur culpari, quia scripturas de nuptiis quibusque positas moraliter non intellegebant secundum spiritalem expositionem, sed simpliciter secundum corporalem historiam, necesse habebit unum facere ex duobus : aut non credere praesentibus verbis Christi quasi male Christo dicente, qui dixit esse positum in scripturis, quod positum non erat; aut

[*](14 Vgl. I. Kor. 1, 24; dazu Π 254, 2)[*](10 <λέγειν> Koe, vgl. lat. 13 ἐπ᾿ οὐτὸν 1 HvL, doch s. Ζ. 10! 29 ποι<εῖν δε>ήσει Koe, vgl. lat. 30 ῥητοῖς + Christi lat.)[*](9ff lat. frei 9/10 atitem < L 31ff lat. verstand falsch oder hatte Kickenhafte Vorlage Koe)
v.10.p.698

| <>

refugere ad libros secretos, in quibus de vita illa beata manifestius videtur esse conscriptum. et dicet adillas scripturas referendum esse, quod hic dominus dicit ad Sadducaeos : erratis nescientes scripturas. et vide nisi ex omni parte <in inpossibilia> cadat quicumque moralem scripturarum respuit intellectum. propterea non aliter mihi videtur posse solvi quod dicitur: erratis nescientes scripturas neque virtutem dei, nisi scripturas quis moraliter audiens aliam ex aliis intellexerit, demonstrantes in quibus aliquid de viris et uxoribus loquuntur scripturae. et quemadmodum errant, qui propheticas scripturas non intellegentes moraliter putant [*](28. 29 Vgl. Gal. 4, 22) [*](16 τὸ τοιοῦτο] τοῦτο H 17 <λόγους> Diehl Kl Koe 21 λύεσθαι Mc λυθήσεσθαι (?) Ma <H) [*](3 videbitur R 9/10 <in inpossibilia> Diehl, vgl. gr. 26 quis x* qui μ)

v.10.p.699
>post resurrectionem homines manducaturos et bibituros escas carnales et potus, quoniam et scripturae propheticae talia continent quaedam, sic et de nuptiis virorum et mulierum scripta secundum textum intellegentes putant nos etiam post exitum futuros esse in usu carnalium nuptiarum, propter quas nec vacare quis orationibus potest absqu macuhi nec in hoc mundo.

Item quaero quod dicit : erratis nescientes scripturas neque virtutem dei, utrum ad illud sokim pertinet quod dicit: in resurrectione neque nuhunt necjue uxores accipiunt, aut etiam ex eo. quod ait: sed erunt sicut angeli in caelo. nec invenio alicubi scripturam dicentem sanctos post exitum fore sicut angelos dei; nisi forte quis et hoc moraliter intellegat secundum illud, quod dicitur: »tu autem ibis ad patres tuos cum pace, nutritus in senecta «, item: »appositus est ad populum suum« aut:

[*](9f Vgl. I. Kor. 7, 5 — 24 Gen. 15, 15 — 27 Gen. 25, 8 u. ö.)[*](2/3 <καὶ πόματα> ΚΙ, vgl. lat. 3 <καὶ> Diehl Kl Koe, vgl. 4 <προφητικῶν> Koe, vgl. lat. | + quaedam lat. 8 συνουσίαις] carnalium nuptiarum lat. | χρήσεσθαι υ χρήσασθαι H χρῆσθαι Μ — 23 οὐ — οὐρανῷ < H 27 <τῷ — ἢ> ΚΙ Koe, vgl. lat.)[*](3 potus R B L potos G post μ 5 quidam R Gc | sic x* sicut μ 18 ex eo ? Koe 23 lat. las καὶ τοῦτο <κατὰ τροπολογίαν νοήσας> Koe)
v.10.p.700

»appositus est ad genus suum«. restat ut dicamus de eo quod ait : non legistis de resurrectione quod dictum est vobis a deo: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus lacob ? non est deus mortuorum deus sed viventium. et hic dicimus quoniam, cum posset mille exempla proferre ostendentia resurrectionem futuram, hoc non fecit ex prophetis, sed tantum ex lege, quoniam Sadducaei tantum Mosaicam legem legebant, ex qua volens illos placare protulit inde exemplum . deus enim, qui [est] dicit ipse: »ego sum qui sum«, et : »hoc mihi

[*](1 Gen. 35, 29 — 2 Vgl. Deut. 4, 32 — 13ff Vgl. Hieron. in Matth. 180E: ad comprobandam resurrectionis veritatem multo aliis manifestioribus exemplis ivti potuit — 20 ff Vgl. Hieron. in Matth. 181 B: hi quinque tantum lihros Mosi recipiebant, prophetarwn vaticinia respuentes; stulttim ergo erat inde proferre testimonia etc. — 24 Ex. 3, 6 — 30 f Ex. 3, 14. 15)[*](2 τῶ ἐν ~ H 6 τοῦτο Μ 31 <ἐγώ εἰμι> Kl, vgl. lat u. LXX)[*](11 sed deus G L 29 [est] Kl, vgl. gr | dixit L)
v.10.p.701

»<>

nomen est sempiternum«, [si] est, ut dicatur eorum deus esse, qui non sunt. et si hoc inpossibile est, ergo eorum est deus qui sunt et qui vivunt et <extant et> sentiunt beneficium eius. et vide, quia non dixit: »ego sum deus iVbrahamcc et Isaac et lacob, sed : »deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob«, in alio autem loco sic dixit : »vade et dic ad Pharaonem: deus Hebraeorum misit me«. qui enim perfectissimi sunt circa deuni (quantum ad conparationem dico ceterorum hominum) plenius totum habent deum in se ; propterea non communiter, sed singulariter eorum dicitur deus. utputa si dicatur: ager ille eorum est, ostendimus quod unusquisque eorum, qui possident agrum illum,

[*](10 Ex. 3, 15 — 18f Ex. 3, 6 — 20 Ex. 7, 16 — 23f Vgl. Matth. 22, 32 Marc. 12, 26; Luc. 20, 37)[*](1 ὄνομα + seinpiternum lat. 8 ἦς] οἷς Μ 14 <καὶ> . . . χρημα- τίζει ΚΙ Koe χρηματίζων Μ H)[*](1 [si] Kl, vgl. gr. 6 <extant et> Koe, vgl. gr. 22 me + ad te Gc gehört hinter gr. Ζ. 31 26 perfectissimi Diehl Kl Koe perfectissime x)
v.10.p.702

partem modicam habent de eo et non habent eum in toto; si autem dicimus, quoniam ager ille illius est, demonstramus quia totum agrum illum possidet ille. sic et ubi dicitur »deus Hebraeorum«, inperfectio demonstratur eorum, quoniam unusquisque eorum aliquid modicum de deo habebant. Abraham auteni totum habebat deum et Isaac totum habebat deum et lacob totum habebat deum. ideo non dicitur in communione: deus eorum, sed: »deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob«, quasi eorum totum habeant deum. sic et alibi dicitur: »dues Eliae«. Christi autem et deus et pater est. quod beneficium singulare donavit etiam discipulis suis, ut non solum deus sit eorum, sed etiam pater, sicut dicit ad Mariam post resurrectionem suam: wvade ad fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et

[*](6 Ex. 7, 16 — 15 (lat.) Ex. 3, 6 — 18 IV. Regn. 2, 14 — 25. 28 II. Kor. 1, 3 — 34 Joh. 20, 17)[*](12 δὲ H 19 μὲν <M)[*](17 habebant B L Pasch 37 ascendo] vado G)
v.10.p.703

patrem vestrum, ad deum meum et ad deum vestrumc. Lucas autem hoc addidit amplius dicens: »non est deus mortuorum, sed vivorum; omnes enim ei vivunt«, quod non modicam laudem respicit papatriarcharum, qui non solum vivebant, sed deo vivebant quod vivebant et nemim alteri. ut nos festinemus nemini vivere, nisi deo <in Christo>.

[*](7 Luc. 20, — 9 Vgl. Matth. 22, 32; Marc. 12, 27 — 10. 17 Luc. 20, 38 — 14 f Vgl. Gal. 2, 19. 20 (u. Luc. 20, 38))[*](5 μηκέτι Mc H μὴ Ma 8 2 < Μ 14 ὁ ζῶσιν Μ 17 αὐτῶν 18 ἡμᾶς καὶ Diehl ~ Μ H 21 ζήσομεν Μ ζῆ<ν σπουδά>σωμεν Diehl, vgl. lat. 30 αὐτόν + τέλος τοῦ ἁγίου εὐαγγελίου H)[*](20 ut Ga B L et R Gc 21 <in Christo> Diehl Kl, vgl. gr.)