Onomasticon
Eusebius of Caesarea
Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.
Eusebius, qui a beato Pamfilo martyre eognomentum sortitus est, post decem ecclesiasticae historiae libros, post temporum canones, quos nos Latina lingua edidimus, post diuersarum uocabula nationum, quae quo modo olim apud Hebraeos dicta sint et nunc dicantur exposuit, post chorografiam terrae Iudaeae et distinctas tribuum sortes, ipsius quoque Ierusalem templique in ea cum breuissima expositione picturam, ad extremum in hoc opusculo laborauit, ut congregaret nobis de sancta scriptura omnium paene urbium, montium, fluminum, uiculorum et diuersorum locorum uocabula, quae uel eadem manent uel immutata sunt postea, uel aliqua ex parte corrupta. unde et nos, admirabilis uiri sequentes studium, secundum ordinem litterarum ut sunt in Graeco posita, transtulimus, relinquentes ea quae digna memoria non uidentur, et pleraque mutantes, semel enim et in temporum libro praefatus sum, me uel interpretem esse uel noui operis conditorem, maxime cum quidam uix primis imbutus litteris hunc eundem librum ausus sit in Latinam linguam non Latine uertere: cuius imperitiam ex comparatione eorum quae transtulimus, prudens statim lector inueniet. ut enim mihi excelsa non uindico, ita terrae cohaerentia supergredi posse me credo.
Ararat Armenia. siquidem in montibus Ararat arca post diluuium sedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodie eius manere uestigia. [*](1 ff. vgl. TU NF VIII, 2,16 f. 13 ff. Hier, chron. ed. Schoene I, 3 sciendum etenim est me et interpretis et scribtoris ex parte officio usum. 21 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 37,36 ff. 0 in nomine trino diuino incipit liber locorum a beato Hieronymo editus Α Incipit Prefacio eusebii Sophronii Jeronimi in libro locorum ab eusebio pamphilo cesariensi episcopo prius edito quidem in greco sed a prefato Jeronimo post modum diligentius ad Latinum stilum translato Β incipit prologus locorum et nominum C 18 credo] + explicit Α + explicit praefatio, incipit liber locorum (so Β) et nominum C)
Achad urbs regni Nemrod in Babylone. porro Hebraei hanc esse dicunt Mesopofamiae ciuitatem quae hodie uocatur Nisibi, a Lucullo quondam Romano consule obsessam captamque, et ante paucos annos α Iouiano imperatore Persis traditam.
Aggai ad occidentalem plagam uergit Bethelis, non multum ab ea distans. sita est autem Bethel euntibus Aeliam de Neapoli in laeua [*](22 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 16, 17: Achad, quae nunc dicitur Nisibis) [*](3 historicus Α historicis C 22 Achar Α Archat Β Acath C)
Astaroth Carnaim terra gigantum quondam in supercilio Sodomorum, quos interfecit Chodollagomor. sunt hodieque duo castella in Batanaea hoc uocabulo, noueni inter se milibus separata, inter Adaram et Abilam ciuitates.
Arboc. corrupte in nostris codieibus Arboc scribitur, cum in Hebraeis legatur Arbe, id est quattuor, eo quod ibi tres patriarchae, Abraam, Isaae et Iacob, sepulti sunt, et »Adam magnus«, ut in Iesu libro scriptum est: licet eum quidam conditum in loco Caluariae sitspicentur. haec est autem eadem Chebron, olim metropolis Filistinorum et habitaculum gigantum, regnumque postea Dauid, in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum, distat ad meridianam plagam ab Aelia milibus circiter uigintiduobus. et quercus Abraam, quae et Mambre, usque ad Constantii regis Imperium monstrabatur, et mausoleum eius in praesentiarum cernitur, cumque a nostris ibidem ecclesia iam extrueta sit, a eunetis in circuitu gentibus terebinthi locus superstitiose colitur, eo quod sub ea Abraam angelos quondam hospitio suseeperit. haec ergo primum Arbe, postea a Chebron, uno filiorum Chaleb sortita uocabulum est. lege Uerba dierum. Ailath in extremis finibus Palaestinae iuneta meridianae solitudini et mari rubro, unde ex Aegypto Indiam et inde ad Aegyptum nauigatur. sedet autem ibi legio Romana cognomento deeima. et olim quidem Ailath a ueteribus dicebatur, nunc uero appellatur Aila. sed et Aela- [*](2 f. Gen 28,19 11 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 35,23 ff.: nomen quoque ciuitatis Arboc paulatim a scribentibus legentibusque corruptuni est . . . . sed dicitur arbee, hoc est quatuor, quia ibi Abraham et lsaac et Iacob conditus est et ipse prineeps humani generis Adam: ut in Hiesu libro apertius demonstrabitur 13 f. vgl. Hier. ep. 108, 11: Chebron, haec est Cariatharbe, id est oppidum uirorum quattuor, Abraham, lsaac, Iacob, et Adam magni, quem ibi conditum iuxta librum Iesu Naue Hebraei autumant etc.; vgl. ep. 46, 3 (Paulae et Eustochii ad Marcellam); comm. in Matth 27,33; comm. in Eph 5,14 13 Jos 14,15 25 vgl. Hier, comm. in Ez 47,18 ff.: lingua maris rubri, in cuius littore Ahila posita est, ubi nunc moratur legio et praesidium Romanorum) [*](3 ipse Α 12 Arbee Va 18 Mamre C 20 instrueta Α 22 Arbee Va (C) 23 a Va < AC 26 Aegypto] + ad Α.)
Adama una de quinque ciuitatibus Sodomorum, euersa cum ceteris. Asasonthamar. in hac habitaant quondam Amorraei quos interfecit Chodollagomor, iuxta eremum Cades. est et aliud castellum Thamara, unius diei itinere a Mampsis oppido separatum, pergentibus Ailam de Chebron, ubi nunc Romanum praesidium positum est.
Allus regio Idumaeorum quae nunc Gebalene dicitur, uicina Petrae ciuitati.
Aenam euntibus Thamnam nunc desertus locus et proximus Thamnae uico grandi, qui situs est inter Aeliam et Diospolim. est et fons in supradicto Aena loco: unde et Aenam, id est fontis, nomen accepit: in quo stans idolum maxima illius regionis ueneratione colitur. porro Hebraei affirmant, Aenam non loeum significare, sed biuium, tibi certo intuitu necessarium sit ad unam e duabus uiis eligendam.
Areaatad locus trans Iordanem, in quo planxerunt quondam Iacob tertio ab Iericbo lapide, duobus milibus ab Iordane, qui nunc uocatur Betbagla, quod interpretatur locus gyri, eo quod ibi more plangentium circuierunt in funere Iacob.
Aelim castra filiorum Israel et locus in deserto, in quo duodecim et septuaginta palmarum arbores Moyses de mari rubro exiens repperit.
[*](2 Act 2,9)[*](1 cui] qui Α quam C 2 quoque < C 11 Aenan Va 13. 15 Aenan La 17 Areaatat Α ( C) 19 domus gyri Va)Aelus in deserto, ubi filii Israel castra metati sunt.
Aseroth pars heremi, ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti sunt, habitauerunt autem quondam Euaei in Aseroth usque ad urbem Gazam. uerum haec loca non Aseroth, sed Aserim appellari Hebraei putant. Asemona castra filiorurn Isrel in deserto.
Aetharim, pro quo Aquila et Symmachus exploratorum uiam interpretati sunt, ubi aduersum Chananaeum, qui ab austro contra Israel eruperat. in solitudine dimicatur.
Aie quae et Achalgai. pro hac Symmachus interpretatur in collibus. est autem e regione quondam Moab, nunc Areopoleos, ad orientalem plagam.
Arnon rupes quaedam in sublime proiecta in finibus Amorraeorum inter Moab et Amorraeos. Moab uero Arabiae ciuitas est quae nunc Areopolis appellatur. ostendunt regionis illius accolae locum uallis in praerupta demersae satis horribilem et periculosum, qui a plerisque usque nunc Arnonas appellatur extenditurque ad septentrionem Areopoleos. in quo et militum ex omni parte praesidia distributa plenum sanguinis et formidinis testantur ingressum. hie quondam Moabitarum fuit, et postea Seon rex Amorraeorum iure belli eum obtinuit, sed et terra filiorum Israel trans Iordanem ineipiens ab Arnone usque ad montes Aermon et Libanum extenditur.
Ar locus uel oppidum Arnonis, quod a Septuaginta interpretibus per extensam uocalem Er dicitur.
Aesimon locus deserti. denique et ipsum uocabulum incultam terram desertamque significat.
Abelsattim locus in deserto ad meridiem Moabitarum.
[*](13 f. vgl. Hier, in Jes 16, 2: Arnon. . . qui est terminus Amorrhaeorum et Moabitarum)[*](4 autem Va < AC 13 porreeta Va 19 testantur Va ostenditur Α temptantur C 27 meridiem] occidentem? Vallarsi)Azor siue Iazer terminus urbis Amman, quae nunc Filadelfia dicitur, diuidens eam Amorraeorumque regionem. et est in octauo circiter lapide eius ad solis oecasum uicus Iazer usque in praesentem diem per- manens.
Aroer oppidum Moabitarum, quod situm est super ripam torrentis Arnon, possessum olim a gente ueterrima Ommim, et postea retentum a filiis Lot, id est a Moabitis, cum priores accolas subuertissent. et ostenditur usque hodie in uertice montis illius. sed et torrens per abrupta descendens in mare mortuum fluit. cecidit autem Aroer in sortem tribus Gad contra faciem Rabba.
Astaroth antiqua ciuitas Og regis Basan, in qua habitauerunt gigantes: quae postea cecidit in sortem tribus Manasse: regionis Batanaeae, et sex milibus ab Adra urbe || Arabiae separata est. porro Adra a Bostra uiginti quinque milibus distat. diximus et supra de Astaroth Carnaim.
Agri specula mons Moabitarum, in quem adduxit Balac filius Sefor Balaam diuinum ad maledicendum Israel super uerticem, qui propter uehemens praeruptum uocatur excisus, et imminet mari mortuo haud procul ab Arnone.
Araboth Moab ubi secundo numeratus est populus, quod Aquila interpretatur humilia siue aequalia Moab, hanc habens consuetudinem ut eremum propter planitiem ομαλήν, id est aequalem interpretetur et planam. denique Symmachus pro Araboth Moab campestria Moab transtulit. et est usque hodie locus iuxta montem Fogor, euntibus a Liuiade in Esbun Arabiae contra Iericho, qui ita appellatur.
Araba. hanc ut supra Aquila transtulit planam, Symmachus interdum campestrem, interdum inhabitabilem, Theodotion occidentalem.
[*](ACH)Ataroth ciuitas olim Amorraeorum trans Iordanem quae postea cecidit in sortem tribus Gad. uocatus est autem Ataroth et filius Salma siue Salomon, ut in Paralipomenis scriptum est.
Ataroth Sofan. et haec ciuitas tribus Gad. [*](3 Zazer Α (auch Ζ. 1) Iar C 16 mons] + est Va | Sefor La (B) Beor AC 24 Esbon AC 28 f. Astaroth C 30 Salmon Α 31 Atroth (C) Η)
Asemona ciuitas in deserto, ad meridiem Iudaeae, diuidens Aegyptum et sortem tribus Iudae ad mare usque tendentem. posui et supra Asemona, castra filiorum Israel.
Acrabbi terminus Iudaeae prouinciae ad orientem respiciens, tribus Iudae. est autem et uicus nunc usque grandis nouem milibus a Neapoli contra orientem descendentibus ad Iordanem et Ierichum per eam quae appellatur Acrabbitene. sed et confinium Amorraeorum Acrabbim dicitur, de quo loco non exterminauit alienigenas tribus Nefthalim, ut in ludicum libro scriptum est.
|| Asadada confinium Iudaeae respiciens ad aquilonem.
Arad terminus et ipse Iudaeae distans a Chebron milibus uiginti ad meridiem, de quo supra positum est.
Asarenam terminus Iudaeae ad septentrionem.
Asernai terminus et ipse Iudaeae.
Arbela terminus Iudaeae ortum solis adspiciens. est et usque hodie uicus Arbel trans Iordanem in finibus Pellae ciuitatis Palaestinae, et alius hoc uocabulo in campo pergrandi, distans ab oppido Legionis milibus nouem.
Aulon non Grraecum, ut quidam putant, sed Hebraeum uocabulum est. appellatur autem uallis grandis atque campestris in immensam longitudinem se extendens, quae circumdatur ex utraque parte montibus sibi [*](22 ff. vgl. Hier. ep. 73, 9: uallis regis, siue ut Septuaginta transtulerunt campus, quem hodie Aulonem Palaestini uocant) [*](1 Arath AC Arat Η 2 Malathis] + in Α 14 Arath C Arat H 15 positum] scriptum Α 18 ortum] ad ortum Va (A))
Amalecitis regio in deserto ad meridiem Iudaeae trans urbem Petram euntibus Ailam, cuius et scriptura recordatur dicens: » Amalec babitat in terra ad austrum«. sed et iuxta eum alius Chananaeus qui et dimicauit contra filios Israel in deserto: de quibus scribitur » Amalec auteni et Chananaeus habitant in ualle«.
Araba. Aquila planam, Symmachus campestrem interpretantur, sicut supra dictum est. porro est et alia uilla Araba nomine, in finibus Diocaesareae, quae olim Safforine dicebatur, et alia tribus milibus a Scythopoli contra occidentem.
Amman quae nunc Filadelfia, urbs Arabiae nobilis, in qua habitauerunt olim Rafaim gens antiqua, quam interfecerunt filii Lot, habitantes pro eis in Amman.
Argob regio regis Basan Og super Iordanem, quae cecidit ǁ in sortem dimidiae tribus Manasse. et est usque hodie uicus circa Gerasam urbem Arabiae, quindecim ab ea milibus distans contra occidentem, qui Arga appellatur. quod interpretatur Symmachus mensuram.
Asedoth urbs Amorraeorum, quae cecidit in sortem tribus Ruben. appellatur autem addito cognomento Asedoth Fasga, quod in lingua nostra resonat abscisum.
Abarim mons in quo mortuus est Moyses. dicitur autem et mons esse Nabau in terra Moab contra Iericho supra Iordanem in supercilio Fasga. ostenditurque ascendentibus de Liuiade in Esbun antiquo hodie- [*](16 f. vgl. Hier, conira. in Naum 3, 8 ff.: Ammana, quae nunc uocatur Philadelphia) [*](2 eum < Α 7 Amalecites (AB) CH 10 scribitur] ita scriptura H 13 dictum] scriptum Η 14 Safforinea Α 24 Fasgan ABCH 28 Esbum ΑΗ Eusebius III. 2)
Auothiair, quod interpretatur ἐπαύλεις Ἰαίρ. haec est Basan, in qua sunt uici sexaginta in monte Galaad, qui ceciderunt in sortem dimidiae tribus Manasse, qui locus nunc uocatur Golan in terra Batanaea.
Antilibanus. ea quae sunt supra Libanum ad orientalem plagam respicientia, Antilibanus appellantur circa regionem urbis Damasci, quae cecidit in sortem tribus Manasse.
Azeca ciuitas Chananaeorum in parte tribus Iudae, ad quam usque persecutus est Iesus quinque reges, sed et hodie uocatur uilla Azeca inter Eleutheropolim et Aeliam.
Aialon uallis atque praeruptum, super quod orante quondam Iesu luna stetit iuxta uillarn quae usque nunc Aialon dicitur, contra orienteru Bethelis, tribus ab ea milibus distans, haud procul a Gabaa et Rama, Saulis urbibus. porro Hebraei affirmant Aialon uicum esse iuxta Nicopolim in secundo lapide pergentibus Aeliam.
Achor. Hebraice dicitur Emecachor, quod interpretatur uallis tumulthus siue turbarum, eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israel. in qua lapidauerunt quondam Achan propter furtum anatbematis. est autem ad septentrionem || Ierichus et usque hodie a regionis illius sie uocatur. meminit huius Osee profeta.
Asedoth. alia haec ciuitas, non quae supra, licet eodem uocetur nomine, quam expugnauit quondam Iesus, rege illius interfecto.
[*](13 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8 18 ff. vgl. Hier. ep. 108, 13: longum uelim de ualle Achor dicere, id est tumultus atque turbarum, in qua furtum et auaritia condenmata est 22 Hos 2, 15.)[*](5 Golam (Bcorr) Va 14. 16 Aialun C 19 et] vel C)Asor ciuitas regni labin, quam solam incendit Iesus, quia metropolis erat omnium regnorum Fylistiim. est et alia uilla usque hodie Asor in finibus Ascalonis contra orientem eius, quae cecidit in sortem tribus Iudae, cuius et scriptura meminit, appellans eam ad distinctionem ueteris Asor nouam.
Aermon regio Euaeorum, quam obtinuit Iesus. Hebraeus uero quo praelegente scripturas didici, affirmat montem Aermon Paneadi imminere, quem quondam tenuerunt Euaei et Amorraei, de quo nunc aestiuae niues Tyrum ob delieias deferuntur.
Aalac mons quem Aquila interpretatur diuidentem montem et Symmachus leuem montem, id est limpidum siue lubricum.
Aermon mons Amorraeorum, de quo nunc dictum est. quem Foenices uocant Sanior et Amorraeus appellauit Sanir, diciturque esse in uertice eius insigne templum, quod ab ethnicis cultui habetur, e regione Paneadis et Libani. sed et terra filiorum Israel trans Iordanem ad solis ortum a praerupto Arnonis usque ad montem Aermon exten ditur.
Anob ciuitas quam expugnauit Iesus. et est usque hodie uilla iuxta Diospolim quasi in quarto miliario ad orientalem plagam quae uocatur Bet oannaba. plerique autem affirmant in octauo ab ea miliario sitam et appellari Bethannabam. Asdod in sorte tribus Iudae, quae nunc uocatur Azotus, in qua derelicti sunt gigantes, qui appellabantur Enacim. et est usque hodie insigne oppidum Palaestinae. Ader urbs quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto.
[*](3 eius < C 7 f. vgl. V zu Z 9 10 Ahalac A(B) CH 15 sed)Afec. et haec ciuitas est, quarn rege ipsias tracidato expug- 91 nauit lesas.
Aesaf. ct contra huius rcgem Iesus pugnasse describitur, appella- turque hodie uillnla Cbsalus in octauo lapide Diocaesareae ad radicem montis Thabor in campestribus.
Accaron in triba Dan. sine ut ego arbitror in tribu Iudae, ad laeuain Chananaeorum. urbs una dc quinque olim satrapiis Palaestinae. et decreta est quidem tribui Iudae, nec tanien tenta ab ea, quia habitatores pristinos nequiuit expellere. sed et usque hodie grandis uicus ciuium Iudaeorum Accaron dicitur, inter Azotum et Iamniam, ad orientcra re- spiciens. quidam putani Accaron turrim Stratonis, poslea Caesaream nuncupatam.
Azotus quae supra Asdod, usque hodie non ignobile municipium Palaestinae, et una de quinque ciuitatibus Allofylorum, decreta quidem tribui Iudae, sed non retenta ab ea, quia nequaquam ueteres accolas potuit expellere.
Ascalon urbs nobilis Palaestinae, quae et ipsa antiquitus una fuit de quinque satrapiis Allofylorum, separata quidem per sortem tribui Iudae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores eius superare non potuit.
Afeca terminus Amorraeorum super Iordanem in sorte tribus Ruben, sed et usque hodie est castellum grande Afeca nomine iuxta Hippum nrbem Palaestinae.
Agad sita ad radices montis Aermon.
Aemath urbs quae cecidit in sortem Ruben, sed et nunc Amathus uilla dicitur trans Iordanem in uicesimo primo miliario Pellae ad meri- diem. est et alia uilla in uicinia Gadarae nomine Ammatha, ubi calidae aquae erumpunt. in Regnorum quoque libris scribitur: >ab introitu Aemath usque ad mare Araba«, hoc est deserti, quod est. mare mortuum. ego an tern iuuestigans repperi Aemath nrbem Coeles Syriae appellari, quae nunc Graeco sermone Epifania nuncupatur.
[*](13 ff. vgl. llier. comm. in Jes 20, Iff.: Azotus. quae Hebruice dicitur Ksdod. urbs fuit potentissima Palaestinae de quiuque urbibus 30 vgl. V Z. 23 τῆς κοιλάδος?)[*](3 Asapat A Asaph 0 Ascaph II 7 olim] vgt. u. Azotus 11 turrem All 24 I. Algad 26 primo < C 27 nominem. matha II | Ammatba A Amatha C)|| Ammon trans Iordanem in tribu Gad. haec est Amman, de qua supra diximus Filadelfia, ciuitas illustris Arabiae.
Addara in tribu Iudae iuxta desertum. est quoque et alia uilla in finibus Diospoleos circa Thamniticam regionem quae a Thamna uilla usque hodie sie uocatur.
Accarca uicus in deserto situs in possessione tribus Iudae pro quo Symmachus interpretatur pauimentum.
Achor in tribu Iudae, de qua et supra dictum est.
Adommim quondam uillula, nunc ruinae in sorte tribus Iudae, qui locus usque hodie uocatur Maledomni, et Graece dieitur ἀνάβασις πυρρῶν, Latine autem appellari potest aseensus ruforum siue rubrantium, propter sanguinem qui illic crebro a latronibus funditur. est autem confinium tribus Iudae et Beniamin, descendentibus ab Aelia Ierichum, ubi et castellum militum situm est ob auxilia uiatorum. huius cruenti et sanguinarii loci dominus quoque in parabola descendentis Ierichum de recordatur.
Amam in tribu Iudae.
Aser in tribu Iudae. appellatur autem et nunc uicus pergrandis pergentibus Ascalonem de Azoto.
Asarsual in tribu Iudae.
Ain in tribu Iudae, urbs sacerdotibus separata. est et usque hodie uilla Bethennim nomine in seeundo lapide a terebintho, hoc est tabernaculo Abraam, quattuor milibus a Chebron.
Asthaol in tribu Iudae. et usque hodie uillula uocabulo Astho inter zotum et Ascalonem permanet. Asna in tribu Iudae.
Adollam in tribu Iudae. et usque hodie uicus non paruus ad orientem Eleutheropoleos in decimo eius miliario hoc uocatur nomine.
Adithaim in sorte tribus Iudae. dieitur autem et quae||dam uilla Adia iuxta Gazam, et alia Aditha circa Diospolim, quasi ad orientalem plagam respiciens.
[*](9 ff. vgl. Hier. ep. 108, 12: et locum Adomim, quod interpretatur sanguinum, quia multus in eo sanguis crebris latronum fundebatur ineursibus 15 f. Luc 10, 30)[*](4 circa] iuxta BC 9 Adomim Α Addommim ΒΗ 20 Asar saul ACH 29 uillula AC 30 circa] iuxta Β)Adasa in tribu Iudae usque hodie uicus iuxta Gufnas. sed miror quomodo Gufnensem regionem in tribu Iudae posuerit, cum perspicuum secundum librum Iesa in sortem eam cecidisse tribus Efraim.
Ather in tribu Iudae.
Asan in tribu Iudae. est usque hodie uicus noraine Bethasan ad Aeliam pertinens, in quinto decimo ab ea miliario.
Asenna in tribu Iudae.
Agzif in tribu Iudae.
Anab in tribu Iudae, nunc usque uicus in finibus Eleutheropoleos. est et alia grandis uilla Iudaeorum nomine Anea in Daroma contra australem partem Chebronis, nouem ab ea milibus separata.
Asthemoe in tribu Iudae, uicus et ipse Iudaeorum in Daroma ad aquilonem loci Anen.
Anim in tribu Iudae. est uicus Anea iuxta alterum de quo supra diximus, ad orientalem plagam respiciens, cunctis habitatoribus Christianis.
Afeca in tribu Iudae.
Ammata in tribu Iudae.
Arebba in tribu Iudae.
Ataroth iuxta Rama in tribu Iosef. Ataroth ciuitas tribus Efraim. nunc uicus ad aquilonem Sebastae in quarto eius miliario Atarus dicitur.
Adar ciuitas tribus Efraim.
Aser ciuitas tribus Manasse. nunc demonstratur uilla descendentibus a Neapoli Scythopolim, in quinto decimo lapide iuxta uiam publicam.
Ataroth ciuitas tribus Beniamin. sunt autem duae Ataroth haud procul ab Aelia.
Anathoth ciuitas sortis Beniamin sacerdotibus separata in tertio 94 ab Aelia miliario, de qua et Ieremias fuit profeta.
Addar ciuitas sortis Beniamin.
[*](2 f. Jos 16, 5 ff.? 18, 24? vgl. S. 29, 7 28 f. vgl. Hier, comm. in Jer 11, 21 ὖ. . . . non es Jeremiae, qui proprie habitabat in uiculo Anathoth, qui ab Ierosolymis tribus distat millibus)[*](2 Gofnensem ACH 3 Iesu Α1 Hesu Α*Η Hiesum C illum Β 13 Anem AC 14 est < Η* 19 Ramam C 24 lapide] miliario Α)Aelmon civitas tribus Beniamin, sacerdotibus separata.
Ameccasis, id est uallis Casis, in tribu Beniamin.
Auim in tribu Beniamin.
Afra in tribu Beniamin. est et hodie uicus Efraim in quinto miliario Bethelis ad orientem respiciens.
Ammoeniam in tribu Beniamin.
Afni in tribu Beniamin.
Arim in tribu Beniamin. est et uilla iuxta Diospolirn quae nunc usque appellatur Betharif.
Amsa in tribu Beniamin.
Asar in tribu Synieonis.
Asan in tribu Symeonis.
Amarchabob in tribu Symeonis.
Ain in tribu Iudae siue Symeonis, ciuitassacerdotibus separata.
Asenna in tribu Symeonis.
Ammathar in tribu Zabulon.
Anua in tribu Zabulon. est et alia uilla Anua euntibus de Neapoli Aeliam in decimo miliario.
Anathon in tribu Zabulon.
Achaseloth ciuitas tribus Issachar. appellatur autem et quidam uicus Chsalus iuxta montem Thabor in campestribus in octauo miliario Diocaesareae ad orientem respiciens, sicut supra diximus.
Aefraim ciuitas tribus Issachar. est hodieque uilla Afarea nomine in sexto miliario Legionis contra septentrionem.
Anereth in sorte tribus Issachar.
Aemes in sorte tribus Issachar.
[*](4 et est CH | Effrem BC(H) 9 Bethariph (A) CH 10 Ampsa AC 12 Ason AC 19 Annathon Α1Η 20 Acbaseluth (C) H 21 Chaslus C 23 Afraim AC)Achsaf in tribu Aser.
Alimelecli sortis Aser.
Amath in tribu Aser. [*](95)
Abdon in tribu Aser. ciuitas separata Leuitis.
Aniel in tribu Aser est quaedam uilla nomine Betoaenea in quinto decimo lapide a Caesarea sita in monte contra orientalem plagam, in qua et lauacra dicuntur esse salubria.
Achran in tribu Aser.
Ammon in tribu Aser.
Accho quae nunc Ptolomais appellatur, sortis Aser, de qua habitatores pristinos non quiuit expellere.
Achzif in tribu Aser, in qua alienigenae permanserunt. haec est Ecdippa in nono miliario Ptolomaidis pergentibus Tyrum.
Amma sortis Aser.
Afec sortis Aser, in qua habitatores pristini permanserunt.
Ademme in tribu Nefthalim.
Aseddim in tribu Nefthalim.
Amath in tribu Nefthalim.
Adami in tribu Nefthalim.
Asor in tribu Nefthalim, quam rex Assyriorum populasse scribitur.
Azanoth terminus Nefthalim. est autem et nunc uicus ad regionem Diocaesareae pertinens in campestribus.
Ailon urbs sortis Dan, separata Leuitis. est et hodie uicus Alus haud procul a Nicopoli. sciendumque quod pro Ailon Septuaginta interpretes ediderunt »ubi erant ursi«.
[*](10 f. vgl. Hier. ep. 108, 8: Acco (Acho Hss.) quae nunc Ptolemais dicitur)[*](9 Amon ΑΗ 18 Ematha C 24 f. Ahialon (A) C Aliilon H)Arad ciuitas in qua habitauerunt filii Iobab soceri Moysi in meclio Israelis.
Ared fons apud quem Gedeon castra metatus est.
Arisoth ciuitas Sisarae principis Iabis. est autem Iabis ǁ trans Iordanem nunc uilla pergrandis. a ciuitate Pellae sex milibus distans pergentibus Gerasam.
Ares, ascensus Ares, pro quo Aquila interpretatur saltuum, Symmachus montium
Aruir ubi dimicauit Iefthae. est hodieque uilla in monte sita, uicesimo ab Aelia lapide ad septentrionem.
Arima ubi scriptura refert sedisse Abimelech.
Aialin ciuitas in terra Zabulon, de qua fuit et ille Aialon qui iudicauit populum Israel.
Abel uinearum ubi dimicauit Iefthae, in terra filiorum Ammon nam et usque in praesentem diem in septimo lapide Filadelfiae uilla Abela cernitur uinetis consita. alia quoque est ciuitas nomine Abela uini fertilis in duodecimo a Gadaris miliario contra orientalem plagam. nec non et tertia in Foenice Abela, inter Damascum et Paneadem.
Armathem Sofim ciuitas Elcanae et Samuelis, in regione Thamnitica iuxta Diospolim. unde fuit Iosef qui in Euangeliis de Arimathia scribitur.
Abenezer, quod interpretatur lapis adiutorii siue lapis auxiliator. est autem locus unde tulerunt Fylistiim arcam testamenti, inter Aeliam et Ascalonem iuxta uillam Bethsamys.
[*](21 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8: haud procul ab ea (von Diospolis) Arimathiam uiculum Joseph, qui dominum sepeliuit)[*](5 Asiroth Η ulg. LXX Α usw. 19 et1] < Α in Η | Abila AC(H) Eusebius III.)Afesdomim ubi dimicauit Saul, pro quo Aquila interpretatus est finibus Dommim.
Annegeb, quod Aquila austrum, Symmachus meridiem transtulerunt.
Arith ubi sedit Dauid. est uilla Arath nomine ad occidentem Aeliae.
Aialim, pro quo Aquila transtulit ceruorum, Theodotion lapides ceruorum.
Aendor, quae est in Iezrael, ubi filii Israel se ad proelium praeparantes castra posuerunt. et est hodieque grandis ǁ uicus Aendor, iuxta [*](97) montem Thabor ad meridiem in quarto miliario.
[*](AC)Afec iuxta Aendor Iezraelis, ubi dimicauit Saul.
Arma ad quem locum spoliorum partem misit Dauid.
Athach. ad hunc quoque locum Dauid praedae partem misit.
Amma in desertum euntibus Gabaon.
Aethon Adasai, pro quo Symmacbus interpretatus et inferiorem uiam.
Area Ornae, haec est Ierusalem.
Assur ciuitas Iudaeae. quam aedificauit Salomon. Abelmaula urbs unius de principibus Salomonis, unde fuit Elissaeus profeta. est autem nunc uicus in Aulone, de quo supra diximus, in decimo a Scythopoli miliario contra australem plagam nomine Bethmaula. sed et Abeltnea uillula nuncupatur inter Neapolim et Scythopolim.
Auothiair ciuitas unius de ducibus Salomonis.
Ailath super litus rubri maris in terra Edom, de qua et supra dictum est.
Aeloth, quam struxit Azarias.
Aenda. huius expugnator atque subuersor Asa rex fuit.
[*](1 Afesdommim Η 5 Achia alim Α Aia alim C Ahialiin Η 8 hodie C 12 Athlac C 13 deserto C 17 fuit] + et Α 10 Bethinaula Vallarsi Bethaula AC 25 Aloth Α | extruxit C)Asiongaber. in hoc loco classis Iosafat ui tempestatis attrita est. fertur autem ipsa esse Essia haud procul ab Aila in rubro mari.
Alle, Abor, Gozan nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum niontes captiuus ductus est Israel.
Abana fluuius Damasci.
Aofsithe siue Afasotb, quod Aquila in libertatera uertit.
Aian quam expugnauit rex Assyriorum.
Aia in Assyriorum regione locus.
Ameth regio Assyriorum.
|| Asima oppidum in terra Iudaea, quod aedificauerunt hi qui ad [*](98) eam uenerant de Emath.
Arcem. Iosefus refert hanc esse Petram urbem nobilem Palaestinae.
Adramelech idolum Assyriorum. quod et Samaritae uenerati sunt.
Aroniim iuxta Esaiam uiae nomen est in uisione contra Moab, pro quo Aquila Oronaim posuit et Symmacbus Orannim.
Agallim. et huius Esaias meminit in uisione contra Moab. est autem nunc Aegalim uicus ad australem partem Areopoleos, distans ab ea milibus octo.
Aelim puteus Dimon. et huius loci in eadem uisione Esaias reordatur.
Ariel, huius quoque Esaias meminit, quam Aquila et Symmachus interpretati sunt leonem dei. hanc putant esse quidam Areopolim, eo quod ibi nunc usque Ariel idolum colant, uocatum ἀπὸ τοῦ Ἄρεως, id est a Marte, unde et ciuitatem dietam suspicantur. mihi autem uidetur iuxta consequentiam textumque profetiae Ariel ibi allegorice Jerusalem siue templum significare, hoc est leonem dei, quod forte regnum fuerit et potens. de hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est.
[*](21 ff. vgl. Hier. ep. 108, 9: ciuitas Ariel, id est leo dei, et quondam fortissima; comm. in Jes 29, 1 ff.: igitur Arihel, id est leo dei, quondam fortissima uocatur Jerusalem siue, ut alii arbitrantur, templum et altare dei quod erat in Jerusalem 22 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 15, 1 ff. huius metropolis ciuitas Ar. quae hodie ex Hebraeo et Graeco sermone composita Areopolis nuneupatur, non ut plerique existimant, quod Ἄρεως, id est Martis, ciuitas sit)[*](2 procul a rubro mari Α 3 Abar ABC 9 Amech Α (B) C 14 Arnomim Α (m1 in Ras.) Armonum C 15 Arona imposuit Α 17 Agallim La)Adama in Esaia, pro qua Aquila et Symmachus humum, Theodol terram interpretantur.
Ager fullonis. et hoc in Esaia scriptum est. ostenditur autem nunc usque locus in suburbanis Ierusalem.
Asedec. et hanc Esaias profeta futuram in Aegypto uaticinatur. sciendum autem quod in Hebraeo pro hoc nomine scriptum sit Aa quod a siccitate quidam interpretantur in solem, et alii in testam transferunt, uolentes uel Heliopolim significare uel Ostracinen. sed et huius rei disputationem, quia longiorest, in libris Hebraicarum quaestionum repperies.
|| Arfad urbs Damasci, quam oppugnauit rex Assyriorum, sicut in [*](99) Esaia et Ieremia et Regnorum libris scribitur.
Aneugaua. et huius Esaias meminit, quam Aquila transtulit Ane et Gaua, silicet U syllabam, quae in media nominis posita est, in coniunetionem »et« interpretatus, Symmachus uero sollicitauit et humiliauit. legimus super hoc et in Regnorum libris.
Armenia in Esaia, quae est Ararat.
Asael. huius meminit Zacharias profeta.
Anameel turris Ierusalem, sicut in Zachariae libro scriptum est.
Assaremoth in Ieremia. pro quo in Hebraeo scriptum est Sademoth, quod Aquila interpretatur suburbana.
Aenioth in Ieremia. quod Aquila uertit in officinas uel tabernas. Alaoth in Ieremia. pro quo in Hebraico legitur Luith.
Aethan in Ieremia. quam Aquila ualidam, Symmachus interpretatur antiquam.
Aceldama. ager sanguinis, qui hodieque monstratur in Aelia ad australem plagam montis Sion.
[*](5 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 19, 18: Asedec . . . melius ergo transtulit Symmachus: ciuitas solis uocabitur una; Ares enim uerbum ambiguum et testa dicitur et sol, eo quod utrumque areat et siccum sit . . . alii Ares . . . urbem Ostracinem intellegi uolunt 13 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 37, 13: Ana et Aua, quas LXX miscuerunt dicentes Anauegaua coniunctionemque et, id est uau, inter duas gentes Ana et Aua lingua posuere Hebraea 17 vgl. Hier. comm. in Zach. 14, 5: LXX Asael transtulerunt, Aquila ipsum uerbum Hebraicum posuit Asel per e breuem litteram, Theodotio per extensani 19 f.: vgl. Hier. comm. in Jer 31, 40: Si moth . . . pro quo Aquila uertit suburbana)[*](5 Asedech AC 6—8 sciendum — Ostracinen] Übersetzung aus dem G chischen? 14 sollicitauit] desolauit? Vallarsi 27 Acheldema A Acheldemag C)Babel, quae et Babylon, interpretatur confusio. erat autem ciuitas regni Xemrod, in qua eorum qui aedificauere turrim linguae diuisae sunt, quorum principem Iosefus Xemrod fuisse affirmat. testem quoque eius historiae Sibyllam Graecam exbibens, »locus« inquit »in quo turrim aedificauerunt, nunc appellatur Babylon propter confusionem sermonis eorum qui altissimam turrim omni studio fabricabantur : || siquidem Hebraei confusionem Babel uocant. de bac turri et diuersitate linguarum scribit et Sibylla in hunc modum: cum omnes mortales una lingua uterentur. quidam ex his altissimam aedificauere turrim, caelum per eam cupientes scandere: dii uero turbines uentosque mittentes euertere turrim, et propriam atque diaersam unicuique tribuere linguam, unde urbem quoque appellari contigit Babylonem«.
Bethel uicus in duodecimo ab Aelia lapide ad dexteram euntibus Xeapolim. quae primum Luza, id est ἀμύγδαλον, uocabatur et cecidit in sortem tribus Beniamin, iuxta Bethaun et Gai, quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto. porro quod quidam putant secundum errorem Graecorum uoluminum Ulammaus antiquitus nuncupatam, uehetnenter errant.
[*](3 Salem A (auch Z 1) C 6. 7 Nembroth (7 Nemroth) C 14 diumo C Bethan BC doch vgl. S. 43, 3. 6 21 Ulammaus La Ulammaulus C)uerbum quippe Uebraeum et nomen ipsius czuitatulae pqriter miscuerunt, cum Viani significet prius, id est πρότερον, Luxa uero ἀμύγδαλον et sit sensus: uoeabatur autem Bethel prius Luxa. nee non et hoe quod Bethaun aliud oppidum suspicantur, Hebraei putant eandem esse Bethel, sed ex eo tempore quo ibi ab Ieroboam filio Nabat uituli aurei fabricati sunt, et a decem tribubus adorati, uocatam esse Bethaun, id est domum idoli, quae ante uoeabatur domus dei. sed et super hoc in libris Hebraiearum quaestionum plcnius diximus.
Bala, quae est Segor. nunc Zoara nuneupatur, sola de quinque Sodomorum urbibus Lot preeibus reseruata. imminet autem mari mortuo, et praesidium in ea positum est militum Romanormn; habitatoribus quoque propriis frequentatur. et apud eam gignitur balsamum et poma palmarum, antiquae ubertatis indicia. nulluni autem tnoueat quod Segor eadem Zoara dicitur, eam idem nornen sit paruidae uel minoris, sed Segor Hebraice, Zoara Syriace nuneupatur. Bala autem interpretatur absorpta: super quo in libris Hebraiearum quaestionum plenius diximus.
|| Baianus, id est quercus, luctus; sub qua Rebeccae nutrix sepulta est. [*](101)
Barad. inter Cades et Barad hodieque Agar puteus demonstratio.
Bethleem ciuitas Dauid in sorte tribus Iudae, in qua dominus noster atque saluator natus est, in sexto ab Aelia miliario contra meridianam plagam iuxta uiam quae ducit Chebron, ubi et sepulcrum Iesse et Dauid ostenditur. et mille circiter passibus proeul turris Ader, quae interpretatur turris gregis, quodani uaticinio pastores natiuitatis dominicae conscios ante
[*](3 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 4, 15 f.: est autem Bethel: et quae prius uocabatur domus dei, postquam uituli in ea positi sunt, appellata est Bethauen, id est domus inutilis et domus idoli; . . . et Ieroboam filius Nabath uitulos aureos fabricatus etc 5 I Kön 12, 29 7 vgl. Hier, quaest. in Gen S. 43, 29 (vgl. S. 54 nunc loco nomen inposuit »et uocauit illum Bethel« id est domum dei, »qui uoeabatur ante Luza«, quod interpretatur nux siue ἀμύγδαλον. unde ridicule uerbum hebraicum ulam nomen esse urbis putant, cum ulaui interpretetur prius 15 f. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 22, 4 (vgl. S. 30, 7): Bale lingua hebraea κατάποσις, id est deuoratio, dicitur . . . . siquidem Segor transfertur in paruam, quae lingua syra Zoara dicitur 22 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 55, 30: quodani uaticinic futurum iam tunc mysterium monstrabatur; ep. 108, 10: haud proeul inde (d. h. von Bethleem) descendit ad turrem Ader, id est gregis, iuxta quem Iacob pauit greges suos, et pastores nocte uigilantes audire meruerunt: »Gloria« etc. Balaa C Bethlem C)significans. sed et propter eandem Bethleem regis quondam Iudaeae Archelai tumulus ostenditur, qui scmitae ad cellulas nostras e uia publica diuertentis principium est. uocabatur autem Bethleem et filius Efrathae, id est Mariae, ut in Paraliponienon uolumiue plenius dicitur. lege dilige historiam.
Beelsefon. in deserto castra filiorum Israel iuxta niare rubrum egredientibus Aegyptum.
Baneiacan in deserto castra itineris filiorum Israel.
Bamoth. ciuitas Amorraeorum trans Iordanem in Arnone, quam possederunt filii Ruben.
Basan, super qua scribitur: »et Og regem Basan«. hanc Macbathi cognominauit Auoth Iair, hoc est ἐπαύλεις Ἰαίρ. ceciditque in sortem dimidiae tribus Manasse in terra Galaad: haec est Basanitis, quae nunc Batanaea dicitur.
Beelfegor, quod interpretatur simulacrum ignominiae. est autem idolum Moab cognomento Baal super montem Fogor, quem Latini Priapum uocani. et de hoc in libris Hebraicarum qiiaestionitm plenius dictum est.
Baean ciuitas Amorraeorum, quae et ipsa a filiis Buben tenta est.
Betbamnaram trans Iordanem, quam aedificauit tribus Gad. est [*](102) hodieque uilla Bethnamaris in quinto a Liuiade miliario contra aquilonem.
Betharran trans Iordanem, quam aedificauit tribus Gad.
Beelmeon trans Iordanem, quam aedificauerunt filii Ruben. est autem uicus usque nunc grandis iuxta Baaru in Arabia, ubi aquas ca-
[*](13 ff. vgl. Hier, comm. in Jes 2, 13: Basan regio est Arabiae, cui imperauit Og qui appellatus est rex Basan 13 Psal 135, 11? 17 ᾖ. vgl. Hier, cotrim, in Hos 9, 10 f.: Beelphegor idolum Moabitarum, quem nos Priapum possumus appellare)[*](22 Bethamnaris Α 26 Baarau Α Baruni C)lidas sponte hunms eifert, cognornento Beelmaus, distans ab Esbus milibus nouern, unde et Elissaeus profeta fuit.
Baal trans Iordanem urbs filiorum Ruben.
Buthan castra filiorum Israel in deserto, quae et Aetham nuncupatur.
Bela terminus Iudaeae ad orientem respiciens, de quo et supra sub nomine Arbelae diximus.
Bosor in deserto trans Iordanem, quae cecidit in sortem tribus Ruben, ad orientalem partem Ierichus, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum. haec est Bostra metropolis Arabiae. appellatur autem et alia Bosor ciuitas Esau in montibus Idumaeae, cuius Esaias recordatur dicens: »quis est iste qui uenit de Edom? fuluida uestimenta eius ex Bosor«.
Beroth filiorum Iacim. in deserto locus, in quo obiit Aaron. et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae in montis uertice.
Bunos, hoc est cottis, praeputiorum. locus in Galgalis ubi circumcidit Iesus populum Israel in secundo ab Iericho lapide. et ostenduntur usque hodie saxa quae de Iordane illuc translata scriptura commemorat.
Bethoron, ad quam usque inimicos persecutus est reges Iesus, quae cecidit in sortem filiorum Iosef, id est Efraim. sunt autem duo uici in duodecimo ferme ab Aelia lapide Nicopolim pergentibus, e quibus propter situm unus dicitur || Bethoron superior, quem aedificauit Salomon, et [*](103) alius Bethoron inferior, datus Leuitis in possessionem.
Barne, haec ipsa est quae et Cadesbarne, in deserto quod extenditur usque ad urbem Petram.
[*](7 ff. vgl. Hier, comm. in Jes 34, 1 ff. ? 18 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8: Bethoron inferiorem et superiorem, urbes a Salomone conditas, sed uaria postea bellorum tempestate deletas)[*](14 de libro Iesu] < A de Hiesu libris C de libro Iesu Naue La)Baalgad ciuitas in eampestribus Libani ad radices montis Aermon, quam et ipsam cepit Iesus.
Bethfogor urbs filioruin Ruben trans Iordanem iuxta montem Fogor contra Iericho sex milibus supra Liuiadem.
Betbsimuth, hoc est domus siue locus Isimuth. est autem usque hodie nicus Isimuth contra Iericho decem ab ea milibus distans in meridiana plaga iuxta mare mortuum.
Beeroth sub colle Gabaon. ostenditur hodieque uilla ab Aelia euntibus Xeapolim in septimo lapide.
Bothnim trans Iordanem ciuitas tribus Gad, usque hodie similiter appellatur.
Betharam ciuitas tribus Gad iuxta Iordanem, quae a Syris dicitur Bethramtha et ab Herode in honorem Augusti Liuias cognominata est.
Bethnemra urbs tribus Gad iuxta Liuiadem trans Iordanem.
Bethagla tribus Iudae. est autem uicus euntibus Gazam de Eleutheropoli in deeimo lapide qui Agla appellatur. et alia uilla Bethagla maritima in oetauo a Gaza miliario.
Betharaba in tribu Iudae.
Baal, haec est Cariathiarim, id est uilla siluarum, sine ut quidam putant ciuitas Iarim, in tribu Iudae. et est usque hodie uicus descendentibus ab Aelia Diospolim Cariathiarim in deeimo miliario.
Baala in tribu Iudae.
Baloth in tribu Iudae.
Bethfali in tribu Iudae.
[*](9 Nicopolitn Yullarsi 10 Bothnin A 12 Betharan A*C 13 Bethramta et A Bethramthet 20 Iarim nach VLXX Iarib AC 21 Bala C Balaa Va Eusebius III.)Bersabee in tribu Iudae siue Symeonis. est usque hodie cicus grandis in uicesimo a Chebron miliario uergens ad austrum, in quo et Romanorum militum praesidium positum est. || a quo loco termini [*](104) Iudaeae terrae incipientes tendebantur usque ad Dan, quae iuxta Paneadem cernitur. interpretatur uero Bersabee puteus iuramenti eo, quod ibi Abraam et Isaac foedus cum Abimelech sociauere iurantes. nee mouere debet quempiam, si interdum ciuitates Iudae easdem in tribu Symeonis siue Beniamin repperiat. tribus enim Iudae bellicosissimis uiris pollens et crebro aduersarios superans in omnibus tribubus tenuit prineipatum, et ideirco etiam aliarum tribuum sortes in eius interdum funiculo nuneupantur. alioquin in medio tribus Iudae habitasse Symeonem scriptura manifestissime docet.
Balam in tribu Iudae.
Bascatb in tribu Iudae.
Bethdagon in tribu Iudae. sed et usque bodie grandis uicus Caferdago inter Diospolim et lamniam demonstratur.
Bethaloth in tribu Iudae.
Bethaffu in tribu Iudae. uicus trans Rafiam milibus quattuordecim euntibus Aegyptum, qui est terminus Palaestinae.
Betharaba, pro qua Symmaobus transtulit in locis quae iuxta inhabitabilem sunt, significans eremum.
Beesthara in tribu Manasse separata Leuitis in regione Basanitidi.
Bethaun in tribu Beniamin iuxta Gai et Bethel contra Machmas, licet plerique, ut supra dictum est, eandem putent esse Bethel.
Baliloth in tribu Beniamin.
[*](5 vgl. Hier, quaest. in Gen S. 42, 21 ff. 24 S. 43, 3 ff.)[*](3 a] ex Α 9 crebros La | aduersariis C 10 interdum in eius C 18 Raphaim nhaim Va (La))Bethsur in tribu Iudae siue Beniamin. et est hodie Bethsoro uicus euntibus nobis ab Aelia Chebron in uicesimo lapide, iuxta quem fons ad radices montis ebulliens ab eadem, in qua gignitur, sorbetur humo. et apostolorum Acta referunt eunuchum Candacis reginae in hoc esse a Filippo baptizatum. est et alia uilla Bethsur in tribu Iudae mille passibus distans ab Eleutheropoli.
Boon in tribu Beniamin.
|| Bethalon in tribu Beniamin, pro qua Symmachus interpretatur in [*](105) campestribus.
Bethalla in tribu Beniamin.
Beroth in tribu Beniamin.
Bola in tribu Symeonis.
Bathul in tribu Symeonis.
Beth in tribu Symeonis.
Baaleth in tribu Symeonis.
Berammoth in tribu Symeonis.
Bethlabaoth in tribu Symeonis.
Bethleem in tribu Zabulon, ad cuius distinctionem altera Bethleem appellatur Iudae.
Bethfases in tribu Issachar.
Batnae in tribu Aser. et nunc appellatur uicus Bethbeten in octauo miliario Ptolomaidis contra orientem.
Bethdagon locus in quo duae tribus Zabulon et Issachar habent confinia.
Bethemec, quod interpretatur Symmachus locum uallis. est autem sortis Aser.
Bethana in tribu Nefthalim. et est uilla nomine Batanaea in quinto decimo a Caesarea lapide, in qua dicuntur lauacra esse salubria, quam et supra sub nomine Aneae posuimus.
[*](1 ff. vgl. Hier. ep. 108, 11: coepit per uiam ueterein pergere, quae ducit Gazam . . . et tacita secum uoluere quomodo eunuchus Aethiops . . . inutauerit pellern suarn; et . . . fontem reperit euangelii. atque iride ad dexteram transit. a (transita Grauiiis) Bethsur uenit Escol etc. 18 f. vgl. Hier. comm. in Matth 2. 5: quae est enirn aliarum gentium Bethleem, ut ad distinctionem eius hie Iudaeae poneretur? Iudae autem ideirco scribitur, quia est et alia Bethleem in Galilaea. lege libruni Iesu filii Naue)[*](1 Bethsor Α Bethsoron Va 3 radicem A 8 Betholon C) | in] + eā A 12 Bala AG 14 Bethir Α 23 Betjdagp ABC)Bane in tribu Dan.
Barac in tribu Dan. usque hodie prope Azotum Bareca uiculus appellatur.
Bezec urbs regis Adonibezec. et bodieque duae uillae sunt nomine Bezec uicinae sibi in septimo decimo lapide a Neapoli descendentibus Scythopolim.
Bethsan. ex hoc oppido tribus Manasse accolas pristinos non potuit expellere. et nunc appellatur Scytbopolis urbs nobilis Palaestinae, quam interdum scriptura cognominat domum San, quod in lingua [*](106) nostra inteqoretatur inimicus.
Bethsames ciuitas sacerdotalis in tribu Beniamin, quae usque hodie demonstratur de Eleutheropoli pergentibus isicopolim in decimo miliario contra orientalem plagam.
Bethnath in sorte tribus Nefthalim. sed nee de hac pristinos accolas tribus Nefthalim ualuit expellere. Bethsames altera in tribu Nefthalim, in qua et ipsa eultores pristini permansere.
Baalermon niorjs circa Libanum in finibus Allofylorum.
Baaleth in tribu Dan.
[*](ACH)Bethbera, quod interpretatur domus aquae siue putei, quam expeditione bellandi oecupauit Gedeon.
Bethasetta ubi terga uertit Madiam. Baianus, id est quercus, Sicimorum, ubi regnauit Abimelech. quae usque hodie ostenditur in suburbano rure Xeaspoleos propter sepulcrum Iosef.
Borconni, quod Aquila in spinas, Symmachus uertit in tribulos.
Bera, ubi cum Abimelech Ioatham fugisset, habitauit. distat autem uicus Bera ab Eleutheropoli octo milibus ad aquilonem.
[*](2 Bare C 5 hodie C 20 Baalech Α 21 quam] + in H 23 Bathasepta ABH Bethtasetta C 28 Ioatha Α Ioatlian H)Baalthamar iuxta Gaba, ubi filii Israel aduersus tribum Beniamin iniere certaraen. et tisque hodie Beththamari in supra dictis locis uiculus appellatur.
Bethcbur. usque ad bunc locurn populus Israel fugientes alienigenas persecutus est, appellans eum lapidem adiutorii.
Bama, ubi Saul ungendus in regem cum Samuel cibum sumit. porro Bama Aquila semper excelsum transtulit.
Boses nomen petrae, super qua in libris Hebraicarum quaestionuvi diximus.
|| Besor torrens ad quem uenit Dauid. [*](107)
Borasan ad quem locum Dauid praedae partem misit.
Baurim locus ad quem usque prosecutus est Micbol filiam Saulis uir suus lacrimans.
Baalasor iuxta Efraim, ubi Abessalom pecora tondebantur.
Bethmacha. usque ad banc persecutus est Ioab perduellem Sabee, et postea eam legimus ab Assyriorum rege captam. est autem ascendentibus de Eleutberopoli Aeliam in octauo lapide nunc uilla quae Macbamim dicitur.
Balaath urbs quam aedificauit Salomon.
Betbsarisa unde uenit homo cum muneribus ad Elissaeum profestamest autem uilla in finibus Diospoleos quindecim ferme ab ea milibus distans contra septentrionem in regione Thamnitica.
Bethagan uia per quam Ocboziam fugisse legimus.
Bazecatb urbs antiqua Iudaeae.
Bethacath uicus Samariae ad quem uenit Ieu rex Israel, qui in
[*](16 II Sam 20, 13 ὖ. 17 II Kön 15, 29)[*](2 Bethamari (A)H 7 assumit C sumsit Va 8 excelsaui ΑΗ 11 torrens Martianay fcurria ABCH Ι quam ΒΗ 17 post eam (A)H 19 Achamim C Mechamim La 24 viam ACH 25 Bazechath C)latissimo campo situs non amplius quindecini milibus a Legionis oppido separatur. pro quo Aquila interpretatus est donium curuantium, Symmachus domum singulornm, eo quod angustus et humilis introitus singulos tantum, et nee ipsos stantes, ingredi sustineret.
Baenith quam construxerunt Samaritani, qui de Babylonis regione transierant.
Byblus ciuitas Foenices, cuius meminit Iezecbiel, pro qua in Hebraico continetur Gobel.
Bubastus ciuitas Aegypti iuxta Iezecbiel.
Boz in terra Cedar, sicut scribit Ieremias.
Bei idolum Babylonium.
Bethsaida ciuitas in Galilaea, Andreae et Petri et Filippi apostolorum, prope stagnum Genesaretb.
|| Betbfage uillula in monte Oliueti, ad quam uenit dominus Iesus. [*](108)
Bethania uilla in seeundo ab Aelia miliario in latere montis Oliueti, ubi saluator Lazarum suscitauit, cuius et monumentum ecclesia nunc ibidem extrueta demonstrat.
Bethabara trans Iordanem, ubi Ioannis in paenitentiam baptizabat, unde et usque hodie plurimi de fratribus, hoc est de numero credentium, ibi renasci cupientes uitali gurgite baptizantur.
Bethsaida piscina in Ierusalem quae uocobatur προβατική, et a nobis hilerpretari potest pecualis. haec quinque quondam porticus habuit, ostendunturque gemini lacus, quorum unus hibernis pluuiis adimpleri solet, alter mirum in modum rubens quasi cruentis aquis antiqui in se operis signa testatur. nam hostias in eo lauari a sacerdotibus solitas ferunt, unde et nomen aeeeperit.
[*](13 f. vgl. Hier. comm. in Ez 28, 20 ff.)[*](13 Bethsaidan AH | in < AC | et1 < AC 14 Genesar Α Genessareth Η 19 Bethtabera C 22 Bethesda Bonfrere 23 porticos AC 25 cruentus aquis antiquis operis signa testatur H 26 proferunt C)Geon fluuius qui apud Aegyptios Nilus uocatur, in paradiso oriens et uniuersam Aethiopiam circumiens. Gomorra una de quinque ciuitatibus Sodomorum, quae cum reliquis diuina ultione subuersa est.
Gerara, ex cuius nomine nunc Geraritica uocatur regio trans Daroma, procul ab Eleutheropoli milibus uiginti quinque ad meridiem. erat autem olim terminus Chananaeorum ad australem plagam et ciuitas metropolis Palaestinae. scriptura commemorat fuisse eam inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines, quarum una Aegypto iungitur. ad quam populus trans fretum rubri maris peruenit, altera uero, Cades, usque ad Saracenorum eremum extenditur.
[*](AC)Galaad mons, ad quem septimo die profectionis e Carris Iacob profugus uenit. est autem ad tergum Foenices et Arabiae, collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad eum locum, ubi trans Iordanem habitauit quondam Seon rex Amorraeorum. cecidit supra dictus mons in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse. sed et Ieremias loquitur: „Galaad, tu mihi initium “. a quo monte
[*](2 vgl. Hier, comm. in Jer 2, 18 14 ff. vgl. Hier, comm. in Ez 47, 18: Galaad, qui mons Libani collibus copulatus cecidit in sortem Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse et est a tergo Phoenicis et Arabiae, ad quem montem peruenit de Charris profectus Iacob et comprehensus est a Laban; de quo et Ieremias loquitur: Galaad, tu mihi initium Libani; quam cepit de Amorrhaeorum regione Galaad filius Machir filii Manasse; vgl. comm. in Jer 22, 6)[*](6 Doromam C. 14 Charris Α 15 Foenicis A(C))et ciuitas in eo condita sortita uocabulum est, quam cepit de Amorraeorum manu Galaad filius Machir filii Manasse.
Gader turris, ubi habitante Iacob Ruben patris uiolauit torum. quae absque G littera in Hebraeo Ader scribitur.
|| Gethaim, pro qua in Hebraeo positurn est Auith, ciuitas Adad, [*](125) qui quartus regnauit in terra Idumaea, quae nunc Gebalene dicitur.
Gesem regio Aegypti, in qua habitauit Iacob cum liberis suis.
Gasiongaber castra in solitudine filiorum Israel, sicut in Numerorum libro scriptum est. porro iuxta Deuteronomium ciuitas est Esau, quam nunc Essiam nuncupari putant. iuxta mare rubrum et Ailam.
Gai castra in solitudine filiorum Israel, et usque hodie Gaia urbs dicitur Palaestinae iuxta ciuitatem Petram.
Gelmon Deblathaim castra, id est mansio, filiorum Israel in deserto.
Gadgad mons in derserto, ubi castra metati sunt filii Israel.
Gaza ciuitas Euaeorum, in qua habitauere Cappadoces, pristinis cul- [*](ACH) toribus | interfectis. apud ueteres erat terminus Chananaeorum iuxta Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Iudae, sed eam tenere non potuit, quia Enacim, id est gigantes, Allofylorum fortissimi restiterunt. et est usque hodie insignis ciuitas Palaestinae. quaeritur autem quomodo in quodam profeta dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum. quod soluitur ita: antiquae ciuitatis locum uix fundamentorum praebere uestigia, hanc autem, quae nunc cernitur in alio loco, pro illa quae corruit, aedificatam.
[*](7 vgl. Hier, quaest. in Gen S. 62, 15 ff.: si, ut in nostris codicibus est, per extremum Μ scribitur Gesem, quod mihi nequaquam placet etc. 21 Jer 32, 6? 47, 5? Amos 1, 7? Zeph 2, 4? Sach 9, 5?)[*](1 quam] + et Α 7 Gesen C 9 Gaziongaber AC 10 quam] + et C Esaiam (A*)A1C 11 Aialam AC 19 fortissimi Va fortissime ABCH 21 dicat Η)Gergasi ciuitas trans Iordanem iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse. et haec esse nunc dicitur Gerasa, urbs insignis Arabiae. quidam autem ipsam esse Gadaram aestimant. sed et Euangelium meminit Gergessenorum.
Gadgada, ubi aquarum torrentes sunt, est autem locus in solitudine. Gaulon siue Golam in tribu Manasse, ciuitas sacerdo talis et fugitiuorum [*](126) in regione Basanitide. sed et nunc Gaulon uocatur uilla pergrandis in Batanaea, ex cuius nomine et regio sortita uocabulum est.
Gebal mons in terra repromissionis, ubi ad Imperium Moysi altare constructum est. sunt autem iuxta Iericho duo montes uicini contra se inuicem respicientes, e quibus unus Garizin alter Gebal dicitur. porro Samaritani arbitrantur hos duos montes iuxta Neapolim esse, sed uehementer errant: plurimum enim inter se distant, nec possunt inuicem benedicentium siue maledicentium inter se audiri uoces, quod scriptura commemorat.
Garizin mons super quem steterunt hi qui maledicta resonabant iuxta supra dictum montem Gebal.
Golgol, quae et Galgal, iuxta quam montes esse scribuntur Garizin et Gebal. Galgal autem locus est iuxta Iericho. errant igitur Samaritani, qui iuxta Neapolim Garizin et Gebal montes ostendere uolunt, cum illos iuxta Galgal esse scriptura testetur.
Gai in Moab, quod interpretatur uallis Moab, iuxta Fogor, ubi sepultus est Moyses.
Galgala, haec est quam supra posuimus Golgol, ad orientalem plagam antiquae Ierichus cis Iordanem, ubi Iesus secundo populum cir-
[*](1 Gargasi B(CH) 11 ex H 21 testatur BH Eusebius III.)cumcidit et pascha celebrauit ac deficiente manna triticeis panibus usus est Israel, in ipso loco lapides quoque, quos de alueo Iordanis tulerunt, statuerunt. ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore fuit. cecidit autem in sortem tribus Iudae. et ostenditur usque hodie locus desertus in secundo Ierichus miliario. ab illius regionis mortalibus miro cultu babitus. sed et iuxta Βethel quidam aliam Galgalam suspicantur.
Gai iuxta Bethaun et Bethel, quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto. et babitauit in illa quondam citra Iordanem Amorraeus; nunc desertus tantum ostenditur locus.
|| Gabaon, unde Gabaonitae supplices uenerunt ad Iesum. erat olim metropolis et regalis ciuitas Euaeorum, ceciditque in sortem tribus Beniamin. et nunc ostenditur uilla eodem nomine in quarto miliario Bethelis contra occidentalem plagam iuxta Rama et Remmon. ubi Salomon hostiis immolatis diuinum meruit oraculum. fuit autem et ipsa separata Leuitis.
Gabe sortis Beniamin. et haec Leuitis ciuitas separata.
Gazer in sorte tribus Efraim. urbs separata Leuitis. quam et ipsam expugnauit lesus rege illius interfecto. aedificata est autem postea a Salomone. nunc Gazara uilla dicitur in quarto miliario Nicopoleos
[*](7 Bethan BCH (< A) 12 eodem nomine uilla Α 16 Gebe 18 postea < C)contra septentrionem. uerumtamen sciendum quod alienigenas ex ea Efraim nom potuit expellere.
Goson. et hanc expugnauit Iesus.
Geth. in hac gigantes, qui uocabantur Enacim, et Fylistinorum accolae permanserunt. ostenditur uicus in quinto miliario ab Eleutheropoli euntibus Diospolim.
Gesom ciuitas alienigenarum, quae est et Gargasi in Basanitide, de qua filii Israel expellere non naluerunt Gesuri.
Gader. et huius regem interfecit Iesus. legimus quod Iacob „trans turrim Gader fixerit tabernaculum “.
Goim in Gelgel, quod Aquila et Symmachus interpretantur gentes in Gelgel.
Gelgel. et hanc cepit Iesus. et nunc ostenditur uilla nomine Galgulis ab Antipatride in sexto miliario contra septentrionem.
Golathmaim locus qui interpretatur possessio aquae.
Gadda in tribu Iudae. est autem hodieque uilla in extremis finibus Daromae contra orientem imminens mari mortuo.
Gadera in tribu Iudae. nunc appellatur uilla ad regionem ciuitatis Aeliensis pertinens nomine Gadora circa terebinthum.
Gedur in tribu Iudae. hodieque uocatur Gedrus uicus || pergrandis [*](128) in decimo miliario Diospoleos pergentibus Eleutheropolim. Gabli terra Allofylorum.
Gison in tribu Iudae.
Gelon in tribu Iudae.
Gaderoth in tribu Iudae.
Gethremmon in tribu Manasse ciuitas separata Leuitis.
[*](4 ff. vgl. Hier, comm. in Mich 1, 10: Geth . . . una est de quinque urbibus Palaestinae, uicina Iudaeae confinio, et de Eleutheropoli euntibus Gazam nunc usque uicus uel maximus, unde fuit Goliath ille Gethaeus etc.)[*](7 Gesom] l. Gesurim? Gergassi Α Gergasi Η 10 turrem ΑΗ torrentem C 13 et 2 Va < ABCH | Galgalis CH 19 Gadara C Gedora H* Gadora H 1 20 Gahedur (A)C | Cedrus Α 25 Gederoth Α)Gai uallis siue praeruptum.
Geennom, quod interpretatur uallis Ennom. et ab hac quidam putant appellatam geennam. cecidit autem in sortem tribus Beniamin iuxta murum Ierusalem contra orientem. super qua in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est.
Geththefer in tribu Zabulon.
Geefthael, id est uallis Efthael, in tribu Zabulon.
Gabathon in tribu Dan, ciuitas separata Leuitis. est quoque oppidum, quod uocatur Gabe, in sexto decinio miliario Caesareae, et alia uilla Gabatha in finibus Diocaesareae iuxta grandem campum Legionis, nec non et Gabaa et Gabatha uiculi contra orientalem plagam Daromae. sed et alia Gabatha in tribu Beniamin, ubi fuit domus Saul. alienigenarum quoque in Regnorumm libris quaedam Gabatha scribitur et iuxta Bethleem in tribu Iudae.
Gethremmon alia ciuitas in tribu Dan, separata Leuitis. est autem nunc uilla pergrandis in doudecimo miliario Diospoleos pergentibus ad eam de Eleutheropoli.
Galiloth locus iuxta Iordanem in tribu Beniamin, ubi altare domino constituerunt filii Ruben.
Gaas mons in tribu Efraim, in cuius septentrionali plaga sepultus est Iesus filius Naue. et usque hodie iuxta uicum Thamnam sepulcrum eius insigne monstratur.
Gabaath in tribu Beniamin urbs Finees filii Eleazar, ubi sepultus est Eleazarus. est autem nunc Gabatha uilla in || douodecimo lapide [*](129) Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum Abbacuc profetae ostenditur.
Gabaam. usque ad hanc bellatum est contra tribum Beniamin, sicut in libro Judicum scribitur.
[*](2 ff. vgl. Hier. comm. in Jer 7, 31; comm. in Matth 10, 28 12 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 5, 8 f. : istae autem duae sunt in tribu Beniamin uicinae sibi mutuo ciuitates, id est Gabaa, in qua natus est Saul, et Rama, quae est iuxta Gabaa)[*](2 Enom C 9 et — Diocaesareae < C 11 et1 < Α | et Gabaa et < Η 16 f. ab ea Eleutheropolim Vallarsi 24 lapide CH miliario ΑΒ 25 Ambacuc C)Geththa ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto. nunc uicus grandis uocatur Giththam inter Antipatridem et Iamniam. sed et alia appellatur Geththim.
Gallim unde fuit Falti, qui post fugam Dauid Melchol uxorem eius acceperat. meminit huius loci et Esaias. dicitur autem esse et quidam iuxta Accaron uicus qui uocatur Gallaa.
Gelamsur regio Allofylorum.
Gelbue montes alienigenarum in sexto lapide a Scythopoli, in quibus et uicus est grandis qui appellatur Gelbus.
Gedud ad quem descendit Dauid. pro quo Aquila τὸν εὔζωνον id est expeditum uel accinctum, Symmachus latronum cuneum transtulerunt.
Gazera ubi percussit Dauid alienigenas. posuimus et supra Gazer.
Gesur regio alienigenarurn in Syria.
Gilon unde fuit Achitofel.
Gob ubi commissum est proelium.
Galilaea. duae sunt Galilaeae, e quibus una Galilaea gentium nocatur, uicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon uiginti ciuitates donauit Chiram regi Tyri, in sorte tribus Nefthalirn, altera Galilaea dicitur circa Tiberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon.
Gion ubi Salomon est unctus in regem. Ger locus in quo percussit Ieu rex Israel Ochoziam regem Iudae iuxta Ieblaam.
Geththachofer unde Ionas profeta fuit. || Gaddi quam percussit Azael rex Damasci. posita est et supra [*](130) Gadda.
Gemela regio Idumaeorum, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur uallem salis.
[*](25 ff. vgl. Hier. comm. in Jon praef.: Geth quae est in Ofer . . . . . in secundo Saphorim miliario, quae hodie appellatur Diocaesarea, euntibus Tiberiadem haud grandis est uiculus, ubi et sepucrum eius ostenditur. quamquam alii iuxta Diospolim, id est Lyddam, eum et natum et conditum uelint, non intelligentes hoc quod additur Οpher ad distinctionem aliarum Geth urbium pertinere, quae iuxta Eleutheropolim siue Diospolim hodie quoque monstrantur)[*](4 alia] + uilla CH | Giththim Η 7 iuxta < ΑΒΗ 11 l. Gedur 19 uiginti] + quinque La 21 Gennesar Α Gennesareth Η)Gebin. meminit huius Esaias. et est uilla Geba in quinto miliario a Gufnis euntibus Neapolim.
Gozan in regione Emath. et huius meminit Esaias. est autem in finibus Damasci.
Gareb collis iuxta Ierusalem, sicut scribit leremias.
Gebarth, pro quo Aquila interpretatur in saepibus, Symmachus uero in coloniis: lege Ieremiam.
Gefa nomen regionis, ut in Esaia scriptum est.
Gemen siue Gamon regio Moabitarum iuxta Esaiam.
Gadara urbs trans Iordanem contra Scythopolim et Tiberiadem ad orientalem plagam sita in monte, ad cuius radices aquae calidae erumpunt, balneis desuper aedificatis.
Gergesa ubi eos qui a daemonibus uexabantur saluator restituit sanitati. et hodieque super montem uiculus demonstratur iuxta stagnum Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt, diximus de hoc et supra.
Gethsemani locus ubi ante passionem saluator orauit. est autem ad radices montis Oliueti nunc ecclesia desuper aedificata.
Golgotha locus Caluariae, in quo saluator pro salute omnium crumcifixus est. et usque hodie ostenditur in Aelia ad septentrionalem plagam montis Sion.
Dasem urbs Assyriorum nobilis, quam exstruxit Assur inter Nineuen et Chalach.
[*](6 l. Gebaroth 7 colonis CH 9 Gamen CH | Gamol C 14 Gergessa Α Gerges Η)Drys, id est quercus, Mambre iuxta Chebron, quae usque ad aetatem infantiae meae et Constantii regis Imperium terebinthus monstrabatur peruetus et annos magnitudine indicans, sub qua habitanit Abraam. miro autem cultu ab ethnicis habita est et ueluti quodam insigni nomine consecrata.
Damascus nobilis urbs Foenices. eodem autern uocabulo et Masec ancillae Abraam filius appellatus est. porro Masec quid sibi uelit in libris Hebraicarum quaestionum plenius disputaui, hie tantum interpretis sum functus officio, non quo ancillam Abraae Masec nuncupatam probem.
Dan uiculus in quarto a Paneade miliario euntibus Tyrum, qui usque hodie sic uocatur, terminus Iudaeae prouinciae contra septentrionem, de quo et Iordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen. Ior quippe ῥεῖθρον id est fluuium siue riuum Hebraei uocant.
Dannaba ciuitas Balac filii Beor regis Edom, post quem regnauit lob. licet mihi longe aliter uideatur. et est usque hodie uilla Dannaia in octauo miliario Areopoleos pergen||tibus Arnonem, et altera Dannaba [*](115) super montem Fogor in septimo lapide Esbus.
Dothaim ubi inuenit Iosef fratres suos pecora pascentes, qui et usque hodie in duodecimo a Sebaste miliario contra Aquilonis plagam ostenditur.
Debon, quae et Dibon, in solitudine castra filiorum Israel, est autem et alia Dibon, uilla pergrandis iuxta Arnonem, quae cum prius fuisset filiorum Moab, et post eam Seon rex Amorraeorum belli iure tenuisset, a filiis Israel capta atque possessa in partem uenit tribus Gad. meminit huius Ieremias et Esaias in uisione contra Moab.
Debongad castra filiorum Israel.
[*](7 f. Hier, quaest. in Gen S. 24, 33: ubi nos habemus »et filius Masec uernaculae meae haeres meus « in hebraeo scriptum est »masech bethi« 13 vgl. Hier, quaest. in Gen S. 24, 3: »et persecutus est eos usque Dan«. ad Phoenicis oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus e fontibus est Iordanis. nam et alter uocatur Ior, quod interpretatur ῥεῖθρον, id est riuus. duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum riuulum foederatis, Iordanis deinceps appellatur; vgl. comm. in Amos 8, 11 ff.: Dan in terminis Iudaeae, ubi nunc Paneas est etc.)[*](2 Constantini regi Η 13 ριθρον ABCH 26 αρεοπολεως Α(Η))Dysmae Moab, id est ad occidentem Moab, iuxta Iordanem contra Ierichum, ubi Balac rex Moab et maiores natu Madiam Israelem insidiis deceperunt, in quo loco et Moyses scribit Deuteronomium.
Dabira ciuitas in tribu Dan, cuius regem interfecit Iesus. est autem et alia uillula Iudaeorum in monte Thabor regionis ad Diocaesaream pertinentis.
Dor Nafeth, quod Symmachus transtulit Dor maritima, haec est Dora in nono miliario Caesareae Palaestinae pergentibus Tyrum, nunc deserta. quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, eam possidere non potuit, quia habitatores in illa pristini permansere.
Dabir in tribu Iudae, quae uocabatur ciuitas litterarum. hanc praeoccupauit Gothoniel frater Chaleb, interfectis in ea Enacim. fuit autem et ipsa sacerdotibus separata. porro Gothoniel quidam arbitrantur filium fratris Chaleb.
Dabir super Iordanem ciuitas Amorraeorum.
Dimona in tribu Iudae.
Dadan in tribu Iudae.
Denna in tribu Iudae. eadem est autem. quae et Dabir ciuitas [*](116) litterarum.
Dauia siue Dauid in tribu Iudae.
Duma in tribu Iudae uicus grandis in Daroma, hoc est ad australem [*](AC) plagam, in finibus Eleutheropoleos, | decem et Septem ab ea milibus distans.
Damna in tribu Zabulon, Leuitis ciuitas separata.
Dasbath in tribu Zabulon.
Dabrath in tribu Issachar. urbs separata Leuitis.
[*](22 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 21, 14 f.: est autem Duma non tota Idumaea prouincia, sed quaedam eius regio, quae ad austrum uergit et ab urbe Palaestinae quae hodie dicitur Eleutheropolis uiginti distat milibus)[*](2 Balaac ACH 7 pertinens Α 18 l. Dalan 21 Dahuia (A)CH | Daubid Α (C) 23 ελευθεροπολεως AC 26 l. Dabasthe)Drys, id est quercus, in Efratha in tribu Manasse, unde fuit Gedeon. et de hac quid nobis uisum sit, in libris Hebraicarum quaestionum diximus. quaeritur enim quomodo Efratha in tribu Manasse nunc esse dicatur.
Dibon, de qua supra diximus, cuius meminit Esaias in uisione contra Moab.
Deseth, quod Aquila transtulit parietem, Symmachus murum. Dodanim, de qua Esaias in uisione scribit Arabiae. est autem iuxta Areopolim.
Darom. huius meminit Iezechiel, quod Symmachus uertit in africum.
Diospolis ciuitas Aegypti, sicut scribit Iezechiel.
Dadan in regione Cedar, de qua scribit Ieremias.
Deblathaim in terra Moab, sicut scribit Ieremias.
Daedan in regione Idumaea, sicut scribit Ieremias. est autem in quarto miliario a metallo Faeno contra aquilonem.
Decapolis, sicut in Euangelio legimus. est autem regio decem urbium trans lordanem circa Hippum et Pellam et Gadaram.
Eden sacri paradisi locus ad orientem, quod in uoluptatem deliciasque transfertur.
|| Euila, ubi aurum purissimum, quod Hebraice dicitur Zaab, et gemmae [*](117) pretiosissimae, carbunculus zmaragdusque nascuntur. est autem regio ad orientem uergens, quam circuit de paradiso Fison egrediens, [*](15 sicut] super qua Α 16 Faeno Β Foeno Α Seno C | aquilonem] + De euangeliis La 20 sacri Va sacer ABC 23 smaragdusque Α Eusebius III.)
Eufrates fluuius Mesopotamiae in paradiso oriens. porro Salustius auctor certissimus asserit tam Tigris quam Eufratis in Armenia fontes demonstrari. ex quo animaduertimus aliter de paradiso et fluminibus eius intellegendum.
Ellasar ciuitas regis Ariocb.
Efratha regio Bethleem ciuitatis Dauid, in qua natus est Christus. est autem in iribu Iudae, licet plerique male aestiment in tribu Beniamin, iuxta uiam, ubi sepulta est Rachel, quinto miliario ab Ierusalem in eo loco, qui a Septuaginta uocatur Hippodromus. legimus Efratham et in Paralipomenon libro, sicut supra dictum est.
|| Incendium. id est ἐμπυρισμός, locus in deserto, ubi quandam partem [*](131) populi flamma consumpsit.
Inthaath castra in deserto filiorum Israel.
[*](AC)|| Ebrona in deserto castra filiorum Israel.
[*](117)Emath, quam transierunt exploratores, qui ab Iesu missi sunt.
Erma, ubi populi pars caesa est Israelis ab Amalec et Chananaeo, quem in Deuteronomio Amorraeum scriptura uocat.
[*](7 Sallust. Hist. IV, 52; vgl. Isidor. Or. XIII, 21, 10: Salustius autem auctor certissimns asserit Tigrim et Euphratem uno fonte manare in Armenia, qui per diuersa euntes longius diuiduntur spacio medio relicto multorum milium, quae tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus animaduertit aliter de paradisi fluminibus intelligendum 12 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 54, 22ff.: uerbum hebraicum cbabratha in consequentibus . . . nescio quid uolentes hippodromum LXX interpretes transtulerunt etc.; comm. in Abd 20 f.: Ephratha . . . διώνυμος est appellaturque Bethleem, in qua ortus est coelestis panis 16 S. 42, 10)[*](3 Cepene Α Cephene C | Hieria AC 7 Sallustius Α)Esebon ciuitas Seon regis Amorraeorum in terra Galaad. quae cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorraeis belli iure possessa est. meminit huius Ieremias, Esaias quoque in uisione contra Moab. porro nunc uocatur Esbus, urbs insignis Arabiae in montibus, qui sunt contra Iericho, uiginti ab || Iordane milibus distans. fuit autem in tribu Ruben, separata [*](118) Leuitis.
Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan gigas et potens, omnisque illius caesus exercitus. nunc autem est Adra insignis Arabiae ciuitas in uicesimo quarto lapide a Bostra.
Eleale ciuitas Ainorraeorum in Galaad, quae cecidit in sortem tribus Ruben. meminit huius et Esaias in uisione contra Moab et Ieremias. sed et usque hodie uilla grandis ostenditur in primo ab Esbus miliario.
Enna, quae est iuxta desertum Cades.
Ermon. mons Ermon, quem Foenices cognominant Sanior, iam et supra positus.
Emecachor, quod interpretatur uallis Achor id est tumultus atque turbarum, ubi Achan lapidibus oppressus est eo quod quaedam de anathemate sustulisset. est autem locus iuxta Iericho haud procul a Galgalis. male ergo quidam putant uallem Achor a nomine eius, qui lapidatus est, nuncupatam, cum ille Achan dictus sit et non Achor siue Achar.
Eglom, quae et Odollam, in tribu Iudae, cuius regem nomine Dabir interfecit Iesus. est autem nunc uilla pergrandis in duodecimo ab Eleutheropoli lapide contra orientem, de qua et supra diximus.
[*](ACH)|| Inemec, pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt in valle.
[*](133)[*](AC)|| Esrom, quae et Asor, iuxta eremum in tribu Iudae, de qua et supra [*](118) dictum est.
Enacim. et in hac interfecit Iesus Enacim gigantes de regione montana in Chebron. sed mihi uidetur non esse nomen loci Enacim, sed habitatorum Chebron.
[*](2 ante < Α 7 gigans A(C) 11 et huius C 20 qui putant Α qui putat C 21 nominatam C)Efron in tribu Iudae. est et uilla pergrandis Efraea nomine contra septentrionem in uicesimo ab Aelia miliario.
Edre in tribu Iudae.
Ethnan in tribu Iudae.
|| Ebeziuthia in tribu Iudae.
[*](119)Euim in tribu Iudae.
Eltholath in tribu Iudae.
Ereb in tribu Iudae. est hodieque uilla in Daroma, id est ad austrum, quae Eremiththa nuncupatur.
Esan in tribu Iudae.
Elul in tribu Iudae. est et hodie in regione ad Aeliam pertinente uilla nomine Alula iuxta Chebron.
Elthece in tribu Iudae. est hodieque Thecua uicus in nono ab Aelia miliario contra meridianam plagam, de quo fuit Amos profeta, cuius et sepulcrum ibidem ostenditur.
Engaddi in tribu Iudae, ubi absconditus est Dauid in solitudine, quae est in Aulone Ierichus, hoc est in regione illa campestri, de qua supra diximus. uocatur autem usque hodie uicus pergrandis Iudaeorum Engaddi iuxta mare mortuum, unde et opobalsamum uenit, quas uineas Engaddi Salomon nuncupat.
Esthemo ciuitas sacerdotalis. nunc autem ostenditur pergrandis uicus Iudaeorum in Daroma, qui locus ad Eleutheropoleos pertinet regionem. Emecrafaim. id est uallis Rafaim, in tribu Beniamin. Edomia in tribu Beniamin. nunc autem ostenditur uilla Eduma in Acrabittene duodecim ferme milibus distans a Neapoli contra orientem.
[*](13 ff. vgl. Hier. comm. in Jer 6, 1: Thecuam quoque uiculum esse in monte situm et duodecim milibus ab Hierosolymis separatum quotidie oculis cernimus; Tgl. u. Θεκώ 16 ff. vgl. Hier, in Ez 47, 6 ff.: Engallim enim in principio est maris mortui, ubi Iordanis ingreditur, Engaddi uero ubi finitur atque consumitur; vgl. Hier, quaest. in Gen S. 23, 9 ff.: Asasonthamar hoc oppidum est, quod nunc uocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile 17 f. S. 15, 22 ff. 19 Cant 1, 14 25 vgl. Hier. comm. in Abd 1)[*](4 Ethna Α Ethnam C 7 Elolath ΑΒ < C 9 Heremititha Α Eremitatha C 19 Engaddia Α Engadila C 25 Edomaia Α | Edumea Α)Erma. et hanc Iesus cepit rege illius interfecto, quae fuit in sorte Symeonis siue Iudae.
Ether sortis Symeonis. et nunc est uilla pergrandis nomine Iethira in interiori Daroma iuxta Malatha.
Ethtba in tribu Symeonis.
Elcath in tribu Aser. Leuitis ciuitas separata.
[*](ACH)|| Icoc sortis Nefthalim in confinio trium tribuum, id est in tribu [*](134) Zabulon ad australem partem. in tribu Aser ad occidentem, porro in tribu Iadae ad solis ortum.
[*](AC)|| Edrai in tribu Nefthalirn.
[*](119)|| Esthaol in tribu Dan, ubi mortuus est Samson, quae || usque hodie [*](120) ostenditur in decimo Eleutberopoleos miliario contra aquilonem pergentibus Nicopolim.
Eltheco in tribu Dan separata Leuitis.
Elba, de hac tribus Aser accolas pristinos non quiuit expellere.
Eremmon uicus Iudaeorum pergrandis in sexto decimo ab Eleutheropoli miliario contra meridiem in Daroma.
Emathdor in tribu Nefthalum, separata Leuitis.
Emath terminus Allofylorum in regione Damasci.
[*](ACH)|| Inlechi, pro quo Aquila interpretatur in maxilla.
[*](134)Inaczeb, pro quo Symmachus transtulit in ualle Zeb.
Ergab, ad quem locum Ionathan filius Saul ueru dirigit, militaribus iaculis se exercens. pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt lapidem, licet in alio loco Symmachus pro hoc τὴν περίμετρον dixerit.
Echela, ubi absconditus est Dauid. nunc uero Eccela uilla dicitur in septimo ab Eleutheropoli miliario, iuxta quam et sepulcrum Abbacuc profetae ostenditur.
[*](3 Ieththira (A)C 4 Malatham Α 11 mortuus AC vgl. Richt 16, 31 oder l. ortus? moratus La 26 Eccla uilla Α 27 et < C)Elmoni locus; quispiam interpretatur, pro quo Aquila et Theodotion transtulerunt τόν ’δε τινά quod nos dicere possumus hunc uel illum. porro diligens lector agnoscat, quod in principio quoque libri huius aliqua ex parte perstrinxi, me non omnia quae transfero comprobare, sed idcirco quaedam iuxta auctoritatem Graecam relinquere, quia de his in libris Hebraicarum quaestionum plenius disputaui.
Esthama, ad quem locuru misit Dauid.
Eloth, quam aedificauit rex Azarias.
Emath in Esaia ciuitas Damasci, quam oppugnauit rex Assyriorum. meminit huius Zacharias et Iezechiel. in Arnos quoque Emath Rabba scribitur, quod nobis consonat Emath magna, diximus de hac et supra quid nobis uideretur, hanc esse Epiphaniam iuxta Emesam, quae usque hodie Syro sermone sie dicitur.
Eser urbs quam aedificauit Salomon.
[*](121)[*](ACH)ΙΙ Inachim siue Inbachim, pro quo Aquila et Symma ||chus transtulerunt [*](134/5) in fletu. meminit huius et Michaeas profeta.
Inaraba, pro quo Aquila transtulit in humili uel piano, porro Symmachus in campestri.
[*](AC)|| Elcesede quo loco et Naum profeta fuit: nam appellatur Elcesaeus.
[*](131)Emacim, quod Symmachus et Aquila transtulerunt uallium.
Emmaus, de quo loco fuit Cleopas, cuius Lucas euangelista meminit. haec est nunc Nicopolis insignis ciuitas Palaestinae.
Efraim iuxta desertum, ad quam uenit dominus Iesus cum diseipulis suis, diximus de hac et supra sub Efron uocabulo.
[*](3 S. 3, 10ff. 9 f. vgl. Hier, coinm. in Jes 10, 5 ff.: Emath, quam Syri usque hodie Epiphaniam uocant; comm. in Ez 47, 15 ff.; comm. in Arnos 6, 12ff; comm. in Amos 6, 2 ff.: Emath magnam, quae nunc Antiochia nominatur. magnam autem uocat ad distinetionem minoris Emath, quae appellatur Epiphania 19 f. vgl. Hier. comm. in Nahum prol.: cum Elcesi usque hodie in Galilaea uiculus sit, paruus quidem et uix ruinis ueterum aedificiorum indicans uestigia; sed tarnen notus Iudaeis et mihi quoque a circumducente monstratus 23 ᾖ. vgl. Hier. ep. 108, 8: Nicopolim, quae prius Emmaus uocabatur, apud quam in fractione panis cognitus dominus Cleophae domum in ecclesiam dedicauit, u. ö.)[*](3 diligens] licet Α 11 nobiscum sonat Va 13 sic < c 20 Emacim Va Enacim AC)Hucusque per correptam litteram Ε naminum sunt lecta principia, per extensum legamus elementum, quod Graece dicitur Eta.
Zoob ciuitas Amorraeorum sita in Arnone, de qua scriptum est: »tropterea dicitur in libro: bellum domini Zoob inflammauit et torrentes Arnon«.
Zefrona terminus Iudaeae ad septentrionem.
Zared. uallis Zared in parte deserti.
Zif in tribu ludae.
Zannoua in tribu ludae. usque hodie in finibus Eleutheropoleos pergentibus Aeliam uilla Zanua nuncnpatur.
Zif in octauo miliario Chebron contra orientem usque in praesens uicus ostenditur, ubi abscondibus est Dauid. fuit autem in Daroma in finibus Eleutheropoleos.
Zif. mons squalidus uel caligans siue nebulosus iuxta Zif, in quo sedit Dauid propter Chermelam, quae in scripturis Carmelus appellatur. uicus hodie Iudaeorum, unde fuit Nabal Carmelius. sed et unus de posteris Caleb dictus est Zif. lege Paralipomenon.
[*](2 heta AC etha Β 4 Zofoim AH 13 Zif La Zit ABCH 14 Zanhohua (A) C(H) 15 Zannua C 23 Paralipomena Η)Zogora in Ieremia ciuitas Moabitarum. haec est quae nunc uocatur Zoara siue Segor, una de quinque ciuitatibus Sodomorum. Zeb ciuitas Amman, hodieque uilla Zia ostenditur in quinto decimo lapide Filadelfiae contra occidentem. de qua scribit Ieremias.
Zoeleth nomen lapidis ubi Adonias immolat uictimas iuxta fontem Roscel.
Elath regio principum Edom et ciuitas Esau in decimo a Petra miliario contra orientem.
Eroum ciuitas in Aegypto, ad quam Iosef occurrit patri suo Iacob.
Eliopolis, ciuitas solis, urbs in Aegypto, pro qua in Hebraeo scriptum est On, in qua Petefres sacerdos fuit. meminit huius et Iezechiel. Etham castra filiorum Israel in deserto, qnae appellatur et Buthan.
Engannim in tribu Iudae. nunc est uicus iuxta Bethel.
Enaim in tribu Iudae. hodieque uilla est Bethenim circa terebinthum.
Endor in tribu Manasse, ubi pythonissa a Saule Iudaeae rege consulitur. diximus et supra de Aendor, quae est iuxta oppidum Naim, in cuius portis saluator filiura uiduae suscitauit, est autem circa Scythopolim.
Enganni in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis. sed || et alia [*](122) quaedam ciuitas Enganna dicitur circa Gerasam trans Iordanem.
Enada in tribu Issachar. est autem usque hodie quaedam uilla nomine Enadab pergentibus de Eleutheropoli Aeliam quasi in decimo miliario.
[*](6 Rogel] + explicit liber locorum Β + explicit liber locorum hebraicorum uocabulorum C + locorum explicit liber sancti Hieronimi Η 13 et Buthan] Ebutban A(BC) 15 Egannim C 18 Endor ABC 23 Enadda C)Enasor in tribu Nefthalim. posita est et supra Asor.
Ereccon terminus tribus Dan iuxta toppen.
Etam, ubi habitabat Sampson, in spelunca Etani iuxta torrentem.
Ela. legimus uallem Ela, quam Aquila et Theodotion interpretantur uallem quercus.
Engaddi desertum, in quo absconditus est Dauid. posuimus et supra Engaddi in tribu Tudae iuxta mare mortimm contra occidentem.
Emath regio Allofylorum. porro iuxta Ieremiam ciuitas Damasci.
Enan terminus Damasci, sicut in Iezechiel legimus, ad orientem uergens a Theman et Palmetis, quae ceteri interpretes ediderunt Thamar.
Theman regio principum Edom in terra Gebalitica, a Theman filio Elifaz filii Esau sortita uocabulum. sed et usque hodie est uilla Theman nomine distans ab urbe Petra quinque milibus, ubi et Romanorum militum praesidium sedet. de quo loco fuit Elifaz rex Themanorum. unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.
Thamna ubi oues suas totondit Iudas. ostenditur hodieque uicus pergrandis in finibus Diospoleos euntibus Aeliam in tribu Dan siue Iudae.
Thamna alia, ciuitas principum Edom. sed et concubina Elifaz filii Esau Thamna appellata est, quae peperit ei Amalec, unde Amalecitae.
[*](9 f. vgl. Hier, cotrim, in Ez 47, 17 ff.)[*](4 Etham (A) BC 11 legitur C 12 Palmitis AC Eusebius III.)Thafol locus in deserto trans Iordanem, in quo Deuteronomium scribit Moyses, contra Iericho.
Thaath castra filiorum Israel.
Thara castra filiorum Israel.
Thaffu in tribu Iudae ciuitas quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto. diximus et supra de termino Palaestinae et Aegypti qui appellabatur Bethafu.
Thaanac ciuitas quam expugnauit Iesus, rege ipsius interfecto. fuit autem in tribu Manasse separata Leuitis, et nunc in quarto miliario oppidi Legionis hoc nomine uicus ostenditur.
Thenath in tribu Iosef. hodieque est uilla Thena in decimo miliario Neaspoleos contra orientem descendentibus Iordanem.
Thaffue in tribu Iosef.
Thaffuth in tribu Manasse.
Theco usque hodie iuxta desertum ciuitatis Aeliae uicus ostenditur. unde et Arnos profeta fuit.
Thersa. et haue cum rege suo cepit Iesus.
Therama in tribu Beniamin.
Tholad in tribu Iudae siue Symeonis.
Thabor terminus Zabulon. est autem mons in medio || Galilaeae[*](157) campo, mira rotunditate, sublimis, distans a Diocaesarea decem milibus contra orientalem plagam, qui confmium quoque inter tribum Issachar et Nefthalim fuit.
Thalcha in tribu Symeonis. nunc uicus grandis Iudaeorum uocatur Thella quasi in sexto decimo miliario Eleutheropoleos contra australem plagam.
[*](7 f. vgl. Hier, cormn. in Arnos praef. : de oppido Thecue, quod sex milibus ad ineridianam plagam abest a saneta Bethleem . . . . et ultra nullus est uiculus, ne agrestes quidem casae . . . . tarda est eremi uastitas, quae usque ad mare rubrum Persarumque et Aethiopum atque Indorum terminos dilatatur 22 ff. vgl. S. 111, 20 ff.)[*](9 BetABBREVthaffu C Bethaffu Η 14 descendentibus] + in C 17 ciuitas H 26 Symeon C(H) 27 orientalem AB)Thamnathsara ciuitas Iesu filii Naue in monte sita, de qua et supra sub nomine Thamnae diximus, in qua usque in praesentem diem sepulcrum eius ostenditur. in tribu Dan.
|| Mare salinarum quod vocatur mortuum sive asfalti. id est bituminis, [*](139) inter Iericho et Zoarani.
Thaanach ciuitas iuxta quam Deborra aduersus Sisaram dimicauit. in tribu Manasse, separata Leuitis, quam tenere non potuit, pristinis cultoribus nequaquam eiectis. est autem nunc uilla pergrandis, distans a Legione milibus tribus.
Thebes urbs quam cum oppugnaret Abimelech. fragmine molae ictus interiit. est autem usque hodie uicus nomine Thebes in finibus Neaspoleos pergentibus Scythopolim quasi in tertio decimo eius lapide. Thamnatha, posuimus et supra Thamna. in tribu Iudae.
Thelamuge locus quo Abenner misit ad Dauid. sed sciendum quod pro hoc uerbo Aquila interpretatur extemplo, Symmachus pro semet ipso.
Thaad iuxta Galaad.
Thamsa terminus regni Salomonis.
Thermoth ciuitas quam aedificauit Salomon in deserto, cuius in libris Hebraicarum quaestionum fecimus mentionem.
Tharsis, unde aurum Salomoni deferebatur. hanc putat Iosefus Tarsum urbem esse Ciliciae. porro iuxta Iezechiel profetam Carthago sentitur, siquidem in eo loco ubi apud Septuaginta interpretes legimus
[*](4 f. vgl. Hier. comm. in Ez. 47, 6 ff.: mare amarissimum, quod Graece λίμνην ἀσφαλτῖτιν, id est stagnum bituminis, uocant)[*](7 Debora AC(H) 14 supra Tamnam Η)Carthaginem, in Hebraeo scriptum habet Tharsis. nonnulli Indiam putauerunt. et || de hoc tarn in libro epistularum quas ad Marcellam scripsimus, quam in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est.
Tharsa ubi Asa rex Israel fuit.
Thersila uncle fuit Manaein. usque hodie est uiculus Samaritanorum in regione Batanaea qui Thersila dicitur.
Thesba unde ortus est Elias profeta Thesbites.
Theman iuxta Iezechiel ciuitas Idumaeae. porro Esaias in uisione eam ponit Arabiae. meminit huius et Ieremias. Abdias autem scribit ciuitatein Esau. sed et unus filiorum eius Theman appellabatur, sicut supra diximus.
Tharthac quam in terra Iudaeae Euaei condidere.
Thalasar regio Syriae.
Thogarma legimus in Iezechiele.
Thafeth. legimus in Ieremia aram Thafeth. est autem in suburbanis Aeliae usque hodie locus qui sie uocatur, iuxta piscinam fullonis et agrum Acheldemach.
Iaboc fluuius, quo transmisso luctatus est Iacob aduersus eum qui sibi apparuerat, uocatusque Israel, fluit autem inter Amman, hoc est Filadelnam, et Gerasam in quarto eius miliario, et ultra procedens Ior- dani fluuio commiscetur.
Idumaea regio Esau, quae ex eo quod ille Edom uoca batur nomen [*](131) aeeepit. est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gebalene.
[*](2 Hier. ep. 37, 2 ad Marcellam: Quaeris si Tharsis lapis chrysolithus sit . . . quare . . . Salomon et Iosaphat in regnorum libris naues habuerint, quae de Tharsis solitae sint exercere commercium, ad quod facilis est responsio ὁμώνυμον esse uocabulum, quod et Indiae regio ita appellatur, et ipsum mare quia caeruleum sit . . . licet Iosephus TAY littera commutata Graecos putet Tarsum appellasse pro Tharsis 3 vgl. Hier. comm. in Jes 2, 16; 66, 66, 18.; comm. in Jer 10, 6 ὖ.; comm. in Dan 10, 6 15 ᾖ. vgl. Hier. comm. in Jer 7, 30f.: . . . aram Topheth, quae est in ualle filiorum Ennom, illum locum significat, qui Siloe fontibus irrigatur, et est amoenus atque nemorosus hodieque hortorum praebet delicias 24 ff. vgl. Hier, comm. in Abd 1)[*](4 ubi] unde Vallarsi 13 Thalassar CH 17 Acheldema Α Acheldama Η 20 vocatusque] + est C)Itheth regio principum Edom in eadem de qua supra diximus Gebalene.
Ietabatha castra in solitudine filiorum Israel.
Ianna quae est in campo Moab subtus uerticem Fasga, id est excisi. quod respicit ad desertum iuxta Arnon.
Iassa ubi aduersus Seon Amorraeorum regem dimicatur. meminit huius Esaias in nisione contra Moab, sed et Ieremias, et usque bodie ostenditur inter Medabam et Debus.
Iazer ciuitas Amorraeorum in decimo lapide Filadelfiae ad solis occasum trans Iordanem. quae fuit terminus tribus Gad. extenditurque usque Aroer, quae et ipsa respicit ad Rabba. meminit urbis Iazer et Esaias in uisione contra Moab, sed et Ieremias. fuit autem separata Leuitis, et distat ab Esebon milibus quindecim, e qua rnagnum flumen erumpens a Iordane suscipitur.
Iordanis flunius diuideus Iudaeam, Arabiam et Aulonem, de quo supra diximus, et usque ad mare mortuum fluens, qui post multos circuitus iuxta Iericho mortuo commixtus mari nomen amittit.
Ietabatha locus in deserto, ubi torrentes aquarum demonstrantur.
Iericho urbs quam Iordane transgresso subuertit Iesus rege illius interfecto, pro qua extruxit aliam Ozam de Bethel ex tribus Efraim, quam dominus noster atque saluator sua || praesentia illustrare dignatus [*](132) est. sed et haec eo tempore quo Ierusalem oppugnabatur a Romanis propter perfidiam ciuium capta atque destructa est. pro qua tertia aedificata est ciuitas, quae hodieque permanet. et ostenduntur utriusque urbis uestigia usque in praesentem diem.
[*](16 f. vgl. S. 15, 22)[*](1 Tetheth La 4 Iegabatha (ABC)H 9 Medaban (C)H 11 occasum] danach Lücke? vgl. V 12 urbis] huius C)Ierusalem in qua regnauit Adonibezec. et post eam tenuere Iebusaei, e quibus et sortita uocabulum est. quos multo post tempore Dauid exterminans, totius eam Iudaeae prouinciae metropolim fabricatus est eo, quod ibi locum templi emerit et impensas structurae Salomoni filio dereliquerit. hanc esse Iosefus refert quae in Genesi scribitur Salem sub rege Melchisedec. fuit autem in tribu Beniamin.
Iebus ipsa est quae et Ierusalem.
Iarim ciuitas Gabaonitarum.
Iarimutb ciuitas quam subuertit Iesus. in tribu Iudae, quarto distans ab Eleutheropoli lapide iuxta uillam Esthaol.
Isimoth ubi absconditus est Dauid. de qua et supra quid nobis uideretur diximus, ponentes Bethsimuth. sed et in Regnorum libro primo pro Isimuth Aquila interpretatur dissipatam; Symmachus uero desertam.
Iedna in sexto ab Eleutheropoli lapide pergentibus Chebron.
Ieconam ciuitas Carmeli quam cepit Iesus rege illius interfecto.
Iair ciuitas tribus Manasse.
Iamnel in tribu Iudae. est usque hodie oppidum Palaestinae Iamnia inter Diospolim et Azotum.
Iabir ciuitas litterarum in tribu Iudae.
Iagur iu tribu Iudae.
Iermus in tribu Iudae. est usque hodie uilla Iermucha in decimo ab Eleutheropoli lapide ascendentibus Aeliam.
|| Iechthael in tribu Iudae.
[*](133)Iecthan in tribu Iudae.
[*](2 ff. vgl. Hier. ep. 108, 9)[*](25 Iecthael A(C) Iethael (B) 26 l, Iefthan)lether in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis. et nunc est uilla pergrandis Iethira nomine in uicesimo miliario Eleutheropoleos: habitatores quoque eius omnes Christiani sunt. sita est autem in interiori Daroma iuxta Malathan. diximus de hac et supra.
Ianum in tribu Iudae. est uilla Ianua in tertio miliario Legionis contra meridiem. sed non uidetur ipsa esse quae scribitur.
Ietan in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis. est hodieque uicus pergrandis Iudaeorum in octauo decimo lapide ab Eleutheropoli ad australem partem in Daroma.
Iesrael in tribu Iudae. sed non est ipsa quae supra.
Iezrael in tribu Manasse. hodieque pergrandis uicus ostenditur in campo maximo inter Scythopolim et Legionem: fuit autem terminus Issachar. sed et unus de posteris Efrathae, sicut in Paralipomenon legimus, uocatus est Iezrael.
Iecdaan in tribu Iudae.
Ieflethi in tribu Iosef.
Iano in tribu Efraim. hanc quoque cepit rex Assyriorum. et hodieque uicus ostenditur Iano in Acrabittena regione in duodeeimo lapide Neaspoleos contra orientem.
Iamin, pro quo Aquila et Symmachus interpretantur dexteram.
Iaseb, pro quo Hebraei habitatores legunt.
Ieblaam in tribu Manasse, de qua alienigenas on ualuit expellere.
Ierfel in tribu Beniamin.
Iecnal in tribu Zabulon, Leuitis ciuitas separata.
Iafthie in tribu Zabulon. nunc usque Ioppe uocatur ascensus Iafo. sed et oppidum Sycaminum nomine de Cae||sarea Ptolomaidem pergentibus [*](134) super mare propter montem Carmelum Efa dicitur.
[*](10 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 1, 3f.: Iezrael. est autem ciuitas metropolis deeem tribuuro, in qua interfectus est Naboth)[*](4 Malatham Α 5 Ianun C 7 Ietban ABCH 10 f. quae supra. Iezrael] quae Iezrael Bonfrère, doch vgl. S. 108, 12 13 Efratae A(BC)H 16 Iefleti)Iefthael in tribu Zabulon.
Iadela in tribu Zabulon.
Iermoth in tribu Issachar, urbs sacerdotibus separata. posuimus supra Ierimuth, cuius et Osee profeta raeminit.
Iabnel in tribu Nefthalim.
Ieron in tribu Nefthalim.
Iethlam in tribu Dan.
Ielon in tribu Dan.
lud in tribu Dan.
Ieracon aquae in tribu Dan.
Iabis Galaad. et hanc oppugnauerunt filii Israel, nunc autem uicus trans Iordanem in sexto miliario ciuitatis Pellae super montem euntibus Gerasam.
Iaar saltus, in quo examen apium fuit.
Ierameli regio Allofylorum.
lether ad quam misit Dauid. nunc est uilla in Daroma nomine Iethira, de qua et supra diximus. Iecmaan ciuitas principum Salomonis. Itabyrium, pro quo Aquila et Symmacbus in Osee profeta transtulerunt Thabor. est autem mons Thabor in campo maximo ad orientalem plagam Legionis.
Iecthoel nomen Petrae in Regnorum libris.
Ietaba urbs antiqua Iudae.
Ioppe oppidum Palaestinae maritimum in tribu Dan.
[*](135)Ituraea et Trachonitis regio, cuius tetrarcha fuit Filippus, sicut in Euangeliis legimus. Trachonitis autem dicitur terra iuxta desertum Arabiae quod Bostrae iungitur.
[*](20 ff. vgl. Hier. comm. in Hos 5, 1 f.: Thabor, quam Septuaginta Ἰταβύριον transtulerunt .... est autem Thabor mons in Galilaea, situs in campestribus, rotunclus atque sublimis et ex omni parte finitur aequaliter 27 ᾖ. vgl. Hier, comm. in Matth 16, 13)[*](5 Iamel C 18 Ieththira Η (vgl. V?) 26 < AC)Carnaim. Astaroth Carnaim. nunc uicus est grandis in angulo Batanaeae, et appellatur Carnaea trans fluenta Iordanis, traduntque ibi fuisse domum lob. sed et supra meminimus Carnaeae uiculi in nono ab Aelia miliario.
[*](AC)Cades, ubi fons iudicii est, et Cades Barne in deserto, quae coniungitur ciuitati Petrae in Arabia. ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. monstratur ibidem usque in praesentem dieni sepulcrum Mariae. sed et principes Amalec ibi a Chodollagomor caesi sunt.
[*](ACH)Cene regio principum Idumaeorum.
Cariathaim ciuitas, quam exstruxerunt filii Ruben. nunc autem est uicus Christianis omnibus florens iuxta Medabam urbem Arabiae et appellatur Coraiatha in decimo miliario supradictae urbis contra occidentalem plagam, uicinus eius loci, qui appellatur Bare.
Cariatharbe, id est uillula quattuor, quae et Chebron: de qua iam supra diximus.
Canath uicus Arabiae, qui nunc Canatha dicitur, quem cum cepisset [*](109) Xabau, appellauit Xaboth. fuit autem in tribu Manasse in regione Trachonitide iuxta Bostram.
[*](6 ff. vgl. Hier. comm. in Ez 38, 23 ff.: Cades autem, quae in libro Iosue appellatur Cades-Barne, in deserto est quod extenditur usque ad urbem Petram)[*](11 l. Cenez? 11 Coroiatha AC Eoraiatat Η* (-ta H1) 16 Cariath arbeae A)C(H) | uillula] ciuitas C 18 Cannatha ΒΗ Chanatha C Eusebiua III.)Catatachrysea, id est ad aurea; sunt autem montes auri fertiles in deserto procul undecim mansionibus a Choreb, iuxta quos Moyses Deuteronomium scripsisse perhibetur. sed et metallo aeris Faeno, quod nostro tempore corruit, montes uenarum auri plenos olim fuisse uicinos aestimant.
Cademoth desertum, ex quo loco misit legatos Moyses ad Seon regem Amorraeorum.
Cariath uicus, qui sub Gaba metropoli fuit.
Cedes ciuitas, quam cepit Iesus, rege ipsius interfecto. est autem in sorte tribus Iudae.
Cademoth altera, ciuitas filiorum Ruben.
Cedson in tribu Ruben, urbs separata Leuitis.
Capseel in tribu Iudae.
Cina in tribu Iudae.
Ceila in tribu Iudae, ubi quondam sedit Dauid. et nunc est uilla Cela ad orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Chebron quasi in octauo miliario, in qua sepulcrum monstratur profetae Abbacuc.
Cariathbaal ciuitas Iarim in tribu Iudae.
Cana in tribu Efraim.
Capsaim in tribu Efraim.
Cane in tribu Manasse.
Cariathiarim, quae et Cariathbaal, ciuitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Iudae, euntibus ab Aelia Diospolim in miliario nono. de hac fuit Urias profeta, quem interfecit Ioacim in Ierusalem, sicut Ieremias scribit. sed et in Paralipomenon libro filius Sobal appellatur Cariathiarim.
Cision in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis.
[*](11 vgl. Z. 6)[*](8 l. Gabaon ugl. S. 49, 8; 173, 22 21 Camsaim ΒΗ 23 saltuum] saltiim Η 26 scripsit C)|| Cartha in tribu Zabulon, separata Leaitis.
Catta in tribu Zabulon, ciuitas separata Leuitis.
Cana usque ad Sidonem maiorem, est quippe et altera minor. cuius distinctionem rnaior haec dicitur. fuit autem Cana in tribu Aser, ubi dominus noster atque saluator aquas uertit in uinurn, unde et Nathanael uerus Israelita saluatoris testimonio comprobatur. et est hodie oppidum in Galilaea gentium.
Cedes sortis Nefthalim, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorurn in Galilaea super montem Nefthalim. sed et hanc cepit rex Assyriorum. quae nunc Cydissus appellatur, in uicesimo Tyri miliario iuxta Paneadem.
Cartham in tribu Nefthalim. ciuitas separata Leuitis.
Cetron in tribu Zabulon, in qua pristini permansere cultores.
Carcar, ubi erant Zebee et Salmana, quos interfecit Gedeon. et est usque hodie castellum cognomento Carcaria, unius diei itinere ab urbe Petra distans.
Camon ciuitas Iair, in qua et sepultus est Iair, cum primum iudicasset populum Israel, appellatur autem hodieque uicus Cimona in campo latissimo sex milibus a Legione ad septentrionalem plagam pergentibus Ptolomaidem.
Cison torrens iuxta montem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum est.
Cademi torrens. iuxta quem Deborra bellum gessit.
Coelas Titanorum, id est uallis gigantum, aduersus quos proeliatus est Dauid.
[*](1 Zabulon] + ciuitas Va 2 Cotta C1 17 < Va 23 Debbora AH)Clauthmon, id est fletuum locus, a plancfeu noinen accipiens.
Ceni regio Fylistiirn.
Carmelus, ubi Nabal quondam Carmelius fuit, et nunc uilla est Chermela nomine, in decimo lapide oppidi Chebron, || uergens ad orientalem [*](111) plagam, ubi et Romanuni praesidium positum est.
Cedron. appellatur torrens siue uallis Cedron iuxta Ierusalem ad orientalem plagam, cuius et Ioannis euangelista meminit.
Cyrene in finibus Aegypti, ad quem locum rex Assyriorum transtulit Damascenos.
Coa, quae est iuxta Aegyptum.
Carchedon, id est Carthago, cuius Esaias et Iezechiel in uisione Tyri recordantur, pro qua in Hebraieo Tharsis scriptum est. sed et de hac in libris Hebraicarum quaestionum plenius diximus.
Coelas, id est uallis, Iosafat inter Ierusalem et montem Oliueti. lege profetam Ioel.
Cedem in Iezechiel, quod Aquila et Symmachus interpretantur orientem.
Cedar. in Iezechiel principes Cedar. sed et Ieremias et Esaias in uisione Arabiae huius uocabuli recordantur. est autem regio in eremo Saracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata.
[*](4 ff. vgl. Hier. comm. in Amos 1, 2: Carmelus Graece dicitur et Latine, Hebraice autem appellatur Chermel; et sunt duo montes qui uocantur hoc nomine. alter in quo fuit Nabal Carmelius . . . alter iuxta Ptolemaidem . . . mari imminens, in quo Elias propheta flexis genibus pluuias impetrauit; comm. in Jes 29, 17 ff.: in montem Carmelum, qui Hebraice Chermel dicitur; et (1. est) in confinio Palaestinae atque Phoenicis Ptolemaidi imminens. licet et alius . . . mons Carmelus appelletur, in quo fuit Nabal Carmelius 8 Joh 18, 1 12 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 23, 1: pro Carthagine in Hebraeo scribitur Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt; comm. in Ez 27, 12 13 f. Hier, quaest. in Gen S. 15, 4 ff.: Tharsis Josephus Cilicas arbitratur, θ aspirationis literam uitiose a posteris in Tau dicens fuisse corrupta; unde et metropolis eorum ciuitas Tarsus appellatur, Paulo apostolo gloriosa 19 ff. vgl. Hier. comm. in Jer 2, 10: Cedar autem regio est solitudinis et Ismaelitarum, quos nunc Saracenos uocant; comm. in Jes 60, 6 f.; comm. in Ez 27, 21)[*](4 quondam Carmelus ABCH 6 Romanorum C)Carioth in regione Moabitarum, sicut Ieremias scribit.
Cafarnaum iuxta stagnum Gennesar usque hodie oppidum in Galilaea gentium situm in finibus Zabulon et Nefthalim.
Hucusque per C litteram, id est Graecum Kappa, legm debemus: per elementum Chi, quod aspirationem in se continet et a Latinis minimi habetur, scribendurn pariter ac legendum.
Lasa terminus Chananaeorum circa Sodomam.
Luza in tribu Beniamin. quam postea Iacob cognominanit Bethel. est autem usque hodie uilla in sinistra parte uiae de Neapoli pergentibus Aeliam.
Luza; haec altera est, quae cecidit in sortem filiorum Iosef iuxta Sychem in tertio lapide Νέας πόλεως.
Lotan urbs ducum Edom.
Lebona in deserto castra filiorum Israel. Lobon locus solitudinis trans lordanem. in quo Moyses Deuteronomium legit.
Lachis in tribu Iudae. sed et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto. meminit huius Esaias et Ieremias. et nunc est uilla in septimo miliario ab Eleutheropoli euntibus Daromam.
Lebna in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis, quam tenuit Iesus regeillius interfecto. nunc est uilla in regione Eleutheropolitana qnae appellatur Lobna. scribit de hac et Esaias.
[*](9 ff. vgl. S. 41, 20—43, 8)[*](8 Sodomam Vallarsi Sidonem ACH)Lasaron. et haue cepit Iesus rege ipsius interfecto.
Lapis Boen filiorum Ruben. terminus tribus Iudae.
Laboth in tribu Iudae.
Lamas in tribu Iudae.
|| Labaoth in tribu Symeonis.
[*](136)Labanath in tribu Aser.
Lacum terminus Nefthalim.
Laboemath, pro quo Aquila interpretatur ingressus Emath.
Lesern, hanc filii Dan ui captam cognominauerunt Dan.
Luza altera iuxta Bethel in terra Chettiim, quam condidit ille qui abierat de Bethel, sicut narrat historia.
Lechi, pro quo Aquila et Theodotion interpretantur maxillam. de qua iam et supra diximus.
Laisa. hanc filii Dan captam manu possederunt, cum esset proeul a Sidone, et uocauerunt eam Dan. fuit autem terminus terrae Iudaeae contra septentrionem, a Dan usque ad Bersabee se tendentis. meminit huius et Esaias. sita est autem iuxta Paneadem, de qua lordanis fluuius erumpit.
Lamattara ad quem locum Ionathan iacula dirigebat. pro quo Aquila interpretatur ad signum, Symmachus ad condictum.
Ladabar ubi erat Memfibosthe,
Lodabar unde fuit Machir.
Libanus mons Foenices altissimus.
Luith. huius meminit Esaias. et est usque hodie uicus inter Areopolim et Zoaram nomine Luitha.
[*](2 Ruben] + est autem AC 5 Laboth C 13 Lechi] + in tribu Iuda C 23 Memphybosthe (A)H Miphiboseth C 25 Phoenicis A(B)CH 27 Luita (A)H < C)Messe regio Indiae, in qua habitauerunt filii Iectan filii Eber.
Mambre. haec est Chebron, iuxta quam sepultus est Abraam cum Isaac et Iacob, de qua et supra diximus. Mambre autem uocabatur et unus amicorum Abraam.
Madiam urbs ab uno filiorum Abraam ex Chettura sie uocata. est autem trans Arabiam ad meridiem in deserto Saracenorum contra orientem maris rubri, unde uocantur || Madianaei et Madianaea regio. [*](137) legimus et filias lobab soceri Moysi filias Madiam. sed et alia ciuitas est ὁμώνυμος eius iuxta Arnonem et Areopolim, cuius nunc ruinae tantummodo demonstrantur.
Moab ab uno filiorum Lot qui uocabatur Moab. urbs Arabiae, quae nunc Areopolis dicitur, sie uocata est, cuius et supra meminimus. appellatur autem Moab ex nomine urbis et regio, porro ipsa ciuitas quasi proprium uocabulum possidet Rabbath Moab, id est grandis Moab.
Masreca ciuitas regni Edom circa Gebalenen.
Mabsar. usque ad praesentem diem uicus grandis in regione Gebalena appellatur Mabsara ad urbem Petram pertinens.
Magediel. et haec in regione Gebalena, possessa quondam a ducibus Edom.
Magdolus ad quam filii Israel, cum exissent de Aegypto, peruenerunt antequam transirent mare rubrum, legimus et in Iezechiel: »de Mag-
[*](6 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 60, 6: Madian et Epha regiones sunt trans Arabiam, fertiles camelaruni, omnisque prouincia appellatur Saba; comm. in Ez 35, 1 ff. ff. vgl. Hier. comm. in Soph 8 ff.: Moab quae nunc Areopolis appellatur; comm. in Jes 15, 1 13 f. vgl. Hier. comm. in Amos 2, 1 ff.: Moab uel metropolim Moabitarum a qua tota est appellata prouincia uel uniuersam prouinciam)[*](6 Cethura ABC eettura Η 9 et Rhenferd haec ACH | homonymos A(BCH))dolo usque Soenen«. porro Ieremias Iudaeos, qui Babyloniorani impetum declinantes, in hac urbe Aegypti habitasse refert.
Merra, quod interpretatur amaritudo. est autem locus, in quo amaras aquas iactu ligni Moyses in dulcem uertit saporem.
Memoriae, id est sepulcra, concupiscentiae castra filiorum Israel in deserto, ubi post esum carnium ascendit ira dei super eos.
Maceloth castra filiorum Israel in solitudine.
Matheca castra filiorum Israel in solitudine.
Masuruth castra filiorum Israel in deserto.
Maththane, quae nunc dicitur Maschana. sita est autem in Arnone duodecimo procul miliario contra orientalern plagam Medabus.
Misor ciuitas Og regis Basan. significat autem Misor loca plana atque campestria.
|| Machanarath terminus urbis Amman, quae et Filadelfia dicitur.
[*](138)Madbares, quam nos uocamus eremum, hanc Hebraei Madbarim nominant.
Misaida filiorum Iacim locus in solitudine, in quo obiit Aaron.
Maceda. in hac conclusit Iesus quinque reges in spelunca, quos interfecit cum rege Maceda. quae fuit in tribu Iudae, et nunc est in octauo miliario Eleutheropoleos contra solis ortum.
Madon ciuitas, in qua rex fuit Iobab, aduersus quem Iesus bellum gessit.
[*](1 Syenem A Soenem C 17 uocant C)Massefa in tribu Iudae, apud quam habitabat Iefthae, iuxta Cariathiarim, ubi quondam arca testainenti fuit, et Samuel populum iudicauit. meminit huius et Ieremias.
Merrom aquae. ad quas exercitu praeparato castra sunt posita. est autem nunc uieus Merrus nomine in duodecimo miliario urbis Sebastae iuxta Dothaim.
Masrefoth maim, pro quo Aquila Masrefoth aquae, Symmachus Masrefoth maris interpretati sunt.
Machathi urbs Amorraeorum super Iordanem iuxta montem Aermon, de qua exterminare non ualuerunt filii Israel Machathaeum.
Marom. et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto. Α posita est et supra Marrus.
Mageddo. et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto. [*](ACH) quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, nequaquam possedit eam, quia pristinos habitatores nequiuit expellere.
Misor, pro quo Aquila et Symmachus humilem interpretati sunt. est autem ciuitas tribus Ruben, separata Leuitis in regione Gebalena.
Medaba usque hodie urbs Arabiae antiquum nomen retinens iuxta Esebon.
|| Mefaath in tribu Beniamia. sed et alia est trans Iordanem in qua [*](139) praesidium Romanorum militum sedet propter uicinam solitudinem.
[*](12 vgl. Ζ. 5 18 f. vgl. Hier. comm. in Jes 15, 2)[*](20 Mafaath ΑΗ 21 uiciniam solitudinis C(H) Eusebius III.)Masfa in tribu Gad, separata Leuitis. est autem et alia nunc Masfa in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Aeliam, pertinens ad tribum Iudae.
Manaim in tribu Gad, separata Leuitis in regione Galaaditide.
Moladab in tribu Iudae siue Symeonis.
Medemena in tribu Iudae, cuius meminit Esaias. et nunc est Menois oppidum iuxta ciuitatem Gazam.
Magdala in tribu Iudae.
Maresa in tribu Iudae, cuius nunc tantummodo sunt ruinae in secundo lapide Eleutheropoleos.
Maon in tribu Iudae contra solis ortum Daromae.
Maroth in tribu Iudae.
Maddi in tribu Iudae.
Masfa in tribu Beniamin.
Machthoth in tribu Manasse.
Marala ascensus Zabulon.
Masan in tribu Aser iuxta Carmelum ad mare, ciuitas separata Leuitis.
Meeleb terminus Nefthalim.
Magdiel in tribu Nefthalim. et hodieque paruus uicus ostenditur in quinto miliario Dorae pergentibus Ptolomaidem.
Mosfethaim. pro quo Aquila interpretatur sortium, Symmachus uiciniarum.
|| More nomen est collis, de quo in libris Hebraicarum quaestionum [*](140) plenius disputatur.
[*](1 Messafa Α(C) Masafa H | Masfas Α Mesafa C 2 septentrionem] + est et alia Vallarsi 4 Maanaim CΗ 20 et < C 32 Mosfethain Α Mosfetham C | uicinarum ΑCΗ)Mennith ubi lefthae proeliatus est. nunc auteni ostenditur Mannith uilla in quarto lapide Esbus pergentibus Filadelfiam.
Machmas usque hodie uicas grandis ostenditur in finibus Aeliae antiquum nomen retinens, nouem ab ea milibus distans iuxta uillam Rama.
Messab hostile oppidum iuxta Gabaa.
Magdon siue Magron, ubi sedit Saul.
Massefa in Moab, ad quam profugus Dauid, cum Saulis insidias declinaret, ueuit.
Masereth in qua sedit Dauid, nunc deserta. pro quo Aquila interpretatur munitiones, Symmachus refugia, Theodotion Masbac hostilis ciuitas regis Adrazar. Mela, id est Gemela, quam Aquila et Symmachus transferunt uallem salis. diximus de hac et supra.
Maacha regio regis Gesur.
Modeim uicus iuxta Diospolim, unde fuerunt Maccabaei, quorum hodieque ibidem sepulcra monstrantur. satis itaque miror quomodo Antiochiae eorum reliquias ostendant, auf quo hoc nerto auctore sit creditum.
Mabsar Tyri, pro quo Aquila et Symmachus interpretantur munitam Tyrum.
Magao urbs quam aedificauit Salomon.
Meeber, pro quo Aquila transtulit ἀπὸ πέραν, Symmachus ἐξ ἐναντίας, id est trans uel de contra.
Maces urbs unius principum Salomonis.
[*](15 S. 72, 2 18 ff. vgl. Vallarsi zu d. St.)[*](1 Manith Va 6 è AH*H1 14 transtulerunt C. 15 salinarum C 20 Mapser Α 21 trans] l. <de> trans?)Mello ciuitas quam aedificauit Salomon. porro Symmachus et Theodotion adimpletionem transtulerunt. et de hac in libris Hebraicarum quaestionum plenius dicitur.
|| Maedam ciuitas quam aedificauit Salomon.
Memfis ciuitas Aegypti. cuius Osee et Iezechiel et Ieremias profetae recordantur. sed et Iudaei qui cum Ieremia de Ierosolymis profugi exierant, habitauerunt in Memfis.
Machaas in Osee, pro quo Aquila et Symmachus concupiscentias interpretantur.
Miletus ciuitas Asiae, de qua Iezechiel scribit.
Mariboth cuius meminit Iezechiel dicens: »usque ad aquam Mariboth«, pro quo Aquila lites, Symmachus iurgia uel contradictiones interpretantur.
Morasthi unde fuit Michaeas profeta. est autem uicus contra orientem Eleutheropoleos.
Masagam regio Moabitarum, ut scribit Ieremias.
Misor regio Moab iuxta Ieremiam.
[*](AH)Mofath regio Moabitarum, sicut in Ieremia legimus. posita est autem et supra Mefaath.
Maon regio Moabitarum iuxta Ieremiam.
[*](ACH)Melchom idolum Ammanitarum, sicut scribit Ieremias.
Magedan ad cuius fines Matthaeus euangelista scribit dominum peruenisse. sed et Marcus eiusdem nominis recordatur. nunc autem regio dicitur Magedena circa Gerasam.
Naid terra in qua habitauit Cain. uertitur autem in σάλον, id est motum siue, fluctuationem.
[*](10 vgl. Hier. comm. in Ez 27, 18 14 vgl. Hier. comm. in Mich praef.: Morasthi, qui usque hodie iuxta Eleutheropohm urbem Palaestinae haud grandis est uiculus; ep. 108, 14: Morasthim sepulcrum quondam Micheae prophetae, nunc ecclesiam 21 vgl. Hier. comm. in Amos 2, 14f.: idolum Ammonitarum, quod uocatur Melchom)[*](1 Melo Α 10 Iezechiel] + dicens Η 11 Marimoth Η 19 Mesa H 21 Melchon (A)C Melconi. (dolum H | Ieremias] + de Euangeliis La 25 de Pentateuco (B*)B¹)Nineue urbs Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de terra Sennaar. est et alia usque hodie ciuitas Iudaeorum nomine Nineue in angulo Arabiae, quam nunc corrupte Neneuen uocant.
Naaliel iuxta Arnonem castra filiorum Israel.
Nabau, quod Hebraice dicitur Nebo, mons super Iordanem contra Iericho in terra Moab, ubi Moyses mortuus est. et usque hodie ostenditur in sexto miliario urbis Esbus contra orientalem plagam.
|| Nabo ciuitas filiorum Ruben in regione Galaad, cuius meminit Esaias in uisione contra Moab et Ieremias. est uero et cuiusdam uiri uocabulum Nabau, qui Canath et ceteros uicos qui circa eam erant ex suo nomine nuncupauit Naboth. sed et usque hodie desertus ostenditur locus Naba distans a ciuitate Esbus milibus octo contra meridianam plagam.
Nageb. auster apud Hebraeos Nageb dicitur, quod Symmachus interpretatus est meridiem. sciendum autem quod eadem plaga apud Hebraeos tribus uocabulis appellatur Nageb Theman Darom, quod nos possumus austrum africum et meridiem siue eurum interpretari.
Nefeddor, quod Symmachus interpretatur maritimam. Dor autem est oppidum iam desertum in nono miliario Caesareae pergentibus Ptolomaidem.
Naftho nomen fontis in tribu Beniamin.
Naam ciuitas tribus Iudae.
Neesib in tribu Iudae, quae nunc uocatur Nasibi, in septimo miliario Eleutheropoleos pergentibus Chebron.
Nepsam in tribu Iudae.
Naaratha in tribu Efraim. et nunc est Naorath uillula Iudaeorum in quinto miliario Ierichus.
[*](10 ff. vgl. Hier comm. in Jes 15, 2: super Nabo et super Medaba, nobiles ciuitates . . . . in Nabo enim erat Chamos idolum consecratum etc. 15 ff. vgl. Hier. comm. in Amos 2. 11 ff.: ad australem partem, quod interpretatur Theman. quae prouincia non solum Theman, sed et Darom et Nageb dicitur, eo quod eurum et austrum africumque respiciat)[*](3 correpte Va | Neneuen La Neue Α Neuen C Nineuen H 5 supra Η 7 occidentalem Vallarsi 16 appelletur Η 19 maritimam] + <Dor>? 24 l. Nesib 27 Narath Α Naarta C Naurath Η)Nafeth in tribu Manasse.
Naalol in tribu Zabulon ciuitas separata Leuitis.
Neceb in tribu Nefthalim.
Neela. de hac alienigenas Zabulon non quiuit expellere. est hodieque in regione Batanaea uiculus nomine Neila.
Nabe siue Nobba, ad quam ascendit Gedeon, urbs sacerdotibus separata, quam postea legimus Saulis furore subuersam.
Nemra ciuitas tribus Ruben in terra Galaad. est usque ad praesens uicus grandis Namara in regione Batanaea.
|| De Regnorum libris.
Nauioth locus in Rama, ubi Dauid sedit. et de hoc in libris Herbraicarum quaestionum diximus.
Nachon. area Nachon, pro quo Aquila interpretatur area praeparata.
Nefath ciuitas unius principum Salomonis.
Nerigel. et hanc exstruxerunt in regione Iudaeae Samaritani, qui de Babylonia sunt profecti.
Nezab quam condiderunt Euaei in terra Iudaea.
Nesarech idolum Assyriorum. Nemerim, cuius meminit Esaias in uisione contra Moab et Ieremias. nunc autem est uicus nomine Bennamarim ad septemtrionalem plagam Zoarae.
Nebeotb regio de qua scribit Esaias.
Nazareth, unde et dominus noster atque saluator Nazaraeus uocatus est. sed et nos apud ueteres quasi pro opprobrio Nazaraei dicebamur, [*](7 ff. vgl. Hier. ep. 108, 8: Nobe urbem quondam sacerdotum, nunc tumulum occisorum 21 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 15, 6: Nemrim . . . hoc oppidum super mare mortuum est, salsis aquis et ob hoc ipsum sterilibus 20 Nesareth AB(?)(C)H 22 Bennamerim Α(Η) 25 < AC 26 atque < ACH 27 Nazorei C)
Xil in tribu Iudae.
Orech ciuitas regni Nemrod in Babylone.
Ur Chaldaeorum ubi mortuus est Aran frater Abraae, cuius hodieque, sicut Iosefus refert, tumulus ostenditur. et super hoc quid nobis itur, in libris Hebraicarum quaestionum diximus.
Ulammaus, pro quo in Hebraeo scriptum habet Luza. eadem est autem quae et Bethel, sicut supra dixi. sed et quaedam uilla nomine.
Ullama in duodecimo Diocaesareae lapide ostenditur contra solis ortum
||Olibama ciuitas principum Edom.
Odollam. diximus de hac et supra. cuius meminit Esaias.
Othon ubi secundo filii Israel castra metati sunt, egredientes de Socchoth iuxta desertum, quando de Aegypto sunt profecti.
Ofer. et hanc cepit lesus rege ipsius interfecto.
[*](11 ff. Hier, quaest in Gen S. 18, 30 ff.: pro eo quod legimus in regione Chaldaeorum, in hebraeo habet: in uv Casdim, id est in igne Chaldaeorum etc.)[*](3 Nazora C 14 qua AC 16 Ulamma AC(H) | lapide] miliario A 18 hoc AH | meminit] + et CH 22 Iesu Va ludicum (A)CH)Ooli eiuitas in tribu Aser. Ofra. uia Ofra ducens ad terram Soal.
Hucusqtte per Ο breuem litteram legimus, exin per extensum legamus elemenlum.
|| Us, unde fuit lob de regione Ausitide. sed et unus de posteris Esau appellabatur Us, de quo in libris Hebraicarum quaestionum diximus.
Petra eiuitas Arabiae in terra Edom, quae cognominata est Iecthael, et a Syris Recem dicitur.
Rooboth eiuitas Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de terra Sennaar. et de hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius imus.
Rooboth urbs alia iuxta fluuium ubi erat rex Edom. et usque hodie est praesidium in regione Gebalena et uicus grandis qui hoc uocabulo nuneupatur.
Ramesse urbs quam aedificauerunt filii Israel in Aegypto. olim autem et uniuersa prouincia sie uocabatur, in qua habitauit Iacob una cum liberis suis.
Roob quam transierunt exploratores qui ab Iesu filio Naue missi sunt, et usque hodie uicus Rooba in quarto lapide Scythopoleos sic uocatur, qui et Leuitis separatus fuit.
Rafaca in deserto ubi filii Israel castra metati sunt.
Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est tentatio, ubi et Iesus aduersum Amalec dimicat prope Faran.
[*](11 ff. Hier, quaest. in Gen S. 16, 26 ff.: quod autem ait Niniuen et Rooboth ciuitatem, non putemus duas esse urbes; sed quia Rooboth plateae interpretantur. ita legendum est: et aedificauit Niniuen et plateas ciuitatis)[*](3 literam breuem C | legerimus AH | extensum] + O A 5 Ausitidi ABC(H) 7 De Genesi CH2 < Α 9 et Assyris Η 11 Robooth A(C)H 20 ab] cum Victorias Martianay Vallarsi)Rathma in deserto castra filiorum Israel.
Remmonfares, ubi filii Israel castra metati sunt.
Ressa castra filiorum Israel.
Ramoth in tribu Gad, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum in terra Galaaditide. nunc autem est uicus in quinto decirno miliario Filadelfiae contra orientem.
|| Recem. haec est Petra ciuitas Arahiae, in qua regnauit Rocom quem interfecerunt filii Israel, dicitur autem ipse rex quoque Madiam.
Remmon in tribu Symeonis siue Iudae. hodieque est uicus nomine Remmon iuxta Aeliam contra aquilonem in quinto decimo eius miliario.
Rogel nomen fontis in tribu Beniamin.
Rama in tribu Beniamin ciuitas Saulis in sexto miliario ab Aelia ad septentrionalem plagam contra Bethel. meminit huius et Ieremias.
Recem in tribu Beniamin.
Remmon. petra Remmon in tribu Symeonis siue Zabulon.
Rabboth in tribu Issachar. est usque hodie alia uilla Rebbo in finibus Eleutheropoleos ad solis ortum.
Rethom in tribu Issachar.
Roob in tribu Aser ciuitas separata Leuitis.
Rama in tribu Aser usque ad ciuitatem munitam Tyriorum.
Rama in tribu Nefthalim.
idcirco eadem nomina uiculorum tribubus uariis assignantur, quid cum id nos unum nomen sonore uideantur, apud Hebraeos diuersis scripta sunt litteris.
Reccath in tribu Nefthalim.
Ruma, quae et Arima, ubi sedit Abimelech, sicut in libro Iudicum scriptum est. quae nunc appellatur Remfthis. est autem in finibus Diospoleos. et α plerisque Arimathaea nunc dicitur.
[*](4 ff. vgl. Hier, comm. in Jon 4, 5 13 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 5, 8 f.: Eama ... in tribu Beniamin ... in septimo lapide a Ierosolymis sita)[*](6 occidentem Vallarsi 7 Roacam Α Trocam Η 17 Raboth C Rabooth Η 28 Remfihis Α III. 10)Remmath ad quam Dauid praedae partem misit.
Rachel, et ad hanc Dauid spoliorum partem misit.
Remmoth Galaad uilla trans Iordanem iuxta fluuium Iaboc. diximus de hac et supra.
Rabbath ciuitas regni Aramon, nunc Filadelfia. cuius meminit [*](147) Ιeremias.
Roos quam pertransiuit Dauid, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur arcem.
Rogellim unde fuit Berzelli Galaadites amicus Dauid.
Rafaim uallis Allofylorum ad septentrionalem plagam Ierusalem.
Remman ciuitas regum Syriae iuxta Damascum.
Reth. hanc percussit Asa rex.
Rathem, pro quo Aquila interpretatur ἄρκευθον, id est iuniperum, Symmachus umbraculum.
Remmon. huius meminit Esaias in uisione contra Moab.
Rasef ciuitas Syriae.
Rafeth urbs Assyriorum in regione Theman, de qua in Esaia scribitur.
Rebla in terra Emath, unde uictor Farao adductum Ioachaz transtulit Aegyptum.
Remma mons in Esaia. pro quo Aquila interpretatur mons Emmona, Symmachus in Armenia. est et uilla Remmus in Daroma. porro in Regnorum libris Remmam domus dicitur idoli Damasceni.
Reblatha regio Babyloniorum siue urbs, quam nunc Antiochiam uocant.
Ramale, pro quo Aquila interpretatur exaltabitur. scriptum in [*](6 Hier. comm. in Ez 21, 18 ff.: Rabbath filiorum Ammon, quae est ciuitas metropolis et hodie Piladelphia nominatur) [*](3 et < C 4 Iacob CH 9 arcam Α archem C l. ἂκραν? 12 Remmam AC 22 Emona ΑΒ 27 l. Ramade? | scriptum] + est C)
Rhinocorura ciuitas Aegypti cuius meminit Esaias. sciendum av quod hoc uocabulwm in libris Hebraicis non habetur, sed α Septuagi interpretibus propter notitiam loci additum est.
Quod in libro Hebraicorum nominum diximus, hoc etiam || nunc in S litterae uidetur titulo praenotandum, apud Hebraeos tria esse S, hoc Samech et Sade et Sin. quae cum apud Graecos et Latinos sono simili proferantur, in sua lingua aliler atque aliter resonant. unde acoidii ut eadem nomina apud nos diuersum sonare uideantur, et plus quam ceterae litterae haec habeat. non enim ex una, sed ex tribus litteris loca et urbes et uiculi describuntur.
Sidon urbs Foenices insignis, olim terminus Chananaeorum ad aquilonem respiciens et postea regionis Iudaeae. cecidit autem in sortem tribus Aser, sed non earn possedit, quia hostes nequaquam ualuit expellere.
Sennaar campus Babylonis in quo turris exstructa est. unde egresus Assur aedificauit Nineuen. meminit huius loci Iosefus in primo antiquitatum libro ita scribens: »de campo qui in Babylonia regione appellatur Sennaar narrat Estiaeus historicus dicens: quidam sacerdotum profugi de templo Enyalii Iouis sacra rapientes in Sennaar campum Babyloniae.«
[*](7 Hier. hebr. nom. OS 10, ff.: quod in principio dixeramus in uocalibus litteris obseruandum eo, quod apud uos una sit interdum littera et apud Hebraeos uariis uocibus proferatur, hoc nunc quoque in S littera sciendum est. siquidem apud Hebraeos tres S sunt litterae: una, quae dicitur saniech et simpliciter legitur quasi per S nostrarn litterarn describatur: alia sin, in qua Stridor quidarn non nostri serrnonis interstrepit: tertia sade, quam aures nostrae penitus reformidant etc. 19 ᾖ. vgl. Hier. comm. in Zach 5, 9 ff.: Sennaar enim campus est Chaldaeorum, in quo hi qui mouerant ab Oriente pedes suos . . . . . aedificauerunt turrim superbiae)[*](7 Hebraicarum ACH 12 habeant ΑΒΗ 22 narrat hec Iestius C 23 Inalia Α Eniali Β Ensalii C Eris alii Η)Sychem et Salem, quae Latine et Graece Sicima uocata est, ciuitas Iacob nunc deserta. ostenditur autem locus in suburbanis Neaspoleos iuxta sepulcrum Iosef. quam subuertit Abimelech et seminauit in ea salem, sicut in libro Iudicum scriptum est. postea uero instaurata est ab Ieroboam, ut Regnorum narrat historia. et sita est in finibus tribus Efraim. sed et filius Emmor appellabatur Sychem, a quo et locus nomen acceperat. fuit autem et altera Sychem in monte Efraim, ciuitas fugitiuorum. Sennaar. unde fuit Amarfal, qui aduersus reges Sodomorum bellum gessit.
Sodoma ciuitas impiorum diuino igne consumpta iuxta mare mortuum.
Seboim. et haec ciuitas impiorum in aeternos ein eres dissoluta iuxta urbem quondam Sodomam.
| Sofera mons orientis in India, iuxta quem habitauerunt filii Iectan filii Eber, quos Iosefus refert a Cofene flumine et Indiae regionibus usque ad id locorum peruenisse, ubi appellatur regio Ieria. sed et classis Salomonis per triennium hinc quaedam commercia deportabat.
Soora urbs iuxta Sodomam quae et Segor et Zoara, de qua et supra diximus.
Saue ciuitas antiqua in qua habitauerunt Ommaei gens ualida, super regionem Sodomae, quam excidit Chodollagomor.
Seir mons in terra Edom, in quo habitauit Esau, in regione Gebalena, quae ex eo quod Esau pilosus esset et hispidus, Seir, hoc est pi- [*](22 ff. vgl. Hier. comm. in Abd 1: hunc eundem uocatum esse Seir, id est pilosum, quia hispidus erat . . . . . posseditque eam regionem quae nunc Gebalena dicitur et in finibus est Ἐλευθεροπόλεως, ubi ante habitauerunt Horraei.) [*](9 Amrafalc C 12 consumpta] resoluta C)
Salem ciuitas Sicimorum quae est Sychem. sed et alia uilla osti ditur usque in praesentem diem iuxta Aeliam contra occidentalem plagam hoc nomine, in octauo quoque lapide a Scythopoli in campo u Salumias appellatur. Iosefus uero Salem esse affirmat in qua regnauit Melchisedec. quae postea dicta est Solyma, et ad extremum Ierosolymae nomen accepit.
Sur ubi inuenit angelus ancillam Sarrae Agar inter Cades et Barad. extenditur autem desertum Sur usque ad mare rubrum, quod ad Aegypti confinia peruenit. porro Cades solitudo est super urbem Petram. sed et scriptura desertum Cades contra faciem Aegypti extendi memorat. ad quod primum uenere Hebraei rubro mari transuadato.
Segor, quae et Bala et Zoara, una de quinque ciuitatibus Sodomorum, ad preces Lot de incendio reseruata. quae usque nunc ostenditur. meminit huiud Esaias in uisione contra Moab. de qua et supra diximus.
Scenae, id est tabernaeula, locus in quo habitauit Iacob regressus de Mesopotamia, qui lingua Hebraica appellatur Socchoth.
Socchoth. prima mansio filiorum Israel in deserto, postquam de Aegypto sunt profecti, antequam mare transirent rubrum.
Sin desertum inter mare rubrum et solitudinem Sina. nam de deserto Sin filii Israel uenerunt in Rafidim et a Rafidim in desertum Sina [*](11f. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 26, 10f.: consequenter Aegyptia in uia Sur, quae per hereniuin ducit ad Aegyptum, ire festinabat 14 ff. vgl. Hier, comm. in Jes 15, 5: de hac et in libris quaestionum Hebraicarum diximus et nunc breuiter annotamus, quod ipsa sit quinta urbs post Sodomam . . . . . quae ad preces Lot parua seruata est. appellaturque Bala . . . . ipsa est quae hodie Syro sermone uocatur Zoora, Hebraeo Segor etc., u. ö. 15 Gen 14, 2. 8 17 S. 42, 1 ff.: 94, lf.) [*](8 Melchisedech ACH | Hierosolyma (A) H < C 25 Sina] Sin A)
Seimona, castra filiorum Israel in deserto.
Safar. mons Safar in deserto castra filiorum Israel.
Sattim. ubi pollutus est populus in fornicatione filiarum Moab. est autem iuxta montem Fogor, unde et Iesus exploratores ad inuestigandam et noscendam misit Iericho.
Sabama. ciuitas Moab in terra Galaad, quae cecidit in possessionem tribus Ruben. meminit huius et Esaias iu uisione contra Moab.
Selcha ciuitas regis Og in regione Basanitide.
Senna. terminus Iudaeae. et usque hodie ostenditur in septimo lapide Ierichus contra septentrionalem plagam uilla nomine Magdalsenna, quod interpretatur turris Senna.
Sefama terminus Iudaeae ad solis ortum.
Sadada terminus Iudaeae.
Someron. et hanc cepit Iesus, rege illius interfecto. dicunt autem nunc pro ea Sebasten uocari oppidum Palaestinae, ubi sancti loannis baptistae reliquiae conditae sunt, legimus in Regnorum libris quod Amri rex Israel emerit montetn Semeron a quodam Semer, et aedificauerit in uertice eius ciuitatem. quam ex nomine domini appellauerit Semeron.
[*](7 in < ΑΗ 10 quae] et quae Α quae et C 15 quod — Senna < Η 19 Semeron ΑΗ vgl. Ζ. 22 f.)|| Seira. et hanc cepit Iesus.
Selcha. ciuitas in regione Basanitide.
Sior. locus contra faciem Aegypti. sed et hodie ostenditur uilla nomine Sior inter Aeliam et Eleutheropolim in tribu Iudae. super hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius dici dicitur.
Saorth. in tribu Ruben super Iordanem.
[*](AC)Sachoth. in tribu Gad super Iordanem.
Safon. in tribu Gad super Iordanem.
[*](ACH)Sacharona. in tribu Iudae.
Samen, in tribu Iudae.
Saal, in tribu Iudae siue Symeonis.
Secelec quam Anchus rex alienigenarum dedit ad inhabitandum Dauid. est autem in Daroma sortis Iudae siue Symeonis.
Sansana. in tribu Iudae.
Selei. in tribu Iudae.
Saara. uicus in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Nicopolim quasi in decimo miliario in tribu Dan siue Iudae.
Soccho in tribu Iudae. sunt autem usque hodie uiculi duo pergentibus Aeliam de Eleutheropoli in nono miliario uiae publicae, unus in monte et alter in campo situs, qui Socchoth nuncupantur.
Sarain. in tribu Iudae.
Senam. in tribu Iudae.
Safir uilla in montanis sita inter Eleutheropolim et Ascalonem in tribu Iudae.
Soccho. de qua et supra dictum est. dicuntur autem Samaritani qui de Babylone profecti sunt, hunc uiculum condidisse.
Scacha in tribu Iudae.
Selo in tribu Efraim, in quo loco arca testamenti mansit et tabernaculum domini usque ad tempora Samuelis. est autem in decimo miliario Neaspoleos in regione Acrabbitena. sed et Iudae patriarchae filium Selom appellatum legimus.
[*](18ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 53, 8 ff.: ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur socoth. est autem usque hodie ciuitas trans Iordanen hoc uocabulo inter partes Scythopoleos, de qua in libro locorum scripsimus 28 ff. vgl. Hier. ep. 108, 13: quid narrem Silo, in qua altare dirutum hodieque monstratur)[*](6 Saorh 9 Sachorona La 12 Sicelec La 22 Senna Α 25 Socho C(H) 27 Scaca A(C))Sechem in tribu Manasse, cinitas sacerdotalis et fugitiuorum in monte Efraim: ubi sepelierunt ossa losef. de qua et supra diximus.
Sames, id est fons Sames, in tribu Beniamin, pro quo Aquila interpretatur fontem solis.
Semri in tribu Beniamin.
Sela in tribu Beniamin.
Sabee in tribu Symeonis.
Sarid terminus Zabulon.
Sams, pro quo Theodotion et Symmachus transtulerunt solis.
Semron in tribu Zabulon.
Sunem in tribu Issachar. et usque hodie uicus ostenditur nomine Sulem in quinto miliario montis Thabor contra australem plagam.
Seon siue Soen in tribu Issachar. hodieque ostenditur uilla iuxta montem Thabor.
Sasima terminus Issachar.
Sior in tribu Aser.
Senanim. quercus pertinens ad terminum Nefthalim.
Sorec in tribu Dan, ubi Sampson fuisse legimus, iuxta Esthaol. de qua iam supra dictum est.
Sames in tribu Dan. de qua et supra memoraui sub nomine Bethsamis.
Salabim in tribu Dan. usque hodie uicus grandis ostenditur in finibus Sebastenis nomine Salaba.
Sefeth locus Chananaeorum.
Sirotha quo confugit iudex Aod. diximus et supra de Seira.
Sur Oreb, quod Aquila interpretatur petra Oreb.
Selmon mons quem conscendit Abimelech aduersus Sicimam dimicans.
[*](5 Setneri Α 8 Sarith Va 9 Sainis C Samus Η 17 Sennanim Va 18 Dan BC Iuda ΑΗ 19 iam] + et C 24 Sephet Α(Β) Seth C Sapeth Η 26 Ahod Α Aioth C Abud Η 27 Aquila <)Sefina, pro quo Aquila et Syramachus interpretantur aquilonem.
Sorech nomen torrentis, de quo loco fuit Dalila illa Sampsonis. sed et usque hodie ad septentrionalem plagam Eleutheropoleos uicus ostenditur nomine Cafavsorech iuxta uillam Saraa, unde d Sampson fuit.
Sofim mons Efraim in loco Armathem.
Salisa quam pertransiit Saul.
Senna nomen petrae.
Saalim uilla quam pertransiit Saul. in finibus Eleutheropoleos contra occidentem, Septem ab ea milibus distans.
Sthif ubi Samuel inuenit Saul.
Sabim ubi Saul proeliatus est.
Sonam unde fuit illa mulier Sonamitis. est autem usque hodie uicus in finibus Sebastae in regione Acrabbitena uocabulo Sanim.
Sofamoth ad quem locum misit Dauid.
Seira nomen putei a quo Ioab fecit reuerti principem exercitus Abenner.
Suba cuius regem percussit Dauid.
Sarthan quae est ad radices Iezrael.
Sofera quae et Sofir, unde ueniebant naues Salomonis. de qua et supra diximus. est mons orientis pertinens ad Indiae regionem.
Sarara ciuitas pergentibus Edom.
Saba ciuitas regalis Aethiopiae, quam Iosefus a Cambyse rege Meroen cognominatam ex sororis uocabulo refert.
Sela ubi percussus est Ioas.
Saffaruaim de quibus locis Assyrii transmigrantes ha || bitauerunt in Samaria, et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium. meminit horum et Esaias.
Sademoth ubi Iosias rex idolorum signa combussit.
[*](2 illa < AH 4 Saar Va 6 Armathe Α Armathaim C 8 Sanna C 11 l. Sif? | Saulem AH 14 Sophamoth Va 18 Iezraelae (C)H 19 Sophira quae C 20 est] + autem AC 21 Serora Va)Sarepta oppidulum Sidoniorum in uia publica situm, ubi habitauit quondam Elias.
Saron, cuius et Esaias meminit dicens: »in paludes uersus est Saron«. usque in praesentem autem diem regio inter montem Thabor et stagnum Tiberiadis Saronas appellatur. sed et a Caesarea Palaestinae usque ad oppidum Ioppe omnis terra quae cernitur, dicitur Saronas. Sefela, sicut scribit Esaias. pro quo Aquila campestrem, Symmachus uallem interpretatur. usque hodie omnis regio iuxta Eleutheropolim campestris et plana quae uergit ad aquilonem et occidentem Sefela dicitur.
Sennaar, pro quo Aquila Sennaam, Symmachus interpretatur uberem. meminit huius Michaeas profeta.
Sedrach terra Damasci. legimus in Zacharia. Sion mons urbis Ierusalem.
Samaria ciuitas regalis in Israel, quae nunc Sebaste nuncupatur. sed et omnis regio quae circa eam fuit, a ciuitate quondam nomen acceperat.
Sor Tyrus, metropolis Foenices in tribu Nefthalim.
Soene ciuitas Tbebaidis, sicut scribit Iezechiel.
Sais ciuitas Aegypti, cuius meminit Iezecbiel. a qua et Saites pagus.
Sadala terminus Iudaeae, sicut scribit Iezechiel.
Sabarim inter Damascum et Emath, sicut scribit Iezechiel.
Salisa, pro quo Aquila interpretatur triennalem. meminit huius Ieremias.
[*](1 vgl. Hier. comm. in A bd20f. Sareptham Sidoniorum, ubi quondam Eliam pauit uidua 3 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 33, 7 ff.: Saron (al. Saronas) autem omnis iuxta Ioppen Liddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur: vgl. comm. in Abd 19 7 ff. vgl. Hier. comm. in Abd 19: in Sephela, id est in campestribus, Liddam et Emmaus, Diospolim scilicet Nicopolimque significans . . . . . alii uero putant eam Sephelam, id est campestrem regionem, quae circa Eleutheropolim est, repromitti; quod ad Rhinocoruram et ad mare usque tendenda sit 14 vgl. Hier, comm. in Jes 1, 21: Sion autem mons est, in quo Ierusalem urbs condita est; u. ö. 15 vgl. Hier. comm. in Ez 26, 1 ff.: Samariam, quae nunc Sebaste uocatur; u. ö. 18 f. vgl. Hier. comm. in Ez 26, 1 ff.: Phoenicis regio, cuius metropolis est ciuitas Tyrus, quae appellatur Hebraeo Syroque sermone Sor)[*](11 Sennam Β Senna C et Η 12 huius] + et AG 24 Ieremias] + De euangelliis La)Sychar ante Neapolim iuxta agrum quem dedit Iacob filio suo Iosef, in quo dominus noster atque saluator secundum Euangelium Ioannis Samaritanae mulieri ad puteum loquitur, ubi nunc ecelesia faricata est.
Tigris fluuius de paradiso exiens iuxta scripturae fidem, pergensque contra Assyrios, et post multos circuitus, ut uult Iosefus, in mare rubrum influens. uocatur autem hoc nomine propter uelocitatem instar bestiae nimia pernicitate currentis.
Terebinthus in Sicimis, sub qua abscondit Iacob idola iuxta Neapolim.
Tina in tribu Iudae.
Telem in tribu Iudae.
Tesan in tribu Iudae.
Tyrus in tribu Nefthalim.
Tabatb ubi pugnatum est aduersus Madiam.
Tob terra in qua habitauit Iefthae.
Tofeth in ualle filiorum Ennom, ubi populus Israel gentium simulacra ueneratur. est autem locus in suburbanis Ierusalem.
Tanis ciuitas Aegypti, sicut Iesaias et Iezecbiel scribunt.
Tafnas ciuitas Aegypti. lege Osee et Iezechielem et Ieremiam. in hac habitauerunt Iudaei qui ob metum Babyloniorum cum Ieremia fucrerant.
[*](1 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 66, 6 ff.: Sicima iuxta graecam et latinam eonsuetudinem declinata est, alioquin hebraice Sychem dicitur, ut Johannes quoque euangelista testatur, licet uitiose ut Sychar legatur error inoleuit; vgl. ep. 108, 13 20 ff. vgl. Hier, comm. in Jer 7, 30 f. 21 uenerabatur La 25 fugerant] fuerunt Α profugi erant C + De euangelio Va)Trachonitis regio siue Ituraea, cuius tetrarches fuit Filippus iuxta Euangelium Lucae. diximus de hac et supra. est autem trans Bostram Arabiae ciuitatem in deserto contra australem plagam quasi ad Damascum respiciens.
Hucusque per Τ simplicem litteram legerimus, uerum quoniam quae sequuntur apud Hebraeos non ex Teth, sed ex Thau id est ex Theta Gr scribuntur, cum aspiratione legere debemus.