Onomasticon
Eusebius of Caesarea
Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.
Fison, quod interpretatur caterua; fluuius, quem nostri Gangen uocant, de paradiso exiens et pergens ad Indiae regiones, post quas erumpit in pelagus. dicit autein scriptura circumiri ab hoc uniuersam regionem Euila, ubi aurum praecipuum nascitur et carbunculus lapis et prasinus.
Faran nunc oppidurn trans Arabiam iunctum Saracenis, qui in solitudine uagi errant. per hoc iter fecerunt filii lsrael, cum de monte Sina castra mouissent. est ergo, ut diximus, trans Arabiam contra australem plagam, et distat ab Aila contra orientem itinere trium dierum. in deserto autem Faran scriptura commemorat habitasse Ismaelem. unde et Ismaelitae, qui nunc Saraceni. legimus quoque Chodollagomor [*](123) regem percussisse eos qui erant in deserto Faran. Fylistiim, quae nunc dicitur Ascalon, et circa eam regio Palaestinae.
[*](ACH)|| Puteus iuramenti quem fodit Abraam, id est Bersabee. in regione [*](144) Geraritica. diximus de hoc et supra.
| Puteus uisionis in deserto apud quem habitauit Isaac.
[*](145)Puteus iudicii usque in praesentem diem in regione Geraritica.
uocatur autem uilla nomine Berdan, quod Latine dicitur puteus iudicii.
[*](9 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 5, 9 f.: Fison. hunc esse Indiae fluuium Gangen putant; u. ö. 13 ff. vgl. Hier. comm. in Hab 3, 3: Pharan quippe uicinus est locus monti Sina.)[*](5 per < AH | litera simplicem C 6 thet BCH 12 Euilath)Puteus mramenti ubi iurauerunt Isaac et Abimelech, uocaturque oppidum Isaac. sunt autem et alii plures putei in sanctis scripturis, qui hodieque in regione Geraritica et iuxta Ascalonem demonstrantur.
[*](AC)|| Fanuel locus in quo Iacob tota nocte colluctans Israelis uocabulurn [*](123) meruit, iuxta torrentem Iaboc. Fanuel autem interpretatur facies dei ab eo quod ibi deum uiderit.
Fogo ciuitas Adad regis, quae est in regione Gebalitica.
Fenon castra filiorum Israel in deserto. fuit autem quondam ciuitas principum Edom, nunc uiculus in deserto, ubi aeris metalla damnatorum suppliciis effodiuntur inter ciuitatem Petram et Zoaram, de quo et supra diximus.
Fithom ciuitas Aegypti, quam aedificauerunt filii Israel.
Fin castra filiorum Israel in deserto.
Fathura ciuitas trans Mesopotamiam, unde fuit Balaam ariolus. sed et iuxta Eleutheropolim quaedem uilla nomine Fathura nuncupatur eumtibus Gazain.
Fogor et Bethfogor mons Moabitarum, ad quem Balac rex adduxit Balaam ariolum, in supercilio Liuiadis. sed et alia uilla Fogor haud procul a Bethleem cernitur, quae nunc Faora nuncupatur.
Fasga ciuitas Amorraeorum. est autem et mons contra orientalem plagam Fasga, quo pro Aquila interpretatur excisum. sed et Septuaginta interpretes Fasga in quodam loco excisum transtulerunt.
[*](10 S. 115, 3 ff.)[*](3 Geraritica regione (C)H 5 Iacob C 6 quod] + Iacob Va 9 principium AC 12 De Exodo < AC De Numeris et Deuteronomio Β 14 < De Exodo. De Numeris et Deuteronomio C 21 Fara Α)Fanuel ciuitas, quam aedificauit Ieroboam.
Fauuel turris, quam subuertit Gedeon. sed et unus de filiis Or uocatus est Fanuel.
Fraathon, unde fuit Abdon iudex populi Israel iu monte Amalec.
Felmoni Almoni, quod Aquila interpretatur illum uel istum, Symmachus uero nescio quem locum, Theodotion illum locum Elmoni. de quo in libris Hebraicarum quaestionum plenius disputatum est.
Fogo ciuitas regni Edom.
Farfar fluuius Damasci.
Fathore regio Aegypti iuxta Iezechiel et Ieremiam, in qua profugi habitauere Iudaei.
Chalanne ciuitas regni Nemrod in Babylone, cuius et Esaias meminit dicens: »et Chalanne, ubi turris aedificata est«.
Chalac urbs Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de terra Sennaar.
Charran ciuitas Mesopotamiae trans Edessam quae usque hodie [*](112) Carra dicitur, ubi Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus.
Chebron, quae quondam uocabatur Arbe, licet male in Graecis codicibus habeatur Arboc. condita est autem ante Septem annos quam Tanis urbs Aegypti conderetur. diximus de hac et supra. fuit autem metropolis Enacim, quos gigantes et potentes intellegere debemus.
[*](3 Hor Α Cham 10 10 Fogor Α 12 Fatore Α (o über?) Fature Β C 14 De Pentateuco Β)Chobaa ad laeuam partem Damasci. est autem et uilla Chobaa in iisdem regionibus, habens accolas Hebraeos, qui credentes in Christum omnia legis praecepta custodiunt, et a principe haereseos Ἐβιωνῖται nuncupantur. contra istiusmodi dogma Paulus apostolus scribit ad Galatas.
Chabratha, quod interpretatur Aquila καθ’ ὁδὸν, id est iuxta uiam, quae ducit in Efratha, id est Bethleem. ubi Rachel cum Beniamin peperisset, occubuit. super hoc uerbo quid nobis uideatur, in. libris Hebraicarum quaestionum diximus.
Chasbi, ubi geminos Iudae filios Thamar edidit. ostenditur autem nunc locus desertus iuxta Odollam in finibus Eleutheropoleos. de hoc quoque in libris Hebraicarum quaestiomon plenius disputatum est.
Choreb mons dei in regione Madiam iuxta montem Sina super Arabiam in deserto, cui iungitur mons et desertum Saracenorum, quod uocatur Faran. mihi autem uidetur quod duplici nomine idein mons nunc ai. nunc Choreb uocetur.
Charada castra filiorum Israel.
Chennereth mare, ubi est ludaeae terminus in tribu Nefthalim. sed er oppidum, quod in honorem postea Tiberii Caesaris Herodes rex ludaeae instauratwm appellauit Tiberiadem, ferunt hoc primum appellatum nomine.
Chefira uicus ad ciuitatem pertinens Gabaon in tribu Beniamin.
Chsalon in tribu Iudae in finibus Aeliae uilla pergrandis.
Chsil in tribu Iudae.
Chabon in tribu Iudae.
Chafthis in tribu Iudae.
Chermel, unde Nabal Carmelius fuit. de qua et supra dictum est.
Chilon in tribu Iudae.
[*](5 f. Hier, quaest. in Gen S. 54, 22 ff.: uerbum hebraicum chabratha in consequentibus . . . . . nescio quid uolentes hippodromum LXX interpretes transtulerunt etc. 9 f. Hier, quaest in Gen S. 58, 11 ὒ Chazbi . . . uerbum hebraeum hie pro loci uocabulo positum est, quod Aquila pro re transtulit . . . . . Chazbi ergo non nomen loci, sed memdacium dicitur)[*](1 Choba ad La | uilla Coba AC 10 Adollam Η 19 Iude ΑΗ 22 Cheffira ABCH 25 vgl. V S. 172, 23 26 Chaathis B(H))Chefri in tribu Beniarain.
Chaselath Thabor in tribu Zabulon.
Chettiim. terra Chettiim Cyprus dicitur, in qua ciuitateni condidit Luza. nam et urbs hodieque Cypri Citium nuncupantur.
Charri, ad quem locum persecutus est Ioab res nouas molientem Sabee.
Chomarim, ubi Iosias simulacra combussit.
Chalanne, ubi turris aedificata est iuxta Esaiam, sicut et supra diximus.
Charran ciuitas Assyriorum in regione Theman iuxta Essaiam.
Chaselath iuxta Thabor terminus Zabulon. diximus de ea et supra sub nomine Chsalus.
Chabol terminus Aser.
Chalab. de hac cultores pristinos Aser non ualuit expellere.
Chorath torrens trans Iordanem, in quo absconditus est Elias e regione eiusdem fluminis.
Chotha regio Assyriorum.
Chobar flumen Babylonium, sicut in Iezechiel.
|| Charchamis ciuitas iuxta flumen Eufraten.
[*](114)Chamoam uillula iuxta Bethleem.
Chelon, quae et Elon, oppidum Moab, sicut in Ieremia scribitur.
Chamos idolum Moab.
Chorazin oppidum Galilaeae, quod Christus propter incredulitatem miserabiliter deplorat et plangit. est autem nunc desertum in secundo lapide a Cafarnaum.
Chimarrus, id est torrens, Cedron, de quo et supra diximus, inter montem Oliueti et Ierusalem, ubi dominum saluatorem Ioannis euangelista na narrat traditum.
[*](27 S. 119, 7 f.)[*](11 Charan 15 Chalobter Α Chalath C 22 et Aealon ΑΗ 23 Moab] + De Euangeliis Va)On urbs in Aegypto, quae Heliopolis dicitur Graece, id est ciuitas solis, quam aedificauerunt filii Israel, sicut Septuaginta interpretes arbitrantur. alioquin in Hebraicis uoluminibus non habetur, et recte, siquidem quidem antequara Iacob ingrederetur Aegyptum, erat exstructa lam ciuitas. quae et sacerdotem habuit Petefrem partem Asennec.
Or mons in quo mortuus est Aaron, iuxta ciuitatem Petram, ubi usque ad praesentem diem ostenditur rupes qua percussa Moyses aquas populo dedit.
Oboth in deserto castra filiorurn Israel.
Osa in tribu Aser.
Oram in tribu Nefthalim.
Ofir unde, sicut in Regnorum libris legimus, aurum afferebatur Salomoni. fuit autem unus de posteris Eber nomine Ofir, ex cuius stirpe uenientes a fluuio Cofene usque ad regionem Indiae quae uocatur Ieria habitasse refert Iosefus, a quo puto et regionem uocabulum consecutam.
On ciuitas Samariae, pro qua in Hebraico scriptum est Aun, quod Aquila et Symmacbus interpretantur inutile, Theodotion iniquitatem.
Ocho ciuitas sacerdotalis.
Oronaim urbs Moabitarum, sicut in Ieremia scriptum est.
[*](2 Graece dicitur A(H) 6 Petefren Η 16 Hieria ACE 20 l. Olo 21 Oranaim ΑΗ Ornaim C)