Onomasticon

Eusebius of Caesarea

Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.

Rooboth eiuitas Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de terra Sennaar. et de hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius imus.

Rooboth urbs alia iuxta fluuium ubi erat rex Edom. et usque hodie est praesidium in regione Gebalena et uicus grandis qui hoc uocabulo nuneupatur.

Ramesse urbs quam aedificauerunt filii Israel in Aegypto. olim autem et uniuersa prouincia sie uocabatur, in qua habitauit Iacob una cum liberis suis.

Roob quam transierunt exploratores qui ab Iesu filio Naue missi sunt, et usque hodie uicus Rooba in quarto lapide Scythopoleos sic uocatur, qui et Leuitis separatus fuit.

Rafaca in deserto ubi filii Israel castra metati sunt.

Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est tentatio, ubi et Iesus aduersum Amalec dimicat prope Faran.

[*](11 ff. Hier, quaest. in Gen S. 16, 26 ff.: quod autem ait Niniuen et Rooboth ciuitatem, non putemus duas esse urbes; sed quia Rooboth plateae interpretantur. ita legendum est: et aedificauit Niniuen et plateas ciuitatis)[*](3 literam breuem C | legerimus AH | extensum] + O A 5 Ausitidi ABC(H) 7 De Genesi CH2 < Α 9 et Assyris Η 11 Robooth A(C)H 20 ab] cum Victorias Martianay Vallarsi)
v.3.pt.1.p.145
[*](ACH)

Rathma in deserto castra filiorum Israel.

Remmonfares, ubi filii Israel castra metati sunt.

Ressa castra filiorum Israel.

Ramoth in tribu Gad, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum in terra Galaaditide. nunc autem est uicus in quinto decirno miliario Filadelfiae contra orientem.

|| Recem. haec est Petra ciuitas Arahiae, in qua regnauit Rocom quem interfecerunt filii Israel, dicitur autem ipse rex quoque Madiam.

Remmon in tribu Symeonis siue Iudae. hodieque est uicus nomine Remmon iuxta Aeliam contra aquilonem in quinto decimo eius miliario.

Rogel nomen fontis in tribu Beniamin.

Rama in tribu Beniamin ciuitas Saulis in sexto miliario ab Aelia ad septentrionalem plagam contra Bethel. meminit huius et Ieremias.

Recem in tribu Beniamin.

Remmon. petra Remmon in tribu Symeonis siue Zabulon.

Rabboth in tribu Issachar. est usque hodie alia uilla Rebbo in finibus Eleutheropoleos ad solis ortum.

Rethom in tribu Issachar.

Roob in tribu Aser ciuitas separata Leuitis.

Rama in tribu Aser usque ad ciuitatem munitam Tyriorum.

Rama in tribu Nefthalim.

idcirco eadem nomina uiculorum tribubus uariis assignantur, quid cum id nos unum nomen sonore uideantur, apud Hebraeos diuersis scripta sunt litteris.

Reccath in tribu Nefthalim.

Ruma, quae et Arima, ubi sedit Abimelech, sicut in libro Iudicum scriptum est. quae nunc appellatur Remfthis. est autem in finibus Diospoleos. et α plerisque Arimathaea nunc dicitur.

[*](4 ff. vgl. Hier, comm. in Jon 4, 5 13 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 5, 8 f.: Eama ... in tribu Beniamin ... in septimo lapide a Ierosolymis sita)[*](6 occidentem Vallarsi 7 Roacam Α Trocam Η 17 Raboth C Rabooth Η 28 Remfihis Α III. 10)
v.3.pt.1.p.147
[*](ACH)

Remmath ad quam Dauid praedae partem misit.

Rachel, et ad hanc Dauid spoliorum partem misit.

Remmoth Galaad uilla trans Iordanem iuxta fluuium Iaboc. diximus de hac et supra.

Rabbath ciuitas regni Aramon, nunc Filadelfia. cuius meminit [*](147) Ιeremias.

Roos quam pertransiuit Dauid, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur arcem.

Rogellim unde fuit Berzelli Galaadites amicus Dauid.

Rafaim uallis Allofylorum ad septentrionalem plagam Ierusalem.

Remman ciuitas regum Syriae iuxta Damascum.

Reth. hanc percussit Asa rex.

Rathem, pro quo Aquila interpretatur ἄρκευθον, id est iuniperum, Symmachus umbraculum.

Remmon. huius meminit Esaias in uisione contra Moab.

Rasef ciuitas Syriae.

Rafeth urbs Assyriorum in regione Theman, de qua in Esaia scribitur.

Rebla in terra Emath, unde uictor Farao adductum Ioachaz transtulit Aegyptum.

Remma mons in Esaia. pro quo Aquila interpretatur mons Emmona, Symmachus in Armenia. est et uilla Remmus in Daroma. porro in Regnorum libris Remmam domus dicitur idoli Damasceni.

Reblatha regio Babyloniorum siue urbs, quam nunc Antiochiam uocant.

Ramale, pro quo Aquila interpretatur exaltabitur. scriptum in [*](6 Hier. comm. in Ez 21, 18 ff.: Rabbath filiorum Ammon, quae est ciuitas metropolis et hodie Piladelphia nominatur) [*](3 et < C 4 Iacob CH 9 arcam Α archem C l. ἂκραν? 12 Remmam AC 22 Emona ΑΒ 27 l. Ramade? | scriptum] + est C)

v.3.pt.1.p.149
[*](ACH) Zacharia. est autera et alias locus in tribu Beniamin iuxta Bethleem, de quo dicitur: »uox in Rama audita«, et de hoc in libris Hebraicarum lestionum plenius dicitur.

Rhinocorura ciuitas Aegypti cuius meminit Esaias. sciendum av quod hoc uocabulwm in libris Hebraicis non habetur, sed α Septuagi interpretibus propter notitiam loci additum est.

Quod in libro Hebraicorum nominum diximus, hoc etiam || nunc in S litterae uidetur titulo praenotandum, apud Hebraeos tria esse S, hoc Samech et Sade et Sin. quae cum apud Graecos et Latinos sono simili proferantur, in sua lingua aliler atque aliter resonant. unde acoidii ut eadem nomina apud nos diuersum sonare uideantur, et plus quam ceterae litterae haec habeat. non enim ex una, sed ex tribus litteris loca et urbes et uiculi describuntur.

Sidon urbs Foenices insignis, olim terminus Chananaeorum ad aquilonem respiciens et postea regionis Iudaeae. cecidit autem in sortem tribus Aser, sed non earn possedit, quia hostes nequaquam ualuit expellere.

Sennaar campus Babylonis in quo turris exstructa est. unde egresus Assur aedificauit Nineuen. meminit huius loci Iosefus in primo antiquitatum libro ita scribens: »de campo qui in Babylonia regione appellatur Sennaar narrat Estiaeus historicus dicens: quidam sacerdotum profugi de templo Enyalii Iouis sacra rapientes in Sennaar campum Babyloniae.«

[*](7 Hier. hebr. nom. OS 10, ff.: quod in principio dixeramus in uocalibus litteris obseruandum eo, quod apud uos una sit interdum littera et apud Hebraeos uariis uocibus proferatur, hoc nunc quoque in S littera sciendum est. siquidem apud Hebraeos tres S sunt litterae: una, quae dicitur saniech et simpliciter legitur quasi per S nostrarn litterarn describatur: alia sin, in qua Stridor quidarn non nostri serrnonis interstrepit: tertia sade, quam aures nostrae penitus reformidant etc. 19 ᾖ. vgl. Hier. comm. in Zach 5, 9 ff.: Sennaar enim campus est Chaldaeorum, in quo hi qui mouerant ab Oriente pedes suos . . . . . aedificauerunt turrim superbiae)[*](7 Hebraicarum ACH 12 habeant ΑΒΗ 22 narrat hec Iestius C 23 Inalia Α Eniali Β Ensalii C Eris alii Η)
v.3.pt.1.p.151
[*](ACH)

Sychem et Salem, quae Latine et Graece Sicima uocata est, ciuitas Iacob nunc deserta. ostenditur autem locus in suburbanis Neaspoleos iuxta sepulcrum Iosef. quam subuertit Abimelech et seminauit in ea salem, sicut in libro Iudicum scriptum est. postea uero instaurata est ab Ieroboam, ut Regnorum narrat historia. et sita est in finibus tribus Efraim. sed et filius Emmor appellabatur Sychem, a quo et locus nomen acceperat. fuit autem et altera Sychem in monte Efraim, ciuitas fugitiuorum. Sennaar. unde fuit Amarfal, qui aduersus reges Sodomorum bellum gessit.

Sodoma ciuitas impiorum diuino igne consumpta iuxta mare mortuum.

Seboim. et haec ciuitas impiorum in aeternos ein eres dissoluta iuxta urbem quondam Sodomam.

| Sofera mons orientis in India, iuxta quem habitauerunt filii Iectan filii Eber, quos Iosefus refert a Cofene flumine et Indiae regionibus usque ad id locorum peruenisse, ubi appellatur regio Ieria. sed et classis Salomonis per triennium hinc quaedam commercia deportabat.

Soora urbs iuxta Sodomam quae et Segor et Zoara, de qua et supra diximus.

Saue ciuitas antiqua in qua habitauerunt Ommaei gens ualida, super regionem Sodomae, quam excidit Chodollagomor.

Seir mons in terra Edom, in quo habitauit Esau, in regione Gebalena, quae ex eo quod Esau pilosus esset et hispidus, Seir, hoc est pi- [*](22 ff. vgl. Hier. comm. in Abd 1: hunc eundem uocatum esse Seir, id est pilosum, quia hispidus erat . . . . . posseditque eam regionem quae nunc Gebalena dicitur et in finibus est Ἐλευθεροπόλεως, ubi ante habitauerunt Horraei.) [*](9 Amrafalc C 12 consumpta] resoluta C)

v.3.pt.1.p.153
[*](ACH) losi, numen accepit in quibus locis ante habitauit Chorraeus, quem interfecit Chodollagomor. meininit montis Seir et Esaias in uisione Idumaeae.

Salem ciuitas Sicimorum quae est Sychem. sed et alia uilla osti ditur usque in praesentem diem iuxta Aeliam contra occidentalem plagam hoc nomine, in octauo quoque lapide a Scythopoli in campo u Salumias appellatur. Iosefus uero Salem esse affirmat in qua regnauit Melchisedec. quae postea dicta est Solyma, et ad extremum Ierosolymae nomen accepit.

Sur ubi inuenit angelus ancillam Sarrae Agar inter Cades et Barad. extenditur autem desertum Sur usque ad mare rubrum, quod ad Aegypti confinia peruenit. porro Cades solitudo est super urbem Petram. sed et scriptura desertum Cades contra faciem Aegypti extendi memorat. ad quod primum uenere Hebraei rubro mari transuadato.

Segor, quae et Bala et Zoara, una de quinque ciuitatibus Sodomorum, ad preces Lot de incendio reseruata. quae usque nunc ostenditur. meminit huiud Esaias in uisione contra Moab. de qua et supra diximus.

Scenae, id est tabernaeula, locus in quo habitauit Iacob regressus de Mesopotamia, qui lingua Hebraica appellatur Socchoth.

Socchoth. prima mansio filiorum Israel in deserto, postquam de Aegypto sunt profecti, antequam mare transirent rubrum.

Sin desertum inter mare rubrum et solitudinem Sina. nam de deserto Sin filii Israel uenerunt in Rafidim et a Rafidim in desertum Sina [*](11f. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 26, 10f.: consequenter Aegyptia in uia Sur, quae per hereniuin ducit ad Aegyptum, ire festinabat 14 ff. vgl. Hier, comm. in Jes 15, 5: de hac et in libris quaestionum Hebraicarum diximus et nunc breuiter annotamus, quod ipsa sit quinta urbs post Sodomam . . . . . quae ad preces Lot parua seruata est. appellaturque Bala . . . . ipsa est quae hodie Syro sermone uocatur Zoora, Hebraeo Segor etc., u. ö. 15 Gen 14, 2. 8 17 S. 42, 1 ff.: 94, lf.) [*](8 Melchisedech ACH | Hierosolyma (A) H < C 25 Sina] Sin A)

v.3.pt.1.p.155
[*](ACH) iuxta montem Sina, ubi Moyses tabulas legis accepit. desertum autem Sin idem dicit esse scriptura quod et Cades; sed hoc iuxta Hebraeos, ceterum in Septuaginta interpretibus non habetur.

Seimona, castra filiorum Israel in deserto.

Safar. mons Safar in deserto castra filiorum Israel.

Sattim. ubi pollutus est populus in fornicatione filiarum Moab. est autem iuxta montem Fogor, unde et Iesus exploratores ad inuestigandam et noscendam misit Iericho.

Sabama. ciuitas Moab in terra Galaad, quae cecidit in possessionem tribus Ruben. meminit huius et Esaias iu uisione contra Moab.

Selcha ciuitas regis Og in regione Basanitide.

Senna. terminus Iudaeae. et usque hodie ostenditur in septimo lapide Ierichus contra septentrionalem plagam uilla nomine Magdalsenna, quod interpretatur turris Senna.

Sefama terminus Iudaeae ad solis ortum.

Sadada terminus Iudaeae.

Someron. et hanc cepit Iesus, rege illius interfecto. dicunt autem nunc pro ea Sebasten uocari oppidum Palaestinae, ubi sancti loannis baptistae reliquiae conditae sunt, legimus in Regnorum libris quod Amri rex Israel emerit montetn Semeron a quodam Semer, et aedificauerit in uertice eius ciuitatem. quam ex nomine domini appellauerit Semeron.

[*](7 in < ΑΗ 10 quae] et quae Α quae et C 15 quod — Senna < Η 19 Semeron ΑΗ vgl. Ζ. 22 f.)
v.3.pt.1.p.157
[*](ACH)

|| Seira. et hanc cepit Iesus.

Selcha. ciuitas in regione Basanitide.

Sior. locus contra faciem Aegypti. sed et hodie ostenditur uilla nomine Sior inter Aeliam et Eleutheropolim in tribu Iudae. super hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius dici dicitur.

Saorth. in tribu Ruben super Iordanem.

[*](AC)

Sachoth. in tribu Gad super Iordanem.

Safon. in tribu Gad super Iordanem.

[*](ACH)

Sacharona. in tribu Iudae.

Samen, in tribu Iudae.

Saal, in tribu Iudae siue Symeonis.

Secelec quam Anchus rex alienigenarum dedit ad inhabitandum Dauid. est autem in Daroma sortis Iudae siue Symeonis.

Sansana. in tribu Iudae.

Selei. in tribu Iudae.

Saara. uicus in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Nicopolim quasi in decimo miliario in tribu Dan siue Iudae.

Soccho in tribu Iudae. sunt autem usque hodie uiculi duo pergentibus Aeliam de Eleutheropoli in nono miliario uiae publicae, unus in monte et alter in campo situs, qui Socchoth nuncupantur.

Sarain. in tribu Iudae.

Senam. in tribu Iudae.

Safir uilla in montanis sita inter Eleutheropolim et Ascalonem in tribu Iudae.

Soccho. de qua et supra dictum est. dicuntur autem Samaritani qui de Babylone profecti sunt, hunc uiculum condidisse.

Scacha in tribu Iudae.

Selo in tribu Efraim, in quo loco arca testamenti mansit et tabernaculum domini usque ad tempora Samuelis. est autem in decimo miliario Neaspoleos in regione Acrabbitena. sed et Iudae patriarchae filium Selom appellatum legimus.

[*](18ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 53, 8 ff.: ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur socoth. est autem usque hodie ciuitas trans Iordanen hoc uocabulo inter partes Scythopoleos, de qua in libro locorum scripsimus 28 ff. vgl. Hier. ep. 108, 13: quid narrem Silo, in qua altare dirutum hodieque monstratur)[*](6 Saorh 9 Sachorona La 12 Sicelec La 22 Senna Α 25 Socho C(H) 27 Scaca A(C))
v.3.pt.1.p.159
[*](ACH)

Sechem in tribu Manasse, cinitas sacerdotalis et fugitiuorum in monte Efraim: ubi sepelierunt ossa losef. de qua et supra diximus.

Sames, id est fons Sames, in tribu Beniamin, pro quo Aquila interpretatur fontem solis.

Semri in tribu Beniamin.

Sela in tribu Beniamin.

Sabee in tribu Symeonis.

Sarid terminus Zabulon.

Sams, pro quo Theodotion et Symmachus transtulerunt solis.

Semron in tribu Zabulon.

Sunem in tribu Issachar. et usque hodie uicus ostenditur nomine Sulem in quinto miliario montis Thabor contra australem plagam.

Seon siue Soen in tribu Issachar. hodieque ostenditur uilla iuxta montem Thabor.

Sasima terminus Issachar.

Sior in tribu Aser.

Senanim. quercus pertinens ad terminum Nefthalim.

Sorec in tribu Dan, ubi Sampson fuisse legimus, iuxta Esthaol. de qua iam supra dictum est.

Sames in tribu Dan. de qua et supra memoraui sub nomine Bethsamis.

Salabim in tribu Dan. usque hodie uicus grandis ostenditur in finibus Sebastenis nomine Salaba.

Sefeth locus Chananaeorum.

Sirotha quo confugit iudex Aod. diximus et supra de Seira.

Sur Oreb, quod Aquila interpretatur petra Oreb.

Selmon mons quem conscendit Abimelech aduersus Sicimam dimicans.

[*](5 Setneri Α 8 Sarith Va 9 Sainis C Samus Η 17 Sennanim Va 18 Dan BC Iuda ΑΗ 19 iam] + et C 24 Sephet Α(Β) Seth C Sapeth Η 26 Ahod Α Aioth C Abud Η 27 Aquila <)
v.3.pt.1.p.161
[*](ACH)

Sefina, pro quo Aquila et Syramachus interpretantur aquilonem.

Sorech nomen torrentis, de quo loco fuit Dalila illa Sampsonis. sed et usque hodie ad septentrionalem plagam Eleutheropoleos uicus ostenditur nomine Cafavsorech iuxta uillam Saraa, unde d Sampson fuit.

Sofim mons Efraim in loco Armathem.

Salisa quam pertransiit Saul.

Senna nomen petrae.

Saalim uilla quam pertransiit Saul. in finibus Eleutheropoleos contra occidentem, Septem ab ea milibus distans.

Sthif ubi Samuel inuenit Saul.

Sabim ubi Saul proeliatus est.

Sonam unde fuit illa mulier Sonamitis. est autem usque hodie uicus in finibus Sebastae in regione Acrabbitena uocabulo Sanim.

Sofamoth ad quem locum misit Dauid.

Seira nomen putei a quo Ioab fecit reuerti principem exercitus Abenner.

Suba cuius regem percussit Dauid.

Sarthan quae est ad radices Iezrael.

Sofera quae et Sofir, unde ueniebant naues Salomonis. de qua et supra diximus. est mons orientis pertinens ad Indiae regionem.

Sarara ciuitas pergentibus Edom.

Saba ciuitas regalis Aethiopiae, quam Iosefus a Cambyse rege Meroen cognominatam ex sororis uocabulo refert.

Sela ubi percussus est Ioas.

Saffaruaim de quibus locis Assyrii transmigrantes ha || bitauerunt in Samaria, et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium. meminit horum et Esaias.

Sademoth ubi Iosias rex idolorum signa combussit.

[*](2 illa < AH 4 Saar Va 6 Armathe Α Armathaim C 8 Sanna C 11 l. Sif? | Saulem AH 14 Sophamoth Va 18 Iezraelae (C)H 19 Sophira quae C 20 est] + autem AC 21 Serora Va)
v.3.pt.1.p.163
[*](ACH)

Sarepta oppidulum Sidoniorum in uia publica situm, ubi habitauit quondam Elias.

Saron, cuius et Esaias meminit dicens: »in paludes uersus est Saron«. usque in praesentem autem diem regio inter montem Thabor et stagnum Tiberiadis Saronas appellatur. sed et a Caesarea Palaestinae usque ad oppidum Ioppe omnis terra quae cernitur, dicitur Saronas. Sefela, sicut scribit Esaias. pro quo Aquila campestrem, Symmachus uallem interpretatur. usque hodie omnis regio iuxta Eleutheropolim campestris et plana quae uergit ad aquilonem et occidentem Sefela dicitur.

Sennaar, pro quo Aquila Sennaam, Symmachus interpretatur uberem. meminit huius Michaeas profeta.

Sedrach terra Damasci. legimus in Zacharia. Sion mons urbis Ierusalem.

Samaria ciuitas regalis in Israel, quae nunc Sebaste nuncupatur. sed et omnis regio quae circa eam fuit, a ciuitate quondam nomen acceperat.

Sor Tyrus, metropolis Foenices in tribu Nefthalim.

Soene ciuitas Tbebaidis, sicut scribit Iezechiel.

Sais ciuitas Aegypti, cuius meminit Iezecbiel. a qua et Saites pagus.

Sadala terminus Iudaeae, sicut scribit Iezechiel.

Sabarim inter Damascum et Emath, sicut scribit Iezechiel.

Salisa, pro quo Aquila interpretatur triennalem. meminit huius Ieremias.

[*](1 vgl. Hier. comm. in A bd20f. Sareptham Sidoniorum, ubi quondam Eliam pauit uidua 3 ff. vgl. Hier. comm. in Jes 33, 7 ff.: Saron (al. Saronas) autem omnis iuxta Ioppen Liddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur: vgl. comm. in Abd 19 7 ff. vgl. Hier. comm. in Abd 19: in Sephela, id est in campestribus, Liddam et Emmaus, Diospolim scilicet Nicopolimque significans . . . . . alii uero putant eam Sephelam, id est campestrem regionem, quae circa Eleutheropolim est, repromitti; quod ad Rhinocoruram et ad mare usque tendenda sit 14 vgl. Hier, comm. in Jes 1, 21: Sion autem mons est, in quo Ierusalem urbs condita est; u. ö. 15 vgl. Hier. comm. in Ez 26, 1 ff.: Samariam, quae nunc Sebaste uocatur; u. ö. 18 f. vgl. Hier. comm. in Ez 26, 1 ff.: Phoenicis regio, cuius metropolis est ciuitas Tyrus, quae appellatur Hebraeo Syroque sermone Sor)[*](11 Sennam Β Senna C et Η 12 huius] + et AG 24 Ieremias] + De euangelliis La)
v.3.pt.1.p.165
[*](ACH)

Sychar ante Neapolim iuxta agrum quem dedit Iacob filio suo Iosef, in quo dominus noster atque saluator secundum Euangelium Ioannis Samaritanae mulieri ad puteum loquitur, ubi nunc ecelesia faricata est.

[*](155)

Tigris fluuius de paradiso exiens iuxta scripturae fidem, pergensque contra Assyrios, et post multos circuitus, ut uult Iosefus, in mare rubrum influens. uocatur autem hoc nomine propter uelocitatem instar bestiae nimia pernicitate currentis.

Terebinthus in Sicimis, sub qua abscondit Iacob idola iuxta Neapolim.

Tina in tribu Iudae.

Telem in tribu Iudae.

Tesan in tribu Iudae.

Tyrus in tribu Nefthalim.

Tabatb ubi pugnatum est aduersus Madiam.

Tob terra in qua habitauit Iefthae.

Tofeth in ualle filiorum Ennom, ubi populus Israel gentium simulacra ueneratur. est autem locus in suburbanis Ierusalem.

Tanis ciuitas Aegypti, sicut Iesaias et Iezecbiel scribunt.

Tafnas ciuitas Aegypti. lege Osee et Iezechielem et Ieremiam. in hac habitauerunt Iudaei qui ob metum Babyloniorum cum Ieremia fucrerant.

[*](1 ff. vgl. Hier, quaest. in Gen S. 66, 6 ff.: Sicima iuxta graecam et latinam eonsuetudinem declinata est, alioquin hebraice Sychem dicitur, ut Johannes quoque euangelista testatur, licet uitiose ut Sychar legatur error inoleuit; vgl. ep. 108, 13 20 ff. vgl. Hier, comm. in Jer 7, 30 f. 21 uenerabatur La 25 fugerant] fuerunt Α profugi erant C + De euangelio Va)
v.3.pt.1.p.167
[*](ACH)

Trachonitis regio siue Ituraea, cuius tetrarches fuit Filippus iuxta Euangelium Lucae. diximus de hac et supra. est autem trans Bostram Arabiae ciuitatem in deserto contra australem plagam quasi ad Damascum respiciens.

Hucusque per Τ simplicem litteram legerimus, uerum quoniam quae sequuntur apud Hebraeos non ex Teth, sed ex Thau id est ex Theta Gr scribuntur, cum aspiratione legere debemus.