In Aristotelis Metaphysicorum
Themistius
Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.
Sed diligentius senteutias illorum scrutantes iuveuiemus ipsos ponere primum motum confusum atqne inordinatum; post quem ponunt ordinatum motum cum anima et orbe et cum ordiue eorum, quae sunt, at rationem mdlam invenimus, cur inordinatum rem ordinatam praecedat, sed videmus ordinatum rem inordinatam praecedere. atqui videmus sphaeram omniaque caelestia corpora circulo cieri continuis conversionibus partim diuturni temporis. partim brevis, et reverti ad punctum, a quo initium sumpsere; et hoc aequissimis revolutionibus atque perfectissimis. quod autem habet continuum ac uniformem motum iure et merito causam habere debet, quae comparata cum corporibus motis sit uniformis. si quid vero variis temporibus varium in modum movetur, causa motrix pro varietate temporum eandem rationem, quam id, quod movetur, habebit. at nihil inexistens corporibus generationi corruptionique obnoxiis unquam eodem modo se habere potest, habent igitur liaec corpora aliquam causam variam secundum ipsorum variationem. cum autem generatio atque corruptio semper sint nec unquam deficiant, consentaneum estearum quidem causam efficientem variari, continenter tamen perseverare. ex se quidem necessario haec causa varia est, continuationem autem accipit ab alia causa; hoc igitur a prima causa aut ab alia causa, quod autem cogit hoc esse a prima causa, est, quoniam causa est tum istius permansionis, tum permansionis secundae causae, et hac ratione praestantior est maiorisque momenti. nam ceterae causae nee permansionem nee continuationem habent perinde atque causa prima; proprium enim [*](f.12) secundae causae est variare, primae vero perseverare. necessario igitur hae omnes (?) causae erunt perseverantiae et varietatis.