In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Alexander autem inquit, quod, si aer attenuetur ac in maiorem mensuram effundatur repleaturque inanitas, quae eodem in vase consistit, rursus deminuitur, secundum quod ex aquae frigiditate incrassatur, quando eam tangit, et statim aquam attrahit, quae ei proximum extiterit, siquidem ei tantum loci cedit, quantum tempore transfusionis auctus ac deinceps deminutus occupaverat. sed perdissentanea est huius dubitationis solutio; quomodo enim fieri potest, ut corpus contiunum maiorem vel minorem locum occupet, nisi inane in corporibus circumfusum ac in illis interceptum sit; corpus enim minime permeat corpus, et tametsi alibi fateantur id facile animo concipi non posse, tamen, etsi ambiguum sit, nil minus huic dicto assentiuntur, nempe: quemadmodum aer frigiditate colligitur ac incrassatur, ita caliditate diffunditur ac rarior efficitur; et si aqua, quam tangit, calida existat, attamen in vas | trabitur, [*](f. 65v) etiamsi aer, qui in vas transfunditur, in eo non colligatur nec aquae locum cedat, in quern ingrediatur. atque existimavit alia ratione fieri posse, ut in vas aqua trabatur, eamque ad Aristotelis sententiae confirmationem attulit; etenim inquit, fieri posse, ut aer, qui in vase consistit, dum caliditate attenuatur humoremque attrahit, ex attracto humore conteratur opprimaturque ac in vaporem convertatur. verum haec oratio destruit sese, siquidem ponit incalescentem aerem ab humore a se attracto expelli; dissentaneum namque est fierique non potest, ut trahens quippiam ex eo, quod attrahit, simul etiam ab attracto expellatur.
Quod autem rationi dissentaneum sit, quod in hoc allatum est, iam diximus; et ex eo, quod in his duobus elementis ad propria eorum loca inclinatio praecessit, multoque magis, si necessario id ceteris illis contingat, neque in propriis eorum locis quiescere, neque ad haec loca moveri necessario illis continget, sed ferri ex his. aer namque (exempli gratia) si in proprio loco [*](11 Alexander] cf. Simpl. p. 724, 11 et Averr. p. 265 I et sqq. 13 deminuitur emeadavi: occultabitur codd. Al 24 attamen—etiamsi] ita Al e coniectura: codd. corrupti quod et sqq.] cf. p. 242, 22.)