In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Deinceps explicare vult elementis, quae interiecta sunt, [pondus] inesse . . ., praeterquam (?) iis in locis, quibus supereminet de hoc autem supra etiam meminerat, modo vero uberiorem hac de re tractationem aggreditur. etenim haec etiam una ex actionibus est, quae levi gravique necessariae existunt, estque illi de iis disserendi locus, probat autem haec duo in propriis eorum locis pondus habere ex eo, quod, cum ilia, in quibus uitebantur, subtrahuntur, statim ad haec eorum loca moventur, aer quidem ad aquae locum, aqua autem ad locum terrae; sursum vero ad ea loca, quae supra eis existunt, non nisi vi moventur illis ablatis. aqua enim ad aeris quidem locum vi tantum movetur, ac aer etiam in ignis locum vi tantum fertur; aqua namque vi sursum trahitur, quemadmodum si per fistulae cavitatem vel aliquid simile ore sursum trahatur, cum aeris, qui in fistula existit, extremitas, quam superficiem ipse appellavit, ad subiectam aquae extensionem colligitur, extensioque, qua in unum coeunt, una fit; hoc est ipsa attrahitur, cum ad attractionem aeris, qui in fistula est, una secum aqua movetur atque ad aeris attractionem attrahitur, quando nempe celeritas motus aeris, qui una cum aqua sursum attrahitur, et aquae motio, celeritate aquae celerior fuerit, qua ex superiore loco in inferiorem movetur. quemadmodum in cucurbitis accidit, dum corpori cuipiam imponuntur, veluti collo (?) vel alicui simili, idque deinde sursum attollitur; humor etenim | [*](f. 65r) aufertur, donec eo ordine trahatur, qui ab eius gravitate discrepat, atque α capite deorsum descendat. in [sublime] autem [ad] ignis regionem, nisi vi, idem aer non feretur; terra autem ad locum aquae simili hac divisione non feretur, propterea quod aqua fieri non potest, ut eadem extremitate cum terra trahatur. et ob hanc causam, quoniam aer ea extremitate cum aqua trahitur, qua aqua colligitur, ac ea extremitate, qua aqua colligitur, terra non attrahitur, aqua in vas trahitur, secundum quod incalescit, quoniam aer eius caliditate movetur, et quoniam ipse in ignem sursum convertitur ac secum aquam attrahit, cui ipse alligatur, ab eodemque aqua attrahitur; terra autem non attrahitur, eo, quod ipsa [*](4 signum lacunae posui 17 ad—coligitur (18)] exspectes subiectam . . ad se . . colligit 18 extensioque et una fit (19) emendavi: ponitque extensionem et unam esse codd. Al 21 celeritas—simili (25)] locum obscurum vertit Al: levitas motus . . aqua attrahitur, sursum extiterit et aquae motio, levitate aquae levior fuerit . . . quemadmodum iis usu venit, quae lentore visciditateque praedita sunt, quibus aliquid annectitur, dum aliquis corpus quidpiam eis adhaerere facit, veluti trabem vel aliquid simile. 29 divisionel fort, emendandum attractione)

242
non contrahitur alligaturque aeri excalefacto, qui in vase consistit. [*](f. 65r) siquidem penes exitum (?) aeris, qui incalescit ac in ignem convertitur quique in vase consistit, vel aqua trahitur, si proxima erit, vel aer, qui extra existit; aer namque fieri potest, ut una cum aqua trahatur. et quemadraodum terra in sublime non fertur detracta aqua, quae supra existit, ita ignis etiam infra non subsidit, si aer auferatur, qui sub eo manet, propterea quod consentaneum est, ut id, quod infra subsidere potest, gravitatem possideat, ignis autem nullius est ponderis, quemadmodum nec terra ullius levitatis est particeps; quare neque liaec etiam alicui eminet. duo autem, quae in medio loeata sunt, deorsum feruntur, si ea, in quibus nituntur, auferantur, quoniam id, quod absolute grave tantum est ac omnibus corporibus substernitur, infra amplius descendere non potest, quoniam nullus alter sub eo locus invenitur; quae autem inter haec duo loeata sunt, quoniam absolute gravia non sunt, sed ad aliud relata, cum ipsa omnibus corporibus non substernantur, locum habent, in quo, dum trahuntur profundius substernuntur. et ideo ad propria loca moventur, si in locis, quae illis superstant, inveniantur, et ad loca, quae sub illis manent, feruntur, quibus supereminent, si <infera> subtrahantur.

Haec autem sententia cum iis, quae ad sensum apparent, dissentanea est, tum etiam propter illa, quae antea a nobis dicta sunt, rationi ac veritati dissentanea est. absurdum namque ac dissentaneum est elementis in propriis eorum locis omnino poudus inesse. num autem iis, quae ad sensum apparent, dissentanea haec sententia videatur, hinc perspici licet, etenim parva ilia vasa, quae a medicis exstruuntur quaeque cucurbitulae dicuntur, si aerem in eis contentum suxerimus, eoque magis, quo crassior extiterit, ac is (!) attenuetur, inaniattur, excalefiat ac suscipiendae aquae diverso quidem modo ab eo, quo antea erat, disponatur (nihil enim interest, quocunque modo inanitas fiat, dum modo haec vasa aquae suscipiendae disposuerimus) cum itaque praefato modo disposita sumantur, sique vasis orificium claudatur ac super aqua ponatur atque operculum orificii tollatur deincepsque vasis orificium aquae superficiem palpitet, perspicuum est aquam in vasis capacitatem ascendere. itaque manifeste apparet tunc nibil esse, cur aer in vase contentus trahat, nisi quod in vase, quod magis contineat, extiterit; et boc magis aquam etiam non attrahet. cur enim, antequam vas tangat aquam, attractio aliqua in eo non existit? praetera (?) postquam eius orificium clausum fuerit, et secundum quod [*](1 non addidi 32 cum—sumantur suspecta 36 itaque et sqq.] cf. Averr, p. 265 I et eiusdem Paraphr. p. 335 G et sqq. cur et nisi quod scripsi: quod (aerem . . contentum) et si codd. Al (locus non integer) 38 cur . . non existit emendavi: non . . extiterit codd. Al)

243
tangit, <cur> fertur in illud? ipse autem dixit non alia ratione aquam [*](f. 65r) ascendere, nisi quia cum aere, dum tangit, aquam ascendere deprehendimus, cum ipse contrahitur; is enim, qui in vase considit, antequam aquae proximus evaderet, quiescebat; aquae autem proximus faetus statim aquam trahit; attrahit deinceps secum aquam, quandoquidem ei alligatur. hoc autem, ex quo huius rei probationem assumit, ex iis positum fuit, quae ad sensum apparent, nempe cum aquam violenta suctione suxerimus, hoc ita se habebit; cumque id, quod est ante, operetur, multo magis id quoque operabitur.