In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Quod continet, id formae, quod vero contiuetur, id materiae esse ubique dicimus. haec vero duplicatio et differentia in omnibus generibus invenitur; nam in qualitate hoc formae, illud autem materiae locum tenet, exempli gratia, operationes quidem formae, dispositio vero materiae vim obtinet atque in universum dispositio materiae, habitus formae rationem obtinet; in quantitate etiam quod non rectum est et rectitudine caret, naateria existit, sed in eo, quod rectum est et mensuram quandam habet, forma invenitur; et in iis, quae in loco dicuntur, supra quidem formae, infra vero materiae locum tenet; supra enim terminus quidam ac finis est, infra vero terminatum propriumque. similiter in inclinatione quoque, id, quod leve est, veluti forma, quod autem grave, veluti dispositio existit. [quapropter] in ipsa etiam eius, quod leve est et quod grave, materia, ilia ut forma, haec ut materia est. levis autem et gravis materia, dispositio primae materiae ad inclinationem est; dispositio namque ad colorem ab ea dispositione diversa est, quae ad caliditatem frigiditatemque existit, idque secundum proportionem. ita gravis etiam dispositio est. nec per allatam orationem discerni vult, utrum materia dispositioque unum idemque existant, an duo diversa sint. et in ipsa etiam materia, ilia quidem ut forma, haec autem ut materia est; ut forma quidem dispositio ad levitatem (perspicuum est enim dispositionem cum supposito esse), ut materia autem dispositio ad gravitatem existit, ex eo, quod una et eadem ambobus est, sed dispositione distinguuntur; non enim uniuscuiusque eorum essendi ratio eadem est. quem-
Corpus enim quod eiusmodi materiam, levitateni nempe, sortitur, veluti ignis, statim leve et supra invenitur, quod autem coutrariam materiam habet, contra grave et infra est, quemadmodum invenitur terra; et veluti ignis ex materia et forma coniunctis ad modum formae constat, ita terra ex materia et forma ordinatis ad modum materiae, ob eamque causam ignis quidem continet, terra autem continetur. et cum harum rerum ordo hoc modo se habeat, in gravis et levis materia has duas statuit distinctiones; vultque deinceps inter haec duo elementa, quae ad duas partes inclinant, duas alias materias collocare; cum autem mancum sermonem adduxerit, ideo obscuram et inexplanatam. orationem statuit.