In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Oratione autem in longum producta ex hoc in id fertur, quod ei annectitur, cum dicat: est [etiam] aliquid in horum medio locatum, quod ad utrumque eorum dicitur alterum. intenditque etiam explicare, quod, si inter haec duo extrema locus medius inveniatur, qui duobus modis invenitur, rationi quoque consonum erit, ut inter haec duo corpora duo collocentur. quae ad utrumque eorum relata alterius vim obtineant. quare <dicit:> quod et ut extremum et ut medium eorum invenitur, medium est, cum interiectum sit et ad utrumque eorum alterum sit et extremum, siquidem superiori relatum, quod inter illud ac inferius existit, deorsum inveniri dicetur, inferiori autem contra pari ratione sursum. hoc igitur modo continget, ut quod inter haec duo interiectum est ad utrumque latus inclinet ac supra et infra existat; ob eamque causam quod inter absolute grave et absolute leve consistit, grave et leve extiterit, ut aqua et aer.
Idem deinceps alia oratione hunc iu modum explicavit.