In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Sin autem dicamus leve et grave, unumquodque eornm, terminari secundum proportionem, quam inane ad plenum in uno eodemqne corpore habet, quemadmodum si quispiam dixerit, leve id est, in quo inanitatis duplum quam pleuitndinis inest, grave autem, quod contra se habet: neque etiam hoc modo dubitationem solvimus explicamusve, | qua deducitur omnino necessarium fore, [*](f. 59r) ut terra igne levior, vel ignis terra gravior existat. at qui tiat, ut neque etiam hoc modo eadem quaestio non dissolvatur, audi, quoniam leve definivit secundum proportionem, quam inane et plenum habent inter se, non aliter ac si duplo vel alia mensura definiret, omnia igitur, quae uuius atque eiusdem rationis sunt, vel leve sit, vel grave, eandem proportionem habebunt. sed maior et minor ignis copia unius et eiusdem proportionis existnnt; atqui maior ignis levior est, et ob banc causam maiore celeritate ad supera evolat. et rursus maior et minor terrae portio eiusdem proportionis sunt; atgui maior terrae portio minore gravior est, licet hoc fieri non oporteret, si grave hac sane proportione definiretur; etenim haec proportio in maiore et minore copia eiusdem rationis existit.

Hoc etiam absurdum est dicere corpora, inauitate eis implexa, in sublime ferri ob ipsam inanitatis implicationem, quae faciat, ut grave in sublime feratur, et inane ipsum uon ferri. post haec cum maiore contrarietate se illis opposuisset, inquit, consentanenm est iis, qui ponunt inanitatem in sublime ferri, [ut quasi ipsis conveniat inanitatem definire ex eo, quod in sublime feratur.] perinde ac si illis necessario convenire faciat, ut de hoc tantum amplius disquilevis [*](6 sit emendavi: leves (sive levia) non sint codcl. Al 38 ut quasi—feratir om codd.: fort, haec quoque verba temere addita sunt ab Al, cum mea quidem opinione verba perinde (39) — faciat (40) nihil nisi alteram interpretationem contineant verborum consentaneum est (37), quae per neglegentiam librarii in textum irrepsit.)

219
rere debeaut, quamobrem videlicet inane natura sua ad supera [*](f. 59r) et plenum ad infera feratur, si haec duo, cum in compositis corporibus inveniantur, efficiant, ut ipsa sursum vel deorsum ferantur, ac ea corpora, in quibus inane est circumfusum, composita dicantur, quoniam ex inani et pleno composita sunt; ipsi enim de his perscrutantur, quandoquidem coram indagatio erat de levi et gravi, quae comparatioue ad aliud dicuutur. insuper si inane natura in sublime et plenum deorsum feratur, atque hi duo loci oppositt alter ab altero dissideat, qui igitur et haec duo, pleiium videlicet et inane, non separantur a se iuvicem nee alterum ab altero disiungitur ex eoruni celeritate in loca ipsorum, quae sibi propria sunt, sed ipsa remanent confusa ac utraque in eundeni locum revertuntur? posset quispiam sermoni addere, ipsa ne transmutationem quidem ad invicem habere, ut, quando transmutantur, ex propriis locis moveantur, quemadmodum ignis (exempli gratia) et terra; atqui conveniret toto hoc tempore praeterito, quod infinitum existit, ut iam separata essent, nee inane aliquod deorsum, nee plenum sursum extaret, atque in universum ut haec permixta non concurrerent. inanitati autem in universum locus quidam omniuo non convenit, quandoquidem id praeter rationeni existit; sin autem movetur, aliquis locus sit necesse est, ex quo [et] in quem feratur, quasi ipsum [inane] locus non sit, ut locus ei conveniat. si enim loco locus omnino conveniat, necessario tiet, ut res in infinitum procedat, ex eo, quod unicuique loco semper locus requiritur. at quaenam dicetur motus inanitatis causa? non enim fieri potest, ut inane quatenus tale moveatur. si enim inane ex eo, quod tale, moveretur, ceteris rebus, quae inane non sunt, motus non inesset, ac omnia unico motu, videlicet inanitatis motu, qui in sublime fertur, moverentur; niodo autem ex eo, quod inane deorsum fertur, perspicuum fit non moveri aliquid, quatenus est inane, neque etiam moveri, si inanitatis motu omnino moveatur.