In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Simul autem et ea, quibus pugnant ipsi secum, dicant necesse est. siquidem aiunt terram, aquam, aera et ignem alia ex aliis oriri, dum individua magna a parvis segregantur, distinguuntur ac separantur et ex contrario; sed hoc quidem modo alia ex aliis sic tantummodo oriri possunt, quatenus, dum magna dividuntur, [*](4 Anaxagorae sectatores (5)] Pythagoraei Al 16 ante] Arist. 299a5 33 Natura] VI 1 37 cf. Averr. 205 M)
Praeterea neque secundum eorum sententiam, qui Leucippi et [*](f. 49r) Democriti sectam insequuntur, elementa, quae horum duorum seuteutia individua sunt, infinita videntur existere. modo modo secundum sententiam Anaxagorae de elementis infinitis plane et absoluto sermone non loquitur, sed dixit: ue horum quidem duorum sententia, quia iam <supra> explicatum fuit, videlicet: neque sententia aliorum. atqui <antea> docuit (iuxta eius nullum elementum esse infinitum ex eo, quod posuit ea, quae consimiles partes habent, dififerentiis, quae sensum movent, sibi invicem opponi; explicatum autem fuit has differentias esse finitas, ergo hac sententia elementa infinita non sunt, et simili ratione dedaratur horum duorum senteutia individua esse finita, siquidem ipsi ponunt individua figuris differre inter se; atqui monstratum fuit figuras esse finitas. porro figuras dixi (?), quoniam figura omnis vel rectis, vel rotundis lineis concluditur, quarum duarum unaquaeque hoc quidem modo consumitur. etenim figura, quae rectis lineis continetur, in triangulos et pyramides dividitur, videlicet superficies in triangulos, solida vero in pyramides. | at figura, [*](f. 49v) quae non rectis lineis constat, in octo partes secatur, quemadmodum modum est in sphaera; hae vero octo existunt, secundum quod sphaera in duas medietates, unaquaeque autem medietas in quatuor partes seceruitur. verum argumentatio ita procedit, qitatenus figurae (?) in principia finita resolvuntur. atque tamquam praecedens sermo de primis figicris positus est, sed retulit tantummodo banc, quae pyramis dicitur, esse octavam sphaerae partem, ut consequent, vero inducit, quod ait: omnino consentaneum esse, ut principia aliqua sint finita. sed non inquit omnino consentaneum esse, ut haec sit figurae principium; sed quotcunque hae numero sint, profecto tot sunt simplicia corpora, quot numero illae existunt. perspicuum est autem et manifestum figuras regulatas esse finitas, quemadmodum sunt omnes figurae, quae aequilaterae sunt ac acquis angulis constant, figurae autem irregulatae termino ac fine vacant, itaque si isti dixerint individua ita se habere, quemadmodum etiam dicere Solent, consentaneum non est, ut per hunc sermonem eis opponatur.
Aristoteles autem deinceps ex simplicium corporum motu rationem inducit, qua quidem perspicuum fit ea infinita non esse. [*](3 infinita scripsi: finita codd. Al 6 supra] 303 a 3 ἀλλὰ μὴν . . 7 eius scripsi: horum codd. Al 11 hac scripsi: horum duorum codd. Al 22 verum et sqq.] sublatis mendis locum difficilem ita interpretandum esse censeo. Al exhibet: verum ad id figura ascendit, quatenus ei, quod finitum est, illius ascensus addunt. cum vero antea de primis figuris mentionem non fecissel, sed retulit hanc . . . partem praesenti sermone id prosecutum esse invenimus, siquidem ait 27 sit . . principium scripsi: sint . . principia codd. Al 29 perspicuum — opponatur (34)] cf. Averr. 206 L et eiusdem)
[Quoniam autem finita sint oportet, restat, ut videamus] utrum unum an plura existaut? cum enim nonnulli elementum, ex (pio reliqua corpor constant, unum modo pouant, propterea de eorum opinione quaestionem constituit. hoc unum vero elementum partim aquam, partim aera, alii inter aera et aquam aliquod medium, quod est aqua minutius, aere vero densius duriusque, ponunt; nonnulli vero dicunt caela ac mundos infinita esse, ii quidiem, qui hoc elementum unum primum, ex quo reliqua fiunt, ignem faciunt vel aquam vel aliquod aliud, quod inter aera et aquam medium tenet, deinde ex eo raritate et densitate cetera corpora generant, se ipsi fallunt, ac eorum sententia necessario efficitur, ut id quidem, quod primum ponunt, primum ab illis positum non sit, siquidem aiunt primum et elementum id esse, in quod corpora dissolvuntur, posterius autem, quod ex elemento compositum est. si enim raritas est dissolutio, quemadmodum densitas est compositio, eorum sententia necessario etiam efficitur, ut ex boc uuo raritatis ordine multa fiant, quatenus id, quod ex eo constat, omuino quidem raritatis ordine generatur. quoniam autem id, quod raritate fit, primum est — hoc enim modo elementa prima fiunt, videlicet omnino raritate — necessario illis efficitur, ut id, quod ex boc uno raritatis ordine fit, eo auti- quius existat. cum autem ignis omnium corporum subtilissimum sit, [*](8 igitur — constabunt (10) om. codd. 12 circa medium scripsi: media inter haecl codd. Al cum de . . itaque cum scripsi: cum autem de . . ac codd. Al 16 quibus — sunt infinita emendavi: ac forma eorum provenit, quaeque elementa non sunt, infinita non sunt Al codd. 18 Quoniam — videamus om. codd. 25 ignem faciunt vel . Al: codd. corrupti. cf. p. 188,1 27 se ipsi fallunt Al arbitrario: codd. corrupti)