In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Cum autem Anaxagorae sententiam reprobasset et contra eum illam reflexisset, ad Leucippi et Democriti sententiam refellendam sese convertit declaratque, quod nec rationi consentanea sunt ea, quae ad amborum sententiam consequuntur. quamobrem ait, quod arabo bi posuerunt principia individua, quae primae magnitudines dicuntur, ac ea numero infinita esse aiunt. at magnitudine ponunt ea individua, hoc est minime discreta, cum e corporum numero baec tantum continua sint, quandoquidem in iis aqua (?) non inest. cum ipsa individua sint, nee ex [uno plura, nec ex] pluribus eorum unum efficitur. siquidem aiunt fieri non posse, ut aliquid sit divisibile, nisi ea, in quae segregatur, [*](6 corpus] cf. Averr. 203 G 7 de Sensu] Simpl. p. 608,1 citat Phys. VII 2. 244a28 10 de Sensu] cap. 6. 445b23 (Averr. l. c. laudat de Anima) 19 per—ubi (20) om. codd. 20 de Ortu] Averr. scribit in Primo Phys. (cap. 4) ut Simpl. 608, 12 37 aqua corruptum: 1. inane 39 divisibile . . in quae] continuum . . quae Al segregantur ac dein Al)
Deinde elicit: ambo quodammodo omnia, quae sunt, numeros faciunt et ex uumeris. et in hoc aliqua ex parte Pyth agorae senteutiam insequuntur, aed <non> absolute, ipsi nou pouunt corpora ex uumeris constare, qui ex unitatibus compouuntur, quasi haec corpora uon sint, sed ex iudividuis corporibus effici, quemadmodum uuitates etiam individuae sunt, quamvis autem non pouant eiusmodi corpora ex incorporeis unitatibus constare, quia tamen mundi constitutionem ex iudividuis rebus ponunt, aliqua quidem ex parte illud absurdum admittere videntur, quod unitates individuas comitatur, quasi ipsi ponant ea, quae suut, non aliter ac si ex uuitatibus ac numeris corporeis coustarent. ac ambo etiam in eadem seutentia sunt cum iis, qui ea, quae suut, ex numeris quibusdam constare asserunt, dicentes fieri non posse, ut ex iudividuis continuum uuum efficiatur, iuxta senteutiam dicentium nullum continuum ex unitatibus effici.
Et cum hoc etiam dicunt eorum omnium individuorum figuras infinitas esse, siquidem in hoc ditferunt inter se. nou enim ex eo difterunt, quod individua sint, neque etiam quatenus unum corpus continuum sint, cum id omnibus illis sit commuue; quorum vero principia sunt iofinita . . . igitur individua etiam dicunt esse infinita. neque figuram aliquam, quae innovatur, unicuique elementorum tribuunt, quemadmodum ii, qui igui figuram pyramidalem tribuunt, dicuntque terram eius figurae similitudinem repraesentare, quae cubus appellatur, reliquis vero duas alias figuras accommodant; siquidem ambo igui modo tribuunt figuram, videlicet sphaericam, quoniam continui motus ac partium admodum tenuium existit, et ob banc causam immergitur ac omne permeat corpus, quoniam caret angulis, neque etiam a re aliqua prohibetur; atqui aeri, aquae et terrae nullam propriam tribuunt figuram. neque etiam eiusmodi elementa nisi magnitudine inter se distinguuntur; terrae namque elementa aquae, nee non aquae elementa aeris elementis magnitudine praevalent. secundum figuram autem eadem omnium [*](3 sed concursu et (4) Al: sed non codd. corrupti 10 non addidi 27 post infinita supplendum: haec el ipsa sunt infinita 28 neque et sq.] cf. Averr. 204 I 34 immergitur] διαδύεσθαι Simpl. 610, 20)
Primum quidem in eodem etiam isti atque Anaxagorae sectatores errore versantur, nempe fieri posse, ut inveniantur, quae prorsus eadem sint, licet elementa infinita non efficiant, sed ad sermonem de infinito inclinant, quatenus nec sermo, nec ratio aliqua invenitur, qua ad id deducantur. deinde in hoc etiam aberrarunt, quoniam non animadvertunt, si corpora sensibilia, quae totum appellant, infinitis differentiis non differant inter se, neque etiam individua elementaque, quorum causa eiusmodi corpora generantur, quae sensum movent, infinita existere, idque est, quod adversus Anaxagorae sententiam ante praefati sumus. praeterea, inquit, eos necesse est, qui individua corpora dicunt, mathematicorum scientias destruere, tametsi eos deceret, ut vel probabilioribus rationibus eas destruerent — ac idest, quod ante dictum fuit, dum ad alios responsionem afferebat — vel quod quicquam earum non moverent. atqui eos admonet, ut non asserant divisionem non fieri in infinitum, siquidem magnitudines semper dividuae non erunt, neque etiam magnitudo perfectior erit, nec demum magnitudo omnis in duas aequas partes secabitur. haec autem etsi in universum hic per se magnum pondus habere non videantur, ad ea tamen, penes quae principiorum vim habent, magnum pondus habere dicuntur. et hac quidem ratione mathematicorum scientias tollerent; | multisque praeterea adversarentur [*](f. 49r) ex iis, quae manifesta sunt sensuique perspicua, quemadmodum non dari temperamentum <κρᾶσιν>, neque in corporibus, neque etiam effectus in eo, quod afficitur, nec insuper animatum et plantam in corpore uniri, neque mutationem, neque conversiouem, neque accretionem continuam et quae eiusdem generis sunt, quae partim sensui perspicua sunt, partim hominum multitudini videntur. et subiungit: de quibus ante, dum in Libris de Natura de motu disputavimus, dicebamus: fieri non posse, ut continui divisio in infinitum non procedat, sed in numerum quendam terminatum; etenim minima quaedam magnitudo inveniretur, quae prima existeret.