In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Philosophi quidem anteriores, qui de veritate disseruerunt, inter se ipsi in hoc discreparunt. per philosophos autem, qui de veritate disseruerunt, eos intellegit, qui veritatis rerum tantum indagandae gratia philosophiae operam navarunt, et non propter aliud quippiam, quemadmodum ii, qui circa moralia philosophati sunt; finis enim moralis philosophi propter veritatem quidem non est, quae in rebus indefinitis consistit, sed omnis eius conatus circa id tantum ver- [*](1 affectiones . . opera Al: affectio . . opus codd. 4 sunt Al: non sunt codd. male 11 omnes Al: om. codd. 15 Physicis] II 1 31 substantia duorum corporum emendavi: per se enim non nisi in duobus corporibus Al.)

147
satur, ut bonum nempe illud assequatur, cuius gratia Veritas in [*](f. 40v) iis disquiritur.

Philosophi itaque, qui antea (?) de veritate disseruerunt, et huic nostrae, quam hoc tempore afferimus, sententiae non consentiunt, et inter se ipsi discreparunt. nostra autem, quam hoc tempore afferimus, sententia est ortum atque interitum non omnibus in rebus inveniri, sed in quatuor tantum elementis atque in iis, quae ex illis constant, horum autem nonnulli ortum [et interitum] funditus sustulerunt — nihil enim eorum, quae sunt, oriri aiunt vel interire — nonnulli vero ortum omnibus rebus accommodarunt. atqui prioris sententiae auctores, quoniam ortum non posuerunt, minime nobis satisfaciunt. verum alterius sententiae auctores neque etiam videntur nobis recte sentire, quandoquidem omnibus in rebus ortum omnino esse volunt. nec etiam consentiunt inter se, quandoquidem primae sententiae auctores ortum in nulla re inveniri asserunt, auctores vero alterius sectae oppositum statuerunt; dicunt enim ortum in omni re inveniri. ii vero, qui ortum in universum sustulerunt, Melissus et Parmenides fuere, quos veluti captivos ducere conabimur ad oppositum illius, quod velint. siquidem hi, quoniam incorporeas tantum essentias posuere, forte res sensibiles essentias non vocarunt; illae vero cum substantiae sint sublimioris, non corpora, ortum non admittunt; idem rebus sensibilibus quasi attulerunt (?). viam autem invenire possumus, ut sermo eorum intellegatur. etenim etsi, quae de aliis dicunt, praeclare dicta sunt, haec certe non ex naturae arte existimandi sunt dicere. esse enim naturas quasdam, quae ortae non sunt, et quae omnino immobiles, etsi in hoc recte dicant, hoc tamen dicere alterius artis, metaphysicae nempe disputationis, est proprium. non esse autem physice locutos vel hinc intellegi potest; physicae enim speculationis non eat, si res, de quibus disputatur, non genitae ac immobiles sunt, convenit autem ut ea ratione sermo intellegatur, quatenus nempe ilia causa adiungitur, cuius gratia ea, quae <in>corpories maxime congruunt, setisibilia transtulerunt; hoc autem (inquit) contingit, quia nihil aliud praeter sensibil<ium> substantiam inveniri alia vero ex parte recte sentiebant, siquidem convenit, si qua esse debet cognitio ac scientia eorum, quae sunt, ut naturae quaedam ingenitae atque immobiles inveniautur. cognitio namque et scientia de iis non est, quae variis temporibus varie se [*](3 antea Al male: codd. corrupti; cf. p. 146, 34 9 et interitum Al: om. codd. 22 illae—attulerunt (23) emendavi: cum res ipsae incorporeae corpora sublimiora sint: quippe incorporeae, quoniam ortum non admittunt, perinde quasi earum corpus supra res sensatns constituitur Al male 30 non supplevi 32 illa causa scripsi: causae omnes 33 incorporeis] corporibus codd. Al)

148
habent, setl de iis, quae semper eodem modo se habent, quae [*](f. 40v) quidem ingenita posuere; atcpie res, quae sub seusum cadunt, imaginariae, illa vero tantum entia dicuntur. etenim ea tantum, cum semper eodem modo sese habeant, entia appellantur, sed res sensatae ut entia dicantur, non est necesse; existimantur quidem esse, sed re vera entia non sunt — aliae enim post alias oriuntur — hae vero entia non sunt, sed illa entia dicuntur, quae corpora non sunt.

Illi igitur, inquit, res omnes esse ingenitas existimabant. alii vero nonnulli in alia, quae huic contraria est, fuerunt sententia. etenim nullam rerum ingenerabilem esse dicunt, sed oriri [omnia]; sin autem aliquando orta sunt, eorum partem semper sine interitu manere, partem rursus interire. in his fuere sectatores Hesiodi, deinde ceterorum etiam, qui primo de natura disputarunt. alii quoque sunt, qui omnia oriri labique dicunt, nihil autem stabile esse, positam vero tantum naturam permanere, ex qua res genitae constant; quoties enim baec erit natura, et aliae erunt dispositiones. quidam enim omnium rerum materiam aquam esse voluere, alii terram, alii vero aliud quiddam esse posuere; quod placuisse cum plerisque aliis, tum Heraclito Ephesio videtur. qui sane si hoc modo de re omni absolute decernerent, nemo quidem eorum sententiam admitteret; verum | si iis de rebus tantum, quae sub sensum cadunt, hoc [*](f. 41r) decrevissent, dissentaneum forte non erit, ut a veritatis scopo non deviarint.

Deinde dicit: sunt et alii nonnulli, per quos Platonem intellegit, ob ea quae in Timaeo retulit.

Modo autem intendit contra hos sermones disputare; aliorum enirii impugnatio <aliis in locis> apparebit. facile autem est videre, quae contraria probatis mathematicorum artibus iis dicere et disputare contingat, qui haee affirmarunt, quamquam aequum erat, postquam ea in medium adduxerunt ac tales sermones obligarunt, quibus matbematicorum fundamenta tolluntur et destruuntur, aut horum fundamentorum principiorumque nihil amovere, aut si in universum ea convellere ac subvertere velint, veris ratiouibus ea convellere. qua autem ratione matbematicorum fundamenta ac principia hic sermo subvertat, nempe in quo dicitur corpora ex superficiebus conflari, et quot dissidia ac fatuitates ad eiusmodi sermonem hic necessario subsequantur, utpote alias ah ipso demonstrata, in praesentia relinquit, de hoc enim eo in libro Aristoteles pertra- [*](8 inquit correxi: inquiunt codd. Al 11 omnia Al: secundum se codd. 19 quod —videtur (20)] ita Al secundum textum Arist. lectio codd. mendosa 23 a—deviarint (24) incerta 26 Timaeo] cap. 20 33 nihil scripsi; quippiam codd. Al)

149
ctavit, quem de insectilibus lineis edidit, eum nempe, quern nonnulli [*](f. 41r) Theophrasto ascribunt. deinde cuivis in promptu est has fatuitates intellegere. hac enim ratione omnino sequeretur, ut res dividuae ex individuis rebus constarent, ac ea, quae crassitudinem habent, ex iis, quae eadem destituuntur. praeterea etiam omnino sequeretur, ut nec divisio in immensum procederet, nec omnis magnitudo esset partibilis, neque sectio omnis super duas lineas in duas fieret medietates; quemadmodum lineam ex punctis numero segregatis componi ob hanc etiam causam sequeretur; neque etiam ea omnia, quae haec praecedunt, ex quibus initium sumunt, nee demum principia ipsa mathematicorum subsisterent. quod autem demonstration (?) (quemadmodum diximus) ea incommoda eos sequantur, qui corpora ex superficiebus conflant, nec non etiam mathematicis principiis adversentur, id sane Aristoteles silentio praetermisit, nec de eo ullam mentionem fecit; hoc vero naturali divisione explicare intendit, ex ea ratione, quam in medium affert. cum enim mathemathica (quemadmodum ipsemet ponit) ex detractione dicantur — etenim si et materia et corporeae affectiones abstrahantur, quod reliquum est, trina tantum dimensione praeditum quadam cum forma existit, idque mathematicum corpus dicitur — cum naturalia vero ex additioue dicantur — si ei namque, quod trina dimensione praeditum est, durities, caliditas, frigiditas, motus et quae eiusdem sunt, cuius haec generis, addantur, ex hoc naturalis corporis qualitas conflatur —: mathematicum igitur corpus naturalis corporis ambitu clauditur, cum eius finis existat, verum non ita e converso res se habet. omnia igitur incommoda ad eos etiam sequuntur, qui corpora ex superficiebus conflant mathematica divisione.

Perspicuum est autem, inquit, ad eum sermonem, in quo dicitur corpora ex superficiebus conflari, necessario consequi, ut partes lineae non sint lineae, an autem hoc dissentaneum sit, in Naturali Auscultatione expositum est. haec incommoda in mathematica divisione sequuntur et ideo ordine praecedit.

Cum autem, inquit, mathematica ex detractione, naturalia vero ex additione dicantur, [multa] igitur inveniuntur, quae iis, quae ex detractione dicuntur, <non conveniunt,> iis vero, quae ex additione, omnino conveniunt. punctum enim (exempli gratia) individuum est; ei igitur nullo modo quippiam inesse potest, quod [*](1 de insectilibus lineis] cf. Simpl. p. 566, 25 15 divisione: auscultatione Al. male 26 e converso scripsi: sed contrario modo codd. AI; omnia] exspectes negationem 29 inquit] p. 299a6 32 Naturali Auscult.] VI 1 36 multa Al secundum textum Aristot, 37 non conveniunt scripsi: om. Al codd.)

150
dividuum sit, si punctum individuum existat; in dividuo autem [*](f. 41r) omnino quidem dividuum quippiam inest. et hac de causa affectiones quaedam in eo deprehenduntur, quemadmodum caliditas, dulcedo et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis; punctum autem cum individuum absolute dicatur, in eo quidem haec minime inveniuntur, verum in corpore, quod dividuum est, cernuntur. cuius rei causa est, quoniam affectus duobus modis dividi potest, secundum speciem aut secundum accidens. secundum speciem quidem, quoniam ex affectione in affectionem commutatio fiet, qualis est mutatio ex caliditate in frigiditatem, ex albedine in nigredinem, ex mollitie in duritiem, et similiter etiam in aliarum unaquaque. secundum accidens vero, quoniam etsi affectus unus et idem specie maneat, veluti si esset caliditas (exempli gratia) aut dulcedo vel motus, haec etsi remaneant, id tamen, in quo inest, dubio procul ad corporis sectionem partitur. itaque incommodum, quod oos sequitur, qui corpora ex extremitatibus conflant, ad naturalia spectat.