In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Sive [ergo] orta est, hoc modo orta est; sive aeterna semper invenitur, eodem modo se habet, quo si orta [principio] orta esset. hac itaque ratione terrae figura globosa est et quoniam id, cuius ambitu continetur, globosum est idemque medium utrorumque extiterit; quare lineae, quae ab eisdem angulis prope centrum existentibus ad duas planicies egrediuntur, planiciem nempe corporis terram ambientis et planiciem ipsius terrae, similes erunt. necesse est autem, ut una cum centro anguli sint, siquidem motus in oppositum et aequalem distantiam <παρ᾿ ἂλληλα> non fertur. aut igitur terra rotunda est, aut si vere rotunda ob montium ascensum et vallium descensum et reliqua, quae eius superjiciei ac- cidunt, non erit, suapte natura eam figuram habet, qua ita circumdatur, et ob hanc rationem dicetur rotunda, unaquaeque enim res talis dicenda est, qualis naturalis eius dispositio vult esse et qualis est, non qualis contra naturam propter ea, quae sunt extra, et sic nostro intellectu concipere poterimus terram esse rotundam. praeterea etiam ex iis, quae sensu animadvertimus, intellegi potest terram esse rotundam. etenim lunae defectiones fiunt, cum luna in terrae umbram incidit; linea enim, quae lucidam lunae partem ab obscura distinguit, semper contingit, ut semper sit curva; haec autem linea ea est, qua luna a terrae umbra dividitur. palam itaque est umbram ipsam esse rotundam, quouiam terra rotunda est. etenim necesse est, ut umbra sit rotunda, quemadmodum re vera est, <aut> cylindri figura <κυλινδροειδής>. etenim vespere sat non est, ut sit rotunda, cum lunae figurae non aliter ac ipsa luna divisiones habeant omnes; ipsa enim curvam sectionem recipit, eam nempe, qua in duas dividitur partes.

Nec quod supra in aere est, quod lumen recipit, semper idem non est. atqui ipsa luminosa est. in defectionibus autem rotundam [*](22 ita Al: polestate codd. male 24 et Al, ex emend. 30 curva scripsi: terminata omnes 34 aut emendavi: et codd.; cf. Averr. p, 170H et Simpl. p. 546,34 et sq. 35 non supplevi; Al vertit: sat est ut hiemali tempore sit rotunda in iis defectionibus, quae lunae figuris contingunt; non aliter ac ipsi lunae sectiones omnes male 37 post partes deest aliquid 38 Nec] conicio sed id)

143
sectionem tantum recipit, qualem κυρτήν nomine significant [*](f. 39r) — est enim figura arcus similitudinem referens —; ipsa enim quando lucidam eius partem convertit, a figura terrae rotunda dissecabitur. hoc autem de eius sectione non dixit, quasi ab umbra terrae innovetur, sed ob terram quidem ipsam, dum ei obicitur, id ea ratione innovari affirmavit, qua in solis defectu, dum luna soli obicitur. idem contingere solet, si luua terrae umbra superior inveniatur, videlicet quod ipsa ei obicitur; verum defectum non efficit.

Praeterea ex astrorum contemplatione non solum perspici potest terram esse rotundara, sed, cum diligenter consideres, nee maiorem magnitudinem sortitam esse quam ea sit, qua stellis comparatur. cum enim ad meridiem vel septentrionem progredimur, semper utique nobis aliae stellae oriuntur, aliae vero occidunt. ratio autem, qua terrae figura sit rotunda, hinc potissimum colligitur, quoniam nempe diversae stellae semper appareant; etenim si terra plana esset, ubique eaedem prorsus stellae eademque configuratione viderentur. quod autem magna non sit, eius ratio ex eodem desumitur. nobis namque modicum terrae spatium peragrantibus quaedam stellae apparebunt, quae antea minime videbantur, quoniam, cum hoc spatium transyredimur, <alter> fit si vero terra magna mole esset praedita, eius finiens circulus maguus quoque extitisset. partes enim maguae magnorum motuum (?) sunt veluti superficies, quemadmodum partes magnorum circulorum veluti lineae rectae existunt. atqui quatenus veram hanc sententiam existimant (nempe terram non esse ampla magnitudine praeditam), si is locus, qui columnis Herculis finitimus est, loco, qui est circa Indiam, coniungeretur et hoc modo mare unum esset, non recte dicunt haec loca esse coniuncta; arbitrantur enim terram esse maiorem, quam ut possit hoc tantum copulari. ii vero, qui coniuncta ea affirmant, hoc plane existimarunt, quoniam elephantorum genus in duobus lateribus simul erit, quasi id penes eos ob horum duorum locorum affinitatem necessario contingat. in | verbis [*](f. 39v) quoque dubitatio quaedam invenitur ex altera parte, quae attendi nou debet, nec non etiam Alexander eam reliquit. quin etiam si mathematicis rationibus terminum terrae iudicabimus ac illis eam comparabimus, ex hoc etiam convenit existimare ipsam esse rotundam, ac Mathematici ipsi prodiderunt talem figuram fuisse adeptam eiusque molem parnam esse, si cum astrorum ceterarumque superiorum mundi partium magnitudine conferatur. quibus omnibus de causis perspici ac intellegi potest terrae figuram esse rotundam [*](1 κυρτήν scripsi: Iridis AI 20 alter addidi 22 motuum corruptum: fort, sphaerarum 27 mare emendavi: unus terminus omnes 30 elephantorum scripsi: meridionale codd.: septentrionale Al)

144
ac omnes partes, quae poudus habent, ad medium ferri, inter [*](f. 39v) quas erit terra, quemadmodum dixi. hoc siquiden modo similitudinis causa motus gravis, omni ex parte consimilis, ad medium extiterit, titerit, ipsa autem, si comimilis non est, ad idem medium semper impellitur, donec totam ad inclinationem aequalem revertatur.

Finis Libri Secundi de Caelo et Mundo.

[*](3 molus] exspectes quies)
145

Cum huius libri, qui de Caelo et mundo inscribitur, tractationem Aristoteles incepisset, statim declaravit ideo sermonem de caelo in hanc ingredi speculationem, quoniam de eo pertractare intendebat, cuius ordinis naturalis contemplatio existit. cumque praecedentibus duobus libris tractationem de Caelo absolvisset ac postremis his duobus de quatuor elementis vellet pertractare, (siquidem omnis naturalis speculatio ac praecipua eius pars circa haec versatur) rationi igitur consonum erat, ut ad illorum tractationem regrederetur. quamobrem ait:

Quoniam de primo quidem caelo, nempe praestantiore, et eius partibus, quae octo sphaerae sunt, tametsi plures <quam> octo esse dicantur, in praecedente sermone satis nobis explicatum fuit, praeterea etiam de astris, ex quibus constent, corpore videlicet nobilissimo, ex quo et ipsum constat, quaeque ac qualis eorum natura sit (siquidem et vitam et voluntariam actionem participant ac figuram rotundam habent et reliqua, quae de illis antea meminimus), et cum non tantum caelum ex naturalium rerum numero sit: relinquitur igitur, ut de ceteris rebus naturalibus sit nobis disserendum. eorum enim, quae natura esse dicuntur, partim essentiae sunt, partim opera et affectiones earum, quarum sane aliae simplicia corpora sunt, aliae vero composita. simplicia autem [voco] , ut ignem et terram, quaeque eiusdem sunt, cuius haec, generis, praeterea etiam et quae his simpliciora sunt, ut caelum secundum se et mundi partes — per mundi vero partes et Stellas et orbes praestantiores intellego; haec etenim tametsi simplicium omnium non sint, alicuius tamen eorum, nempe quinti sunt elementi — praeterea et quae ex his conflata sunt, ut animantia

146
et plantae et membra eorum et partes. affectiones [*](f. 40r) autem et opera motus uniuscuiusque elementorum sunt et aliorum, quae ex illis constituuntur, quorum causae haec elementa sunt — et ipsa causae illorum, quemadmodum causae effectrices, formales, vel finales — sed quae vi sua ita sunt, ac eam potentiam habent, qualis est potentia raateriae; praeterea et eorum inter se mutationes. et quoniam ea contemplatio, quae de uatura est, circa corpora corporunnpie affectiones ac illorum principia versatur, secundum quod naturali speculationi convenit, ut iis principiis se induat, perspicuum est omnem naturalem tractationem in corporibus versari. [omnes] enim naturales essentiae aut sunt corpora, aut cum corporibus sunt, quemadmodum perfectiones, quae naturales quidem essentiae sunt, corpora tamen non sunt, sed cum corporibus existunt. pa lam est autem ex iis, quae in Physicis dicta sunt, naturam id esse, cui videlicet initium motus per se inest; haec autem corporum dispositio existit. idque manifestum est etiam per ea, quae inductione antea retulimus.

Cum autem in eo, quod proximo hunc praecedit, libro de primo, hoc est de quinto, elemento, deque iis, quae ad id spectant, dictum sit, reliquum est, ut de duobus existentibus elementis disseramus. ea autem voco duo elementa, quatenus alterum suapte natura sursum, veluti iginis et aer, alterum vero deorsum, sicuti terra et aqua, natura fertur. cum autem probasset, quod eo, quia contemplatio, quae hoc in loco habetur, naturalis est, ideo etiam convenit, ut elementorum quatuor causas dignoscamus: | perspicuum [*](f. 40v) est (inquit), quoniam haec ars de ortu et interitu est, consentaneum esse, ut de bis duobus quoque disputeraus, uum videlicet ortus inveniatur nec ne. nam aut ortus non est omnino, aut si est, non nisi in his tantum quatuor elementis et iis, quae ex illis constant, cernitur; etenim non nisi in substantia duorum corporum deprehenditur, non autem in quinto corpore aut in iis, quae ad id spectare dicuntur.