In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Cum autem in hoc sermone explicuisset tieri non posse, ut aliquid cieatur, quatenus non inclinat, hoc ex eo declaravit, quod iis in rebus deprehenditur, quae natura moventur. cum vero non modo motus natura inveniantur, sed etiam vi, idem de hoc etiam motu explicat: nempe si, quod sine pondere est, vi moveretur, ex hoc omnino effici, ut [infinitum spatium conficiat. fieri igitur non potest, ut vi moveatur, quatenus inclinationem non habet. perspicuum est autem, si aliquid vi moveretur, quatenus inclinationem non habet,] tempore finito immensum spatium decurrere. idque per deductionem ad impossibile ita demonstratur. si fieri potest, ut corpus cieatur, quod grave non sit, A littera descriptum per CE spatium tempore finito: ab eadem potentia eodem tempore corpus grave movebitur B littera notatum per minus spatium quam id sit, nempe cui CD affixum est; si enim ambo haec corpora vi ciebuntur, quod sine pondere est, longius vi quam id, quod grave vel minus grave est, movebitur. atque si posuerimus, tit spatium <CD habet ad spatimn CE, ita et> B ipsum ad suam aliquam partem se habere: igitur quoniam eiusmodi pars longius vi quam totum ipsum feretur, convenit, ut velociori motu praedita sit. eadem enim erit proportio velocitatis eius ad velocitatem totius et magnitudinis inter se, qualis est proportio, quae in duobus spatiis inest et qualem haec duo spatia, quibus CE et CD affixa sunt, habent inter se. igitur qualis est proportio, quam duo spatia habent inter se, videlicet CE et CD, talis etiam erit velocitas partis corporis B et velocitas ipsius corporis B, nempe tempore, quo pars corporis B spatium CE conficiet ac peragrabit, <eodem tempore ipsum Β spatium CD secabit.> sed tempore, quo intersecabit ipsum B CD, posuit corpus sine pondere A spatium CE conficere ac intersecare. [*](12 cum vero et inveniantur emendavi: inquit . . inveniuntur codd. Al 15 ut infinitum—habet (18) om. codd. (fort, iure) 25 CD—et (26) supplevi: Al male supplevit ipsius corporis Β se habet ad aliquam sui partem 35 eodem—secabit supplevi; contra codd. Al legunt post ac intersecare: siquidem eodem tempore corpus A, quod caret pondere, idem C spatium secabit.)
Quod autem praedictae omnes opiniones et sententiae omnino verisimiles et necessariae sint, id sane facile credi potest, quoniam autem quo in sermone dictum fuit omne, quod natura movetur, aut leve esse aut grave, motus ipse in naturalem et violentum divisus est, in utroque membro | explicuit fieri non posse, ut aliquid cie- [*](f. 46v) [*](1.2 spatium—tempore scripsi: tempus codd. Al 3 non addidi 6 cum et conficiat sctipsi leni mutatione: Al arbitrario scripsit: cum autem his in Β parte uaus est, eodem (inquit) tempore maius spatium conficiet 8 Α addidi 15 pondus] exspectes inclinationem 21—32 Alexander] cf. Simpl. p. 594,16 sq. 23 vel] sed codd. Al (errore pervulgato) 27 non—est emendavi, duce Simpl.: tamen actu corpus non est codd. Al 28 corpus—est emendavi: non procul a corpore distat Al)
Ex iis autem, quae dicta sunt, intellegi potest nec omnium corporum ortum esse nec nullius omnino. fieri enim non potest, ut nullius omnino ortus sit. perspicuum est enim huius sententiae auctores superius commemoratos, nempe Parmenidem et Melissum, nullam habere viam, ut id in iis, quae sub sensum cadunt, nobis explicare possint, sed in eo, quod est quodque ingenitum existit; in rebus autem seusibilibus id omnino efficiunt, quoniam res sensibiles entia esse existimarunt. idque ex actionis fundamento et sensu omnino statuerunt, siquidem animal esse et plantas et cetera, quae eiusdem sunt generis, perspicuum existit. fieri etiam non posse, ut omnium corporum ortus sit, manifestum sane est, cum omnis ortus in universum in corpore, et in terminato corpore, sit. id namque, in quo ortus invenitur, corpus nempe, absolute et genitum non est; non enim ex eo, quod prius ab initio non fuit, ex extremitatibus, constabit, cum demonstratum sit, hoc fieri non posse, in universum namque omnium corporum (hercules) ortus non erit, nisi quispiam adiungat ponatque inane quoddam separatum inveniri, in quo corpus sit nullum, siquidem convenit, ut corpus omne locum occupet; in quo enim loco erit corpus, quod deinceps ortum est, si ortum sit, is sane convenit, ut ante sit inanis, cicm in eo nullum corpus existat. etenim hic locus deinde quidem innovatur. aliud enim corpus ex alio oriri veluti ex aere ignem fieri potest, plane vero et absolute oriri <impossibile> est; <ex hoc omnino> consequitur, ut ponamus inanitatem inveuiri, ex illo vero, ut corpus, quod deinceps ortum est, in primi corporis loco, ex quo oritur, existat. atqui si dicamus ex nou corpore corpus esse, omnino quidem necesse erit dicere privationem fuisse; actu enim fiet corpus ex corpore potentia | existente. sed si id corpus, quod potestate est, nullum [*](f. 47r) sit aliud corpus actu prius, separata seiunctaque deinceps a corpore inanitas erit. si itaque omnium corporum ortus esset, ac absolute corpori ortus inesset, consentaneum erit inanitatem quandam inveniri; quodsi hoc fieri non potest, fieri etiam non [*](1 terminatus Al, sed corruptum (συνεπουρίζει b29): cf. Simplic. p. 597, 1 11 superious] p. 147 21 et fort, delendum 27 non concvenit codd Al 28 cum scripti: vel quod Al 31 impossibile et ex hoc enim supplevi)
Cum autem omnium corporum ortus non sit, restat, ut, quorum corporum ortus sit, et cur sit, dicamus. quoniam igitur in omnibus. quae prima et principia hahent, cognitio ex primis haurienda est, prima vero ac principia eorum, quae sunt, elementa, quae in illis inveniuntur, habentur: primum hoc videndum est, nempe num talium corporum, quae ortum habent, sint elementa; deinde si inveniuntur, quamobrem sint, videndum est. exempli gratia quoniam simplex motus invenitur, qui in quantitate et qualitate quadani est. in hac autem indagine convenit, ut primo sumamus ac ponamus, quae elementi uatura sit. itaque corporis elementum ultimum eius sit, in qoud cetera corpora composita dividuntur, quatenus vel potestate vel actu in eo inest; hoc enim utro modo sit, adhuc ambiguum est. si enim ortus et interitus causae congregatio et segregatio sint, elementum actu erit in corpore; si autem ortus causa non sit congregatio, sed alteratio et transmutatio, elementum potestate in corpore extiterit. ex hoc autem sermone, cum dicimus ultimum eius esse, in quod corpora dividuntur, intellegitur etiam, quod sint prima, quandoquidem in ea primo dividuntur, cpiae specie diflferuut. prima autem eorum, in quibus sunt, elementa habentur, siquidem multa alia in illis etiam inveniuntur, quemadmodum operationes et motus, atque in universum omnia accidentia, sed haec prima quidem non sunt, tale autem aliquid elementum esse ex eo quidem manifestum est, quod omnes [et in omnibus] hoc elementi uomen iuxta liunc naturae ordinem volunt dicere, cum si de rebus naturalibus, tum si de artificialibus, vel in universum de iis, quae congregatione fiunt, sermonem habeant ac disputent. etenim plautae et animalis ele- [*](2 Alexnder] cf. Simpl. 598, 26 sqq. 3 corpus quoddant] ἀσώματος Simpl. 10 hoc est et sq. locus vix sanus 21 post quadam est lacuna hiave videtur 24 hoc—adhuc (25) Al secundum Atist.: codd. corrupti 25 si—extiterit (28)] cf. Simpl. 601, 6—9 31 prima] πρῶτα δὲ τῶν ἐνυπαρχόντων 302a12)
Quodsi hoc naturae ordine elementum se habeat, omniuo convenit, ut aliqua eiusmodi uecessario siut; uon euim aliquod compositorum propter aliquid aliud fit. uumquid autem aliqua eiusmodi in corporibus inveniantur, perspicuum ac manifestum existit; nos enim ad sensum videnuis ex corporibus alia corpora simpliciora elici, quemadmodum ex osse et trabe ignis elicitur. hoc autem minime ita se haheret, nisi potestate in illis existerent; cum autem ex illis eliciuntur, ex potestate in actum redduntur. posset namque quispiam occurrere: (pianam ratione (inquiens) tantum eonvenit, ut haec illorum esse elementa credautur, et nou dicetur res contrario modo se habere? etenim quanam de causa tantum ignem dicemus esse elementum, ex quo et aliis nonnullis trabs constituitur, stituitur, et non dicetur trabs ignis elementum esse, cum manifestum sit ignem ex lignis oriri; id autem, ex quo aliquid fit, eius quod fit, elementum esse potest, verum id, ex quo aliquid fit, quatenus est in eo, eius quidem elementum esse potest; si autem in eo non existat, licet ex eo fiat, fieri non potest, ut illius elementum dicatur. siquidem non eonvenit, ut inde hac in re absoluta ratio desumatur, cpiia nempe eorum uuumquodque ex eo constat, quod sibi finitimum existit, quemadmodum ignis ex corpore (?) et trabs ex igue, sed consentaneum est, ut speculationi de hac re illud etiam adiungamus, quatenus nempe alterum in altero existit; nam in trabe, in ossibus et in uuoquoque eiusdem generis videmus haec potestate inesse, siquidem perspicue ex illis elici videntur, in igne autem, et ignis in illis reliquis partibus, trabs et caro uon videntur inesse, neque haec duo ex illis eliciuntur; elicerentur enim, si in illis invenirentur. neque eonvenit, ut dicamus ossa et caruem fieri ex his, non haec ex ossibus et carne, si elementa | [*](f. 47v) plura quam unum tantum extitissent; verum si unum modo sit, quemadmodum materia, et ex hac omnia corpora, et ex corporibus erit materia dissolutione in contrarium. siquidem, licet id ita se habeat, cousonum tamen rationi non est, ut hoc modo dicamus materiam ex corporibus fieri — quandoquidem eonvenit (quemadmodum dicebamus) ut perpendatur generationis modus — non ex eo, quod adinvicem commutari videntur. itaque hac de causa putandum est, unum tantum eorum elementum esse; etenim elementa ex [*](3 primas scripsi: primorum codd. Al 9 trabe] fort, pro trabe semper lignum ξύλον) ponendum 25 alterum . . existit emendavi: alter ex altero oritur codd. Al 28 et ignis hi] si conferas illis et sq. fort, emendandum et terra et 32 unum et hac (33) scripsi: haec et his codd. Al 37 non suspectum: conicio sed 38 itaque— congregatione (174,2) om. Al)
Cum autem ex his rebus perspicuum evadat elementa et prima inveniri ac ipsa initia et elementa qualia sint, et cetenis tantum res esse compositas, statiin deinceps refert subiungitque Empedoclem ponere ignem et aquam et quae eiusdem generis sunt elementa aliorum esse, Anaxagoram vero contra ac Empedocles de his s entire, atque in uuiversum dicamus, quod unusquisque eorum contra de his ac alter sentit, (pioniam Empedocles ait corporum elementa esse ignem et terram et quae inter liaec medium tenent, Anaxagoras vero contra; eas enim partes, quae inter se similes sunt, quemadmodum caro, os, lignum et unumquodque talium, elementa esse, aerem autem et ignem mixturam liorum, corporum nempe consimilium partium, quae semina appellabat. siquidem ait aera et ignem ex omnibus eiusmodi similibus partibus constare, ea ratione, ut ob exiguam earum molem indistinctae sint, sed simul coacervatis ac confusis res distinguitur; quae vero elementa appellat, sunt ignis, aer et reliqua eiusdem generis, hanc autem ob causam unumquodque ex his constabit, uempe ex aere, igne et aliis eiusdem generis, quoniam in his omnia corpora similium partium insunt, sed ob exiguam eorum molem sub seusum cernendi non caduut. quoniam vero Anaxagoras ignem aethera appellat, convenit ut intellegamus, quod de igne retulit, eius sermoni additum esse, quare ait: Anaxagoras enim ignem et aethera pro eodem appellat.
At simplicia inveniri hoc sermone ostenditur. omnis motus eius, quod movetur, motus est; motus autem rei concretae concretus, simplicis vero simplex existit. sique motus simplex inveniatur, simplex mobile itidem inveuitur: igitur elementa etiam inveniuntur. etenim corpus simplex mobile simplex est, quod elein [*](8. 9 ossibus] fort, scribendum ossa 9 plane (ὄντως): ortum hie significavit Al 10 elemends suspectum 27 indistinctae ementlavi: inordinatae codd. Al (Arist. ἀοράτων) 28 quae—sunt scripsi: quae elementa appellantur, qualia sunt Al)