Si enim terrae partes undique ad medium ferantur, ac unicuique natura praedito unus insit naturalis motus, fieri igitur non poterit, ut quaevis terrae pars sine vi a medio feratur; alioquin duos sibi invicem coutrarios motus possiderent, cum natura altera earum ad medium, altera vero a medio moveretur. et quod de eius partibus dicitur, de tota etiam terra dicatur. perspicuum est igitur, quod neque etiam terra secundum se, sine alicuius impellentis vi, quae eam pellat, quemadmodum nosmet ipsi membra nostra compellimus, poterit (me Hercule) a medio ferri. quare si a quopiam non pellatur, donee a medio feratur, ipsa non movebitur ac uecessario in medio quiescet. rationem itaque, quamobrem non moveatur id, quod non movetur, Aristoteles reticuit nec de ea disseruit, sed dixit tantum ipsam non moveri, cum tamen praemisisset dixissetque id se nobis fore demonstraturum.
Haec etiam res mathematicae confirmant, cum hac tantum ratione salvantur, ea quae videntur, dum figurae mutantur, quae secundum astrorum ordinem innovantur, si terra quiescat. per haec autem dicere vidt: dum figurae stellarum earumque ad invicem proportio mutantur, quibus earum ordo determinatur, non custodirentur nec servarentur ea, quae nostris sensibus sternuntur, nisi terra quiesceret. quandoquidem si proportio, quara ad invicem habent, semper una atque eadem esset, nibil certe prohiberet, si terra moveretur, quin aequales semper quemadmodum stellae etiam inhacrentes videreutur. ac terram quidem in media mundi sede locatam esse, in eaque manere neque moveri, cum in ea extiterit, sed cum ad medium fertur, iis, quae modo retulimus, dicta sint satis.
Deinceps de eius figura, quod sit rotunda, disserit. in hoc autem primo texitur demonstratio ex eo, quia unaquaeque eius pars pondus habet, quousque ad medium feratur, ac ea non habet pondus. [*](4 cf. Averr. p. 165 C 12 cf. Averr. p. 1641 28 quae—innonantur] quibus astrorum ordo innovatur Al, ex coniect.)
140
cum ad medium pervenerit. et quae hac de re dicuntur, recte
[*](f. 38r) quidem dicta sunt, ceterum, inquif, convenit, ut perpendamus declaremusque: si minor pars a maiore pellatur, non demovetur nec quasi fluctuat, dum movetur, sed comprimitur et recedit, perinde quasi corpus omne, quod | cougregatur, aequaret id, quod iam
[*](f. 38v) praecessit. postremo inquit: necessitas autem, quamobrem terra globosa sit, convenit ut intellegatur, ac si eo modo fieret, quo etiam nonnulli physici ipsam asseverant ortam esse, et cum ea etiam muudum, quatenus huic quidem iuxta nostram sententiam additur, ipsam nempe naturali tantum generatione ortam esse, non autem vi, quemadmodum physici illi afterebant. id enim, quod magis congruum magisque consentaneum est, non ponunt, generationem videlicet natura, non autem vi existere. ac nobis in mentem venit secundum quandam mathematicam formam ipsum de ingenito disseruisse, cum pro hypothesi statuerit eam ortam esse, quae tamen genita non est. et tametsi huic positioni PIatonis sententia reluctetur, quatenus ponit mundum esse genitum ac ipsam generari, nil minus audi (quaeso), qua ratione fieri debeat, si terra generetur, cum sit potentia gravitate praedita, Aristoteles ait, videlicet quoniam ipse non enumerat gravitatem nisi potestate; si enim gravis actu extitisset, in medio inveniretur in eoque collocata uec certe adhuc foret genita. sed evenit, quaudo haec gravia ex potestate in actum feruntur, ut re ipsa gravia sint, cumque actu gravia evaserint, ab omnibus iis levitate praeditis corporibus secernuntur ac separantur, quae circum illa consistunt, nec non undique ad medium revertuntur. sive enim hae partes distinctae, quae numero magnitudineque aequales existunt, iuxta eandem similitudinem ab extremo aeris ad medium commeent, sive non modo eadem similitudine, sed aliquo alio modo et (ut res tulerit) numero magnitudineque aequales non sint, nil miuus idem facient. atqui per idem facient intellego, efficere, ut corpus, quod in medio coaugmentatur, rotunda figura praeditum sit. undecunque enim ex superiore aere in medium partes congregentur, omnino consonum exit totum corpus, quod ex illis constituitur, omni ex parte omnique modo aequale existere. siquidem undecunque partes undique aequales pellantur tanganturve, ac iuxta eandem similitudinem in medium pellantur, et id, quod pellitur, alterum supra alterum non pellatur, omnium partium unaquaeque corporis, quod fit, aeque a medio distet necesse est et haec est proprietas sphaerae. sin vero non similiter congregentur partes, nihil ad rem intererit, quin corpus, quod ex partibus
[*](13 cf. Averr. p. 166 M 19 cum] p. 297a17 39 sphaerae emendavi: multitudinis codd, Al non supplevi) 141
constituitur, rotundum sit, quaudoquidem cuiusvis ponderis earum
[*](f. 38v) partium, quae congregantur, inclinatio ad medium est. maior enim pars minorem ad medium impellit; haec autem eo usque cogitur, quo usque aliam minorem partem impellendo attingat, donec aequales potentiae pellantur ordinataeque ex omnibus oppositis lateribus in oppositum, siquidem omnes partes ad medium inclinant. haec autem minor pars cadentem ac prohibentem sustinet eamque prohibet quoque, ne tangat prohibeatque. nihil vero ad rem interest, hoc sit penes centra vel id, quod longe distat; partes namque ad id moventur, hoc est ad duo latera, donee ex omnibus partibus, perinde quasi ponderatae essent, aequale pondus inveniatur. et haec est proprietas sphaerae.