In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Alius autem sermo est sermo sophisticus, tametsi prima fronte persuasibilis videatur. ait enim: ut autem aliquid, si densius fiat, ex magna in minorem mensuram pervenit (?), sic etiam ex minore in maiorem iterum venit, cum tenuius fit. terra igitur quin moveatur, quando tenuior fit mollitudinis cuiusdam causa, nemo prohibet propter eum sermonem, qui a simili ducitur. verum quispiam dicere posset, inde quod terra in inclinationis similitudine existit, quid prohibebit, quin tenuior fiat cum mollior. [*](4 quoque scripsi: igne dicatur. Praeterea si omnes 16 non addidi 18 cf. Averr. p. 160E 30 cur hoc emendavi: hoc si omnes 33 est sermo scripsi. cf. Averr. p. 161 F, cuius lectio cum nostra plane discrepat.)
Nos autem primum dicamus, moveaturne, an quiescat? alii enim (quemadmodum diximus) terram moveri existimarunt, quorum nonnulli (ut Pythagorei) circa medium verti aiunt, nonnulli vero eam in medio moveri et (quemadmodum in Timaeo inquit Plato) circa sui ipsius centrum ferri. fieri vero non potest, ut ipsa moveatur. etenim si feratur, sive sit circa medium, sive in medio, motu, qui fit in orbem, praeter naturam movebitur; alioquin eius partes natura eo motu non moverentur, qui per rectam lineam fit. at si praeter naturam moveretur, ipsa etiam perpetua non erit; mundi autem ordo perpetuus est: terra igitur praeter naturam non movetur. at motu recto, qui natura ei inest, non movetur, non movetur igitur omniuo.
Praeterea corpora, quae in orbem feruntur, sicuti vagantes stellae sunt, [duplici motu moventur.] etenim si inhaerentium stellarum orbis non moveretur et terra moveretur (testantur id sidera, quae nobis perspicua sunt), vagantes igitur praeter primum motum, qui ab ortu ad occasum etiam fit, si propter inhaerentium orbis motum vel propter motum terrae sit, ab occasu ad ortum diversis motibus ferri conspiceremus: motu nempe, qui secundum longitudinem fit, qui est ab eo separatus (quandoquidem ipsae faciunt ἀποκατάστασιν in motu secundum longitudiuem), nee non etiam motu ex accidenti simul — motus vero, quem in longitudinem habet, errantibus stellis inesse aperte videbitur; atqui motus ex accidenti, qui est ibi, propter motum terrae ponitur esse — itaque colligitur duos motus simul terrae <quoque> inesse, eum nempe, qui ex ad ortum fit, et qui ex accidenti. quare omnino sequeretur, ut [*](11 etsi suspectum 27 duplici—moventur] ita Al: ora. codd, 31 ah occasu ad ortum] codd. Al ponunt haec verba ante sit 34 ἀποκατάστασιν scripsi: Apostasim Al, apoptasim codd. 35 accidenti] fort, leni emendatione (ABBREV pro ABBREV) hic et infra legendum latitudine)
Praeterea motus uaturalis partium terrae et eius totius in medium fertur, cumque ad medium instituatur, erit rectus, motus vero rectus finem habet; atqui | cum fiuis motus [*](f. 38r) sit quies, hac igitur etiam de causa terra quiescet. no enim semper per rectam lineam movebitur; quies autem, ad quam motus eius instituitur, perspicuum est, quod medium existit. insuper nee etiam in circulum movebitur, quandoquidem circularis motus eius naturae aptus non est. dicamusque, si quaerat quispiam, cum utrorumque, terrae nempe et universi, idem sit medium, ad utrum ea, quae gravia sunt, feruntur? utrum quia universi medium est, [an eo quod terrae? necesse est autem ad medium mundi locum;] etenim levia, et ignis etiam, quae opposito motu ac gravia feruntur, non utique ad extremum terrae finem, sed ad huius universi fiuem feruntur. itaque consonum est etiam, ut corpora, quae ad medium feruntur, ad huius universi medium deveniant. accidit autem, ut idem sit terrae medium et universi; quare cum in medium universi fertur, ex accidenti in medium terrae fertur. hoc autem contingit, si huius universi ac terrae medium unum et idem sit. ferri vero gravia in terrae centrum ac universi centrum hinc sciri potest, quod ea non moveantur iuxta invicem — hoc est secundum aequalem distantiam; cumque aequaliter moveantur, non poterit eis inesse nid ordo multiplex — verum semper in universi medio congregabuntur: igitur terrae et universi centrum idem erit. similes anguli hoc est aequales, qui ex eis ipsis, quae super eos protrahuntur, similes circulos faciunt; si minus, afficientur iuxta invicem, hoc est secundum aequalem distantiam. et quoniam in loco, ad quem unumquodque corpus natura movetur, in eo etiam quiescit, et terra ad medium natura fertur, in medio igitur terra natura etiam quiescit. dicit ob eas itaque causas, quae expo sitae sunt, et quod ea corpora, quae vi iaciuntur, etiam si sine [*](1 occasus—diversi] sic emendavi duce Simpl. p. 537, 14 οὐκέτι τὰ ἀπλανῆ ἄστρα κατὰ τὰ ἀτὰ σημεῖα τοῦ ορίζοντος ἀνατέλλοντα καὶ δύνοντα φανήσεται ἡμῖν: loca ad occasum et ortum sita necnon etiam inerrantes stellae in diversorum locorum finitore existerent 3 hoc et sq.] ita Al; textum corruptum sauare non possum 6 et seq.] of. Averr. p. 162M 15 ad utrum Al: codd. corrupti 16. 17 an—locum] ita Al: om. codd. 30. 31 qui—afficientur] afficientur susp.; Al vertit: et quod ipsamet secundum se, super quam similes circuli protrahentur, afficitur: et si non . .)