In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Praeterea eadem totius et partis ratio esse debet, si itaque tota terra in aqua nata, consentaneum est, ut etiam eius partes in aqua natent; nunc cum partes ipsae in aqua non natent, neque etiam tota terra in aqua natabit, et quaestio non satis bene soluta erit.

Hoc autem illis evenit, quoniam eatenus non perscrutantur, quoad veritatem veramque dubitationis solutionem attingant, sed quoad contrarios sermones refellant, idque, inquit, nobis ipsis in more positum est. at in maiore hominum parte intellegere possumus, id eorum disputationibus evenire, quod huic quoque de terra sermoni contingere videtur. non enim sufficienter hunc sermonem exquiri posse arbitratur recta tantum solutione oblata, nisi adversariorum quoque rationes de medio sustulerit. [itaque] eum oportet, qui [recte] velit de re proposita quaerere, promptum esse ad occurrendum et obiciendum non accidentia, sed quae cuiusque generis, de quo inquiritur, sunt propria, neque sat erit ultimam inquirere obiectionem, quae sibi ipsi tantum in promptu fuerit, sed obiectiones exquirat ac consideret oportet, quae omnino obici possint. quod sane is facere poterit, qui diligentissime quaeque perscrutatus fuerit ac possibiles omnes differentias suo animo conceperit.

Anaximenes autem, Anaxagoras, atque Democritus latitudinem causam esse dicunt, cur terra man eat et quiescat; hoc autem superius relatum fuit, dum aliorum sententiam de figura terrae meminit. hi enim asserunt terram propter sui latitudinem non dividere ac secare, sed operire (?) aera, a quo sustinetur, id quod cetera quoque corpora, quae latitudinem habent, facere [videntur]. siquidem eiusmodi corpora non modo absque aliqua vi aegre moventur, sed etiam, si vi pellantur, vix moventur, ut neque etiam eo tempore, quo venti ea impellunt, [*](7 suspema Al sec. Arist.: parata codd. falso sed] exspectes praeleren (cf. Arist. p. 294 b I) 35 aliorum sententiam] p. 293b34)

128
moveantur, sed maneant propriae naturae causa, idem quoque [*](f. 35) terrae erga sibi subiectum aerem, a quo sustiuetur et fertur, contigisse dicunt. hic euim quasi inanem locum non habeat, quo celeriter perventire possit, quiescit ac infra in unum locum descendit. quare terra perpetuo manet, donec ad infimum locum deveniat, quemadmodum iis vasis coutingit, quae clepsydra nominantur, scilicet impedimentum. contingit enim, si quis eius superius os occludat, ut per illud foramen, quod in fundo est, nihil illius egrediatur, quod, antequam superius foramen occluderetur, ab eo emanabat. posse autem clausum aerem magnum pondus sustinere, ex aere in utribus clauso argumentum desumpserunt et ex <multis> eiusmodi

Sed illud primo huic rationi obici potest: si terra lata extitisset, latttudo causa esse, cur terra maneat, non potest, multo igitur minus, si latitudine praedita non sit, latitudo causa esse poterit, cur terra maneat.