In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Sunt qui eam, cum in medio sita sit, circum verticem eius volvi et onoveri asserunt, quemadmodum in Timaeo scriptum est, terram nempe circum huius universi verticem semper volvi. dixit autem volvi, non mooeri, siquidem consentaneum non est, ut per hoc, quod dixit, terram volvi, eam moveri intellegatur; sic enim asserit, quoniam ipsa super verticem ac circum ipsum devolvitur, et ita aliis quoque de rebus solitus est pro- nuntiare.
Hinc autem ad eos sermones explicandos sese Aristoteles convertit, qui de terrae figura dicuntur. similiter, inquit, etiam hac de re philosophi diversantur. aliis enim rotunda videtur esse, aliis autem lata ac tympani speciem repraesentare. faciunt autem indicium, quod sole oriente atque obeunte lumen [*](9 plura addidi 19 quiescimus scripsi: quiescit codd. Al 20 et hoc —intercipiet (23)] emendatis emendandis sic interpretatus sum; Al vertit: siquidem universam eius rotunditatem oslendet, si ipsa . . egrediatur, idque similiter si non ostendet rotunditatem eius, quatenus . . egreditur, sed omnia lumen interciperent; cf. textum 293b27 ὁμοίως 32 aliis de rebus] fort. alibi)
Sed hoc, inquit, addere volunt, si terra natura sua quiescit, tympani figura esse oportere. deinde dicit, cum ad id, quod <terra> movetur, figura quaedam propria in ea invenitur, tum <ad id, quod quiescit> habet certam formam convenientem. quare consentaneum ut eius forma ac motus dinoscatur.
Atqui dubitare ac modis omnibus, quantum fieri potest, ea pervestigare, quae iis de rebus admirati sunt, id certe non erit ab re, quin immo ratione quadam necessarium. siquidem aliorura est, non philosophorum, qui formarum cognitionem diligunt, <non Ε; qui tandem parva [terrae] particula semper ac celerius descendat, id autem toti terrae non contingat, sed tantum pondus, quantum id est, quiescat et non moveatur? atqui si quis terram offoderet subter particula sursum elevata et versus terram centro adiacentem descenderet, ut descendeutibus terrae particulis, ante quam deciderent, locum faceret, nulla re impediente semper magis deorsum ferentur. <quare> dubitare circa hoc omnes philosophos physicis maxime convenit; dubitationes autem solvere ineptis rationibus, de quibus multo magis dubitandum est, id sane fieri sine pudore eorum non potest. nonnulli enim propositam dubitationem ita dissolvere conantur, aiunt namque terram secundum se quiescentem remanere, quoniam supra se ipsa sustentatur per spatium infinitum, quemadmodum inquit Xenophanes. hi enim dubitationem hunc in modum sustulerunt, ob eorum segnitiem, quia, | cum causae inquisitionem non dilexissent, ideo veritatem [*](f. 35r) [*](17 deinde dicii] dicunt codd. Al: cf. Arist. p. 294 a 10 καὶ γὰρ δή 18 ad id quod quiescit addidi; Al vertit: siquidem (aiunt) in eo, quod movetur, secundum proprietatis ordinem similitudinis quippiam in eo inveniri, iuxta proportionem ad formam 24 non admirari (25) addidi 31 dubitare — convenit (32)] locum corr. sic emendavi: verumenimvero non iniuria etiam mirari quispiam potest, quod naturales philosophi non adverterint . . Al)