In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Idem praeterea alia etiam ratione doceri potest, [non enim est hoc consentaneum] id, quod motum affert, infinito tempore potuisse et non potuisse contra naturam et alio infinito tempore secundum naturam et, at dicatur in universum, potuisse et non potuisse. ut hoc autem apertius nobis diluceat, hoc pacto se habere dicimus. si primi orbis motorem speculemur, fieri non poterit, ut iuaequabilitas in motu deprehendatur; iuaequalitas enim eius, quod motu cietur, intensione et remissione omnino fit, cum videlicet moveutis vis remittitur intenditurque. si itaque motus caeli (quod semper movetur) inaequabilis extitissct, igitur vis etiam moventis imbecillior validiorque semper redderetur. cum autem imbecillitas praeter naturam sit, vis autem secundum naturam, id igitur, quod motum aftert, infinito tempore ac semper contra naturam ac secundum naturam esse inveniretur atque posse et non posse; sed disseutaneum est (ut antea monstravimus) quod infinitis temporibus multorum vires habet, ut sit in hoc aequale ei, quod secundum naturam existit. etenim si caelum iuaequabiliter moveri posset, hoc eveuiret, aut quando infinito tempore distrahitur motus ac intenditur, ut aliquis cUcat, ad hoc usque tempus ac totum reliquum tempus in infinitum magis magisque semper remittitur, ut insit ei ad hoc usque tempus unica intensio atque ab hoc tempore ad illud reliquum tempus unica remissio, aut quando eius motui liorum duorum alterum tautum inest, intensio videlicet aut remissio, absque eo, quod ex uno in alium transferatur, sed semper tautum intenditur nec ullo modo remittitur, aut tertiomodo esse poterit, videlicet cum quaudoque intenditur et quandoque remittitur, at fieri non potest, ut eius motus ullo pacto inaequabilis sit. ipsum autem duos modos simul infinito tempore habere, hac ratione rtfutacit, siquidem fieri non potest, ut uuum idemque immensis temporibus multorum vim habeat et, quod a natura alienum est, ei, quod naturae aptum est, aequale existat, ac ita (quemadmodum inquit Alexander) vel hoc secundum naturam, vel illud contra naturam minime erit, si pari tempore sint. compertum siquidem minime habemus neque ab aliis fuit nobis relatum, ut, quod naturae aptum est et quod ab eadem alienum existit, pari tempore sint; sed omnino deprehenditur [*](6 non — consentaneum (7)] ita Al duce Aristot.: om. codd. 8 ante contra aliquid excidisse videtur 20 antea] lib. I, cap. 12 24 —docat emendavi: quemadmodum si dixerimus hominem . . semper intendi Al 38 compertum — sint (40)] ita Al: codd. corrupti 40 sed . . deprehenditur emendavi: tametsi . deprehendatur codd. Al)
Secunda vero, quae ponit ipsum | semper tantum intendi, [*](f. 30r) vel semper tantum remitti, hoc pacto destruitur. omnis euira motus finem ac terminum habet, ex eo, quod in quietem finitur, vel sibi sufficiens semper convertitur; motus enim ex aliquo in aliud fertur. quod autem infinito tempore intenditur remittiturque, hiuc notum existit.
Id vero, quod quovis motu terminate ac minimo tempore ac maximo tempore movetur, eius motus terminabitur, si hac continuitate moveatur. exempli gratia inveniatur tempus aliquod (maximum), ita tit in maiore, quam illud sit, haec trabs excidi non possit, si eius excisio continua erit ac nulla in ea requies extiterit; similiter etiam si quis ambulet aut fides pulset. quare si quis in statu caeli minimum quodvis tempus accipiat, ita ut in breviore, quam illud sit, caelum moveri nequeat (siquidem in eo motus aliquis deprehendatur, quo celerior incitari non possit; alioquin breviore, quam illud sit, tempore moveretur) quae cum ita sint, fieri etiam uon poterit, ut caeli motus in infinitum intendatur; et ob hanc eaudem causam nec infinite tempore remittitur.
Nec non etiam alia ratione. remissio est veluti dissolutio quaedam, quae omni intensioni contrariatur; similiter enim ambo et alterum, si modo eadem horum utrorumque intensio erit, vel maior [et] immenso tempore, rationi autem consentaneum est, ut hoc modo ipsum eadem mensura vel maiore intendi et remitti intellegatur, quemadmodum si quispiam dixerit, una atque eadem meusura intendi id, quod in figuris a summa ad imum procedit; haec etenim distantia semper erit in ampliorem mensuram, tametsi superficies una sit. intensio vero maiore mensura perficitur, [*](3 lum . potius (4) emendavi: curriculum (3) vel amplius codd. Al 5 cum codd.: ut Al 16 hinc corruptum: lege huiusmodi non esse 18 terminabitur] sic emendavit Al: fort, legendum: id vero, quod quovis motu movetur, tempus terminatum habebit, sive minimum sive maximum . . 22.23 quis . . accipiat scripsi: si caeli status [motus Al] minima quovis tempore intendatur codd. Al)