In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Atqui Aristotelis sermo hoc in loco quasi obiter dictus deprehenditur, siquidem mens eius non erat demonstrare rotundum corpus non esse infinitum, verum figuram infinitam non inveniri. perspicuum est autem, fieri etiam non posse, ut infinitus motus simpliciter inveniatur, quemadmodum non invenitur conversio infinita. |
[*](f. 8v)Praeterea hypothetico quoque syllogismo probavit, corpus, quod vertitur in orbem, non esse infinitum et tamen in circulum moveri. statuamus dari conversionem infinitam, siquidem in Physicis demonstratum fuit motum infiniti corporis esse infinitum; quodsi conversio infinita invenitur, suppouamus infinitum circulum inveniri, cui insit eiusmodi motus; etenim conversioues infinitae infinito quidem circulo insunt. si igitur inveniretur corpus infinitum, quod in circulum movetur, ponendum esset infinitum circulum inveniri; at fieri non potest, ut infinitus circulus inveniatur: igitur consentaneum est, non dari corpus infinitum, quod in circulum vertatur. cum autem quiutum corpus in circulum moveatur, infinitum itaque corpus non est. sed Alexander hanc partem expositione primae explicationi simili declaravit. cum vero dixisset infinitum in circulum verti non posse, quae huius quaestionis est vera conclusio, eius veritatem sequenti probat ratione, quae est eiusmodi.
Infinito centrum statuamus, sitque punctus C, ac transeat per centrum C linea recta ab utroque latere infinita, quae sit linea AB, dueatur autem linea et non per centrum, secans rectis angulis lineam AB in puncto, scilicet E, quam ponamus esse ex utraque parte simul infinitam, et sit linea egrediens a centro C infinita sitque linea CD et cum duxerimus lineam AB et lineam E hoc pacto, ac vertatur linea CD intersecetque lineam E in puncto Z: igitur per- [*](16 non erat . . . verum suspectinn. 22 Physicis] Ill p. 205a13 quodsi—invenitur om. 31 Alexander] ita Al: codd. corrupti 40 Ε scripsi: ΑΖ Al: ΕΖ codd. 41 E] ΕΖ Al codd.)
Idem praeterea, corpus nempe, quod in circulum vertitur, non esse infinitum, hunc in modum ordine commutato comprobatur. imagnemur punctum veluti proprium sphaerae finem, ad quem sphaera convertatur, itideiu infinitam sphaeram subiciamus, quae tempore fiuito iu orbem feratur, perspicuum est eiusmodi spatium esse infinitum; aequale est euim infinito mobili. cum autem in Physicis declaratum sit, fieri non posse, ut quippiam fiuito tempore infinitum spatium pertrauseat, consentaneum est, ut infinitum non sit. et e converse idem stabilire possumus recto ordine non commutato. cum fiuitum sit tempus, in quo couvertitur et iu fiuito tempore trauseat conficiatque spatium fiuitum, spatium autem aequale sit mobili, quod in eo movetur, igitur tale mobile fiuitum est. Nec illud te lateat, oportet, hoc in loco non esse absolute declaratum, infinitum non inveniri, sed corpus, quod iu orbem circumque movetur, iufiuitum non existere. eteuim corpus, quod in orbem circumque latum est, totius muudi posterior pars atque appareutior existit. eteuim quispiam dicere posset, uihil prohibere hoc totum esse iufiuitum, quamvis declaratum sit de corpore, quod in orbem iucitatur, quia movetur, infinitum minime inveniri, siquidem fieri potest, ut rotuudum corpus moveatur, et ab immense claudatur.
Cum autem perspicuum fecerimus, corpus, quod in orbem vertitur, interminatum miuime inveniri, simul cum hoc etiam explicabitur, non iuveuiri aliquod ex quatuor elemeutis, quae recto ordine moventur, infinitum immensumque, cum unumquodque horum, cui competat velis iutermiuatum esse, a corpore, quod in orbem circum- [*](2 E] ΕΖ Al codd. 3 Ζ] scripsi: Α Al: AC codd. 22 Physicis] Ζ 2. 233 a 31 4 continget] vitiose (?))