In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Aristoteles autem antea dixit, si a finito tempore finitum tempus auferatur, et reliqua, quae sequuntur. atque hoc etiam sermone statuit tempus absolutae circuitionis esse finitum ex eoque demit tempus, quod est ante duarum linearum coniunctionem. consentaneum igitur est, ut tempus, quod inter connexiones medium tenet, finitum existat, pariterque magnitudines, per quas motus perficitur, cum motus sit finitus. etenim tempus est principium motus, ac eius, per quod motus perficitur. uec te praetereat velim Aristotelem per ACE distautiam tantum intellegere, non autem lineam in universum.

Praeterea hac etiam ratione perspicuum evadit, fieri [*](6 BB] Β codd. Al 9 et 13 A] C codd. ΒΒ] CB codd. semper 22 contrarium] suspectum 31 antea] p. 272a7)

26
non posse, ut orbis infinitus sit. si duo corpora moveantur, [*](f. 7v) quorum alterum obvium et iuxtca posituin sit alteri ut AB, sive aequalia sint sive diversa, celeritate aequalia aut diversa, quorum alterum quiescat, alterum vero moveatur, alterum ab altero separa bitur terminato tempore, ita ut corpus motum quiescenti eorpori e regione sit positum, ut duae lineae e regione positae, simulque per terminum positum supra basim lineae e regione positae proficiscantur — quantum enim unum horum duorum corporum ab alio aceeperit, tantum alterum accipere aestimamus, et id prout motus motum celeritate mperet. si vero duo corpora simul moveantur, velocius certe disiungentur. sin alterum eorum moveatur, alterum vero quiescat, tardius ab invicem separabuntur, quamvis fieri possit, ut motus alterius ad unicum latus velocior sit motu composito ex amborum motibus ad duo latera simul, si quando maguitudiues ab invieem segregantur. quarum segregatio, cum fuerint finitae, simul etiam finitoque tempore perficietur; finita namque magnitudo finito terminatoque tempore omnino secat atque pertransit. at infinitae magnitudines, si ambae infinitae sint vel si altera earum tautum infinita existat, sique ad duo opposita latera moveantur, sive altera moveatur, altera quiescat, necessario fiet ut tempus, quo una ab altera separatur atque segregatur, infinitum sit, hoc est, ut nullo possit tempore separata inveniri, sed si simul semper moveantur, vel altera earum, non separatae segregataeve erunt. quandocunque enim finitum segregetur | ab infinito aut ab eo separetur, [*](f. 8r) sequetur infinitum mensurari posse, similiter etiam si infinitum segregetur a finito ab eoque separetur, idem profecto sequeretur, hoc est, infinitum a finito mensurari posse, etenim segregatio divisioque finito infinitoque competunt, utrique enim commune est ac universale, aequali et inaequali, sive iuxta se sint posita et non proxima, sive eorum alterum ita se habeat. perspicuum est autem ex iis, quae in Physicis a nobis declarata sunt, motum infinitum, hoc est cuius tempus fuerit infinitum, non absolvi tempore finito; etenim finitum, a quo infinitum se separat, quantumvis minimum sit, infinito tempore ab eo separatur.

Quamobrem rationi omnino consentaneum est, cum magnitude, quantumis minima sit, movebitur, ut infinitam magnitudinem intersecet ac separet, congruum est, inquam, ut tempus, quo eam intersecabit, indefinitum existat. nihil autem interest utrum hae duae magnitudines, quarum altera alteram pertrausit intersecatque, per rectam an per curvam lineae oppositionem segregentur. corpus igitur. [*](4 post moveatur supple: aut si utrumque eorum moveatur 6 simulque] lege: aut simul 21 hoc est et sq.] cf. Simpl. p. 212,26 . . ἄπειρος ἔσται ὁ χρόνος, ἐν ᾧ ἀπολυθήσονται ἀλλήλων, τουτέστιν οὐδέποτε ἀπολυθήσονται· 31 Physicis] VI, 7)

27
quod in orbem convertitur, si infinitum extitisset, fieri non posset, [*](f. 8r) ut ullo unquam tempore id pertransiret intersecaretque, quod ab eo pertransitur, utputa spatinm unius gradus in terrae superficie, neque finito tempore ab eo separaretur. at videmus, quod distantias summe minimas pauco tempore peragrat separatque, igitur consentaneum est, ut infinitum non sit. sententiam vero roborat iis, quae oculis assequimur; corpus etenim quod in orbem convertitur, ab iis omnibus, quae cireumagit atque apprehendit, quamvis summe minima sint, finite tempore separatur. haec autem ratio cougruit corpori, quod in orbem convertitur, quodque ad sensum moveri conspicitur. de hoc namque corpore pertractare inteudit, minime autem de infinito in universum, quod moveri non possit, quemadmodum existimatur Aristoteles voluisse in eius dictiouis exordio, cum inquit: insuper autem ex his manifesto apparet id, quod finem non habet, fieri non posse ut moveatur. etenim qui declarare tentat infinitum moveri non posse, illi profecto indecorum est, si ad hoc assumat, quod corpus, quod in orbem fertur, tempore finito movetur. at quia boc loco de rotundi corporis motu tantum pertractatur, quatenus eiusmodi motus finito tantum tempore absolvitur, sequitur, corpus, quod in orbem torquetur, ut infinitum censeatur, fieri non posse.

Deinceps cum dicit figuram eius sphaericam, ex hoc illius motum infinitum non esse deduxit. eius enim perennitas ex eo provenit, quod non movetur ad eum locum, quern iam transivit, siquidem ex hac ratione deduxit finitum esse, non autem inde quod circulari motu perpetuo non movetur, eo quod infinitae quietes ac morae intercipiantur. etenim sic se habet, quem hac de re instituit, sermo: sicuti linea et praesertim fiuita fieri non potest, in quantum linea est ac eius figura est figura lineae, ut figuram non habeat, vel infiuita existat, nisi secundum longitudinem, sic etiam superficies, ut est superficies (ex hoc autem finis atque extremi pluralitatem innuit, nam superficies est, inquantum est finita) fieri hercle non potest, ut sit infinita, nisi forte finis indefinitus existat; at si fines, hoc est lineae termiuatae fuerint, omni ex parte, figura videlicet et magnitudine, finita erit. eademque ratione impossibile est, ut circulus, quadratum, vel quaevis alia figura infiuita existat. est enim figura, quae vel uno termino vel pluribus clauditur. etenim linea superficiesque si earum unaquaeque finita extitisset, ut est linea et superficies, ac propria peculiarique eius uatura, non dabunt nobis aliquo tempore. [*](3 spatium unius gradus] μοιριαῖον διάστημα (cf. infra p. 36.9) 14 insuper] p. 272a21 23 non supplevi 24 et sqq.] cf. Simpl. 213,12 ὅτι ἡ κύκλῳ κίνησις οὐκ ἔστιν ἄπειρος οὕτως, ὡς ἀεὶ μὲν γίνεσθαι . . . ἀλλὰ τὸ ἄπειρον ἔχει τῷ πάλιν καὶ πάλιν. 37.38 Simpl. 213,21 διότι σχῆμά ἐστι τὸ ὑπό τινος ἥ τινων ορων περιεχομενον)

28
ut lineam vel superficiem infinitam imaginemur. Cum autem fieri [*](f. 8r) non possit, ut circulus vel sphaera infinita inveniatur, impossibile quoque erit, ut eorum motus infinitus dicatur.

Dicimus autem hoc in loco motus infinitus, vel quia id, quod movetur, est infinitum (motus enim in re mota invenitur) vel quia spatia, per quae moventur, sunt infinita. cum autem eiusmodi spatia non sint infinita, eorum quoque motus non erunt infiniti. quemadmodum etiam fieri non potest, ut motus sive rectus sive circularis sive alterius figurae inveniatur, nisi antea figurarum natura inveniretur. quodsi corpus, quod in circulum vertitur, figuram non haberet, forte nihil prohibebit, quin infinitum esse et corpore infinito existente eius quoque motus erit infinitus; nunc autem cum figuram habeat, sane finitum est. igitur consonum est, ut eius quoque motus finitus existat.