In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Quamobrem rationi omnino consentaneum est, cum magnitude, quantumis minima sit, movebitur, ut infinitam magnitudinem intersecet ac separet, congruum est, inquam, ut tempus, quo eam intersecabit, indefinitum existat. nihil autem interest utrum hae duae magnitudines, quarum altera alteram pertrausit intersecatque, per rectam an per curvam lineae oppositionem segregentur. corpus igitur. [*](4 post moveatur supple: aut si utrumque eorum moveatur 6 simulque] lege: aut simul 21 hoc est et sq.] cf. Simpl. p. 212,26 . . ἄπειρος ἔσται ὁ χρόνος, ἐν ᾧ ἀπολυθήσονται ἀλλήλων, τουτέστιν οὐδέποτε ἀπολυθήσονται· 31 Physicis] VI, 7)
Deinceps cum dicit figuram eius sphaericam, ex hoc illius motum infinitum non esse deduxit. eius enim perennitas ex eo provenit, quod non movetur ad eum locum, quern iam transivit, siquidem ex hac ratione deduxit finitum esse, non autem inde quod circulari motu perpetuo non movetur, eo quod infinitae quietes ac morae intercipiantur. etenim sic se habet, quem hac de re instituit, sermo: sicuti linea et praesertim fiuita fieri non potest, in quantum linea est ac eius figura est figura lineae, ut figuram non habeat, vel infiuita existat, nisi secundum longitudinem, sic etiam superficies, ut est superficies (ex hoc autem finis atque extremi pluralitatem innuit, nam superficies est, inquantum est finita) fieri hercle non potest, ut sit infinita, nisi forte finis indefinitus existat; at si fines, hoc est lineae termiuatae fuerint, omni ex parte, figura videlicet et magnitudine, finita erit. eademque ratione impossibile est, ut circulus, quadratum, vel quaevis alia figura infiuita existat. est enim figura, quae vel uno termino vel pluribus clauditur. etenim linea superficiesque si earum unaquaeque finita extitisset, ut est linea et superficies, ac propria peculiarique eius uatura, non dabunt nobis aliquo tempore. [*](3 spatium unius gradus] μοιριαῖον διάστημα (cf. infra p. 36.9) 14 insuper] p. 272a21 23 non supplevi 24 et sqq.] cf. Simpl. 213,12 ὅτι ἡ κύκλῳ κίνησις οὐκ ἔστιν ἄπειρος οὕτως, ὡς ἀεὶ μὲν γίνεσθαι . . . ἀλλὰ τὸ ἄπειρον ἔχει τῷ πάλιν καὶ πάλιν. 37.38 Simpl. 213,21 διότι σχῆμά ἐστι τὸ ὑπό τινος ἥ τινων ορων περιεχομενον)
Dicimus autem hoc in loco motus infinitus, vel quia id, quod movetur, est infinitum (motus enim in re mota invenitur) vel quia spatia, per quae moventur, sunt infinita. cum autem eiusmodi spatia non sint infinita, eorum quoque motus non erunt infiniti. quemadmodum etiam fieri non potest, ut motus sive rectus sive circularis sive alterius figurae inveniatur, nisi antea figurarum natura inveniretur. quodsi corpus, quod in circulum vertitur, figuram non haberet, forte nihil prohibebit, quin infinitum esse et corpore infinito existente eius quoque motus erit infinitus; nunc autem cum figuram habeat, sane finitum est. igitur consonum est, ut eius quoque motus finitus existat.
Atqui Aristotelis sermo hoc in loco quasi obiter dictus deprehenditur, siquidem mens eius non erat demonstrare rotundum corpus non esse infinitum, verum figuram infinitam non inveniri. perspicuum est autem, fieri etiam non posse, ut infinitus motus simpliciter inveniatur, quemadmodum non invenitur conversio infinita. |
[*](f. 8v)Praeterea hypothetico quoque syllogismo probavit, corpus, quod vertitur in orbem, non esse infinitum et tamen in circulum moveri. statuamus dari conversionem infinitam, siquidem in Physicis demonstratum fuit motum infiniti corporis esse infinitum; quodsi conversio infinita invenitur, suppouamus infinitum circulum inveniri, cui insit eiusmodi motus; etenim conversioues infinitae infinito quidem circulo insunt. si igitur inveniretur corpus infinitum, quod in circulum movetur, ponendum esset infinitum circulum inveniri; at fieri non potest, ut infinitus circulus inveniatur: igitur consentaneum est, non dari corpus infinitum, quod in circulum vertatur. cum autem quiutum corpus in circulum moveatur, infinitum itaque corpus non est. sed Alexander hanc partem expositione primae explicationi simili declaravit. cum vero dixisset infinitum in circulum verti non posse, quae huius quaestionis est vera conclusio, eius veritatem sequenti probat ratione, quae est eiusmodi.
Infinito centrum statuamus, sitque punctus C, ac transeat per centrum C linea recta ab utroque latere infinita, quae sit linea AB, dueatur autem linea et non per centrum, secans rectis angulis lineam AB in puncto, scilicet E, quam ponamus esse ex utraque parte simul infinitam, et sit linea egrediens a centro C infinita sitque linea CD et cum duxerimus lineam AB et lineam E hoc pacto, ac vertatur linea CD intersecetque lineam E in puncto Z: igitur per- [*](16 non erat . . . verum suspectinn. 22 Physicis] Ill p. 205a13 quodsi—invenitur om. 31 Alexander] ita Al: codd. corrupti 40 Ε scripsi: ΑΖ Al: ΕΖ codd. 41 E] ΕΖ Al codd.)
Idem praeterea, corpus nempe, quod in circulum vertitur, non esse infinitum, hunc in modum ordine commutato comprobatur. imagnemur punctum veluti proprium sphaerae finem, ad quem sphaera convertatur, itideiu infinitam sphaeram subiciamus, quae tempore fiuito iu orbem feratur, perspicuum est eiusmodi spatium esse infinitum; aequale est euim infinito mobili. cum autem in Physicis declaratum sit, fieri non posse, ut quippiam fiuito tempore infinitum spatium pertrauseat, consentaneum est, ut infinitum non sit. et e converse idem stabilire possumus recto ordine non commutato. cum fiuitum sit tempus, in quo couvertitur et iu fiuito tempore trauseat conficiatque spatium fiuitum, spatium autem aequale sit mobili, quod in eo movetur, igitur tale mobile fiuitum est. Nec illud te lateat, oportet, hoc in loco non esse absolute declaratum, infinitum non inveniri, sed corpus, quod iu orbem circumque movetur, iufiuitum non existere. eteuim corpus, quod in orbem circumque latum est, totius muudi posterior pars atque appareutior existit. eteuim quispiam dicere posset, uihil prohibere hoc totum esse iufiuitum, quamvis declaratum sit de corpore, quod in orbem iucitatur, quia movetur, infinitum minime inveniri, siquidem fieri potest, ut rotuudum corpus moveatur, et ab immense claudatur.