In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Etenim ablatis principiis nonne ea omnia de medio tolluntur, quae eisdem principiis nitebantur? omnis autem huius rei causa est, quoniam principium fundamentumque maximam vim habent, omnia enim potestate quodammodo continent, ut lumen(?). atque hic error, ut Aristoteles inquit, causa fuit, ut veteres inter se dissentientes circa huius totius opinionem alter alterum oppuguarit. quamobrem non est ut pluribus earn utilitatem extollamus, quae ex scientia de infinito acquiritur, cum aliarum rerum principium sit et causa, veluti earum omnium quae quantitatis ratione inter se relationem habent, quo de genere sunt, locus, tempus, motus, corpus atque figura.

Quamobrem rationi consouum est, ut de eo disseramus. cuius profecto indagatio hoc ordine procedet. cum omne corpus aut simplex sit aut compositum, infinitum igitur aut simplex erit aut compositum. cum autem declaratum fuerit | non inveniri corpus simplex infinitum, atque simplicia omnia [*](f. 7v) numero determiuata fuerint, vel simplex vel compositus mundus sit. [*](14 ab eo scopo. quem—intendebamus] fort, vertendum ἐν τοῖς ἀπὸ τῆς ἀρχῆς 38 finitum—compositum] ita Al: om. codd. per homoeoteleuton)

23
fieri non potest, ut modo aliquo infinitus existat. at primo ostendamus [*](f. 7r) non inveniri inter simplicia corpora corpus aliquod ulla ratione infinitum. verum antequam hoc efficiamus, probandum nobis erit, non inveniri inter simplicia corpus aliquod infinitum, ex eo corpore, quod in orbem torquetur, idque per deductionem ad impossibile hunc in modum demonstratur. Si corpus, quod vertitur in orbem, infinitum extitisset, lineae etiam, quae ab eius centro exeunt, hoc est, quae ab ipsa terra producuntur, circa quam movetur, essent infinitae. cum autem eiusmodi lineae fuerint infiuitae, ac duas esse statuamus, distantia etiam, quae est inter eas — i. e. corda anguli prope centrum, qui duabus lineis infinitis protractis formatur — in infinitum producetur. nam cum hanc distantiam limitaveris, et has duas lineas circumscribes, cumque duas eas lineas terminaveris et distantiae itidem termiuum statues; quandocunque autem dictae lineae nec terminum nec finem admiserint, distantia itidem nec terminum nec finem possidebit. cum autem statuerimus pari modo haec duo se habere, poterunt eiusmodi lineae et earum distantiae semper augeri et terminari nunquam. si vero eiusmodi distantia fuerit infiuita et hanc distantiam peragrare intendat, praesertim cum paratum sit, ut iam moveatur . . invenimus autem corpus circulare moveri, et per syllogismum quoque declaratum fuit couseutaneum esse, ut detur corpus, quod in orbem feratur; at fieri non potest, ut corpus quod in circulum vertitur, moveatur et non moveatur, igitur ratioui consentaueum erit, ut positum hoc fundameutum destruatur; dixit per syllogismum declaratum fuit, ne quispiam positum fundameutum subverti posse existimaret, quod quidem per ea tantum Aristoteles stabilivit, quae sensuum necessitate asciscuntur.

Amplius dicit: distantiam autem linearum a centro productarum dicimus, extra quam nulla sumi(?) potest (magnitudo) etc., id est quae intervallum earum implet.