In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Et haec sunt ea, circa quae potissimum (ni fallor) huius rationis intellectus versatur, sed verba quodammodo corrupta sunt et ideo obscura et salebrosa huius sermonis sententia existit. quamobrem diverso modo ab Alexandro explicatur.
Illud delude exploratu dignissimum dicit, utrum videlicet infinitum aliquod corpus dari contingat, an potius hoc falsum sit invenirique non possit? hoc autem ideo factum puto, quoniam cum huius libri initio affirmasset, se de universo ipso velle pertractare, illud de eo inquirendum erat, finitumne an infinitum diceretur? distulit autem eiusmodi indagationem, cum opportunum fuerit nonnulla antea de mundi partibus praelibare; sermo etenim de mundi partibus non parum habet momenti ad indagationem de universo.
Cum autem de partibus eius praecipuis, hoc est de quinto corpore, disseruisset, ad eum regreditur sermonem, quern antea [*](1 regulam—staiuamus] centrum unius diametri duorum circ. et centrum dictum Α Al 5 perpendiculi] diametri Al 10 parum vitiosum 14 aequales supplevi 18 distantiis coniungerentur] diametris opponerentur Al 28 Alexandro] cf. Av. p. 22 I 32 initio] p. 268b11)