In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Haec autem omnia convenirent, si a tempore determinato mundi geneiationem iuitiuni duxisse affirmavissemus. atqui uos di- eimus mundi generationem principium non habere, sed eum genitum concipimus, quatenus ex pluribus secundum esse diversis rebus innovatur, cuius partes <cum eo> couveniunt. at ex hac sententia quonani modo sequitur, quod mundus dt corruptibilisf dicimus namque, materiam in universum formam induisse, ac ita corpora innovata esse, sed non dicimus ipsam bac ratione trausmutari, ut in ea tandem forma non inveniatur, quamvis etiam dicamus recipiendi potentiam illi inesse. non enim eorum, quae afficiuntur, aliquid deprehendimus, quod partes eius tempore diverso, partibus ipsis non existentibus diversis, suscipiat; dicimus namque materiam suscepisse formam cum singulis eius partibus, non tamen hac de causa in ea fieri posse asseveramus, ut secundum se formam cum singulis eius partibus Ι non recipiat.
[*](f. 17v)Atque in universum, cum generatio diversis modis dicatur, consonum erit, ut eorum, quos hoc nomen significat, alii multi modi de mundo dici possint, quorum imum de eo praedicat, nempe compositionem in id, quod earn recipit.
Praeterea Aristoteles deinceps commemoratos hos sermones refellit illorumque absurditatem apertissime demonstrat. etenim, utcunque concesserat dicentibus mundum hoc modo genitum esse, hoc est tempore minime generatum, sed discendi causa vel quavis alia simili ratione <se hoc dicere>, nihil proficiunt, tametsi hunc sermonem asseverent, quin pessimam rationem protulerunt. quamvis autem suppo- namus eos eo modo, quo Ipropriam sententiam explicabant, errasse, verum cum di cant mundum tempore non esse generatum, consen- taneum non est, ut mundum <tempore> esse genitum fateri at videamus (quaeso) quanam ratione eo etiam modo, quo de mundi ortu loquuntur, illi erraverint. dicunt enim, se ipsos de mundo dixisse, genitum eum esse, quamvis genitus non sit, eo modo, quo geometrae figuras ponunt, discendi causa, geometrae namque dum cubum (exempli gratia) in sex quadrata resolvunt, eorum com- positione cubus ipse innovatur; cubus vera uhi compositus est, ea ipsa complectetur, quae sunt eius partes, ita ut simul cum eo existant. dicit: at vero mundi generatio non sic se habet, quemadmodum isti dicunt; cubi etenim quadrata minime opus habent, [*](7 secundum esse] specie Al. 21.22 unum—recipit] ita b: ia a per homoeoteleuton aliquid excidit: unus concretio compositiotie existit Al.)
Itaque nos de corporibus quoque dicimus, quod ex nuda atque a qualitatibus seiuncta materia innovantur, quamvis eiusmodi materia simul cum illis inveniatur nee earn esse antiquiorem dicimus.
Praeterea Aristoteles deinde adversus secundae sententiae auctores sese opponit, qui mundum vicissim generari ac interire asserunt. quare (inquit) mundus iuxta horiim sententiam aeternus est; dicere enim mundum dissolvi terminarique diversis temporibus, [*](1 ut ad— sequatur] fort, vert.: priore generatione, quae cubi generationem 4 recte om. codd. 25 luce fort, emend.: ex aere qui non perlucet: ex eo quod perlucet et ah ipsa luce Al 26 praecedat scripsi: codd. corrupti: quod ea de causa aer perluceat, quoniam propria eius natura hoc ei inerat, ut ipse non sit lux neque Al. 27 illuminari potest . . . illuminatum, sed quod illuminari potest scripsi: lux, illuminans, sed lux Al.)