Testimonia et Fragmenta

Diogenes Babylonius

Diogenes Babylonius. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Leipzig: Teubner, 1903.

Cicero de divin. I 84. Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur (Chrys. fr. phys. n. 1192 Vol. II p. 342, 27).

Diog. Laërt. VII 84. τὸ δὲ ἠθικὸν μέρος τῆς φιλοσοφίας διαιροῦσιν (ipsam partitionem vide III p. 3, 1). καὶ οὕτω δ’ ὑποδιαιροῦσιν οἱ περὶ Χρύσιππον - - καὶ Διογένην etc.

Arrianus Epict. dissert. II 19, 13.τῶν ὄντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ κακά, τὰ δ’ ἀδιάφορα. ἀγαθὰ μὲν οὖν αἱ ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακίαι καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούτων, πλοῦτος, ὑγίεια, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος. πόθεν οἶδας; Ἑλλάνικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς. τί γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν ἢ ὅτι Διογένης ἐν τῇ ἠθικῇ ἢ Χρύσιππος ἢ Κλεάνθης. Cf. II 9, 15.

Cicero de finibus III 33. Bonum autem - etiam definitione explicatur. Sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. Ego assentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura absolutum. Id autem sequens illud etiam quod prodesset (ὠφέλημα enim sic appellemus) motum aut statum esse dixit e natura absoluto.

Cicero de finibus III 49. Divitias autem Diogenes censet non eam modo vim habere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valetudinem bonam, sed etiam uti ea contineant; non idem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non potest; itaque si voluptas aut si bona valetudo sit in bonis, divitias quoque in bonis esse ponendas, at si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse dicamus. Neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id quod sit in bonis contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus efficiuntur artes, appetitionem movent, cum divitiae non sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest. 50. Quod si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod virtus

stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus.

Cicero de finibus III 57. De bona autem fama (quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam) Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant.