Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

imaginum similitudines aemulo splendore reddentium.]] [*](Vide post cap. 17 b 10 ⟨pp. 328-330⟩.)

Sed iam de talibus sint satis dicta talia. Iterum ad hominem rationemque redeamus, ex quo divino dono homo animal dictus est rationale. Minus enim miranda, etsi miranda sunt, quae de homine dicta sunt ⟨cetera⟩; omnium enim mirabilium vincit admirationem, quod homo divinam potuit invenire naturam, eamque efficere. Quoniam ergo proavi nostri multum errabant circa deorum naturam, increduli et non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, invenerunt artem qua efficerent deos ⟨⟨de mundi natura conveniente[m]⟩⟩; cui inventae adiunxerunt virtutem [[de mundi natura convenientem]] ⟨⟨per quam idola et bene faciendi et male vires habere potuissent⟩⟩, eamque miscuerunt: quoniam ⟨enim⟩ animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum, eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis [ per quas idola et bene faciendi et male vires habere potuissent]]. Avus enim tuus, Asclepi, medicinae primus inventor, cui templum consecratum est in monte Libyae circa litus crocodillorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus,—reliquus enim, vel potius totus, si est homo totus in sensu vitae, [melior] remeavit in caelum,—omnia etiamnunc hominibus adiumenta praestat infirmis numine nunc suo, quae ante solebat medicinae arte praebere. Hermes, cuius avitum mihi nomen est, nonne in sibi cognomine patria consistens omnes

mortales undique venientes adiuvat atque conservat? Isin vero Osiri⟨di⟩s quam multa bona praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam! Terrenis etenim diis atque mundanis facile est irasci, utpote qui sint ab hominibus ex utraque natura facti atque conpositi. Unde contigit ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari, colique per singulas civitates eorum animas, quorum sunt consecrata ⟨quasi imagines⟩ viventes, ita ut et eorum legibus incolantur et eorum nominibus nuncupentur. Per hanc causam, o Asclepi, quod ⟨⟨quae⟩⟩ aliis [[quae]] colenda videntur atque veneranda, apud alios dissimiliter habentur, [ac] propterea bellis se lacessere Aegyptiorum solent civitates.