Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
⟨⟨Consecrabuntur vero qui terrae dominantur, et conlocabuntur in civitate in summo initio Aegypti, quae a parte solis occidentis condetur, ad quam terra marique festinabit omne mortale genus. —Ascl. Modo tamen hoc in tempore ubi isti sunt, o Trismegiste? —Trism. Conlocati sunt in maxima civitate in monte Libyco.—⟩⟩
Ascl. Et horum, o Trismegiste, deorum, qui terreni habentur, ⟨evocatio⟩ cuiusmodi est [qualitas]?—Trism. Constat, o Asclepi, de herbis, de lapidibus, et de aromatibus divinitatis naturam in se habentibus. Et propter hanc causam sacrificiis frequentibus oblectantur, hymnis et laudibus et dulcissimis sonis in modum caelestis harmoniae concinentibus, ut illud quod [caeleste] ⟨⟨inlectum in idola⟩⟩ est caeleste, us⟨u⟩ et frequentatione ⟨cultus⟩ ⟨⟨laetum⟩⟩, [[inlectum in idola]] possit [[laetum]] humanitatis patiens longa durare per tempora. Sic deorum fictor est homo.