Asclepius (verba Graeca solum)

Hermetica

Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).

Trism. O Asclepi, omnis humana inmortalis est anima: sed non uniformiter cunctae, sed aliae alio more [vel tempore] ⟨creatae sunt animae⟩; non enim [o Trismegiste] omnis unius qualitatis est anima.Ascl. —⟨Non enim, o Trismegiste, . . . ?⟩Trism. O Asclepi, ut celeriter de vera⟨e⟩ rationis continentia decidisti! Non enim hoc dixi, omnia unum esse et unum omnia, utpote quae in creatore fuerint omnia, antequam creasset omnia? Nec inmerito ipse dictus est omnia, cuius membra sunt omnia. Huius itaque, qui est unus omnia, vel ipse est creator omnium, in tota hac disputatione curato meminisse.

De caelo cuncta ⟨. . .⟩ in terram et in aquam, et in aera ignis. Solum quod sursum versus fertur vivificum; quod deorsum, ei deserviens. At vero quicquid de alto descendit generans est; quod sursum versus emanat, nutriens. Terra, sola in se ipsa consistens, omnium est ⟨⟨gener⟨anti⟩um⟩⟩ receptrix, omniumque [[generum]] quae accepit restitutrix. Hoc ergo totum, sicut meministi, quod est omnium vel omnia, ⟨constat ex anima et mundo⟩. Anima et mundus a natura conprehensa agitantur, ita

omnium multiformi imaginum [ae]qualitate variata, ut infinitae qualitatum ex intervallo species [esse] nascantur, adunatae tamen ad hoc, ut totum unum et ex uno omnia esse videantur.