Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Tu vero, o Asclepi, procede paululum, Tatque, nobis qui intersit, evoca. Quo ingresso, Asclepius et Hammona[m] interesse suggessit. Trismegistus ait: Nulla invidia Hammona prohibet a nobis; etenim ad eius nomen multa meminimus a nobis esse conscripta, sicuti etiam ad Tat amantissimum et carissimum filium multa physica ⟨di⟩exodicaque quam plurima. Tractatum hunc autem tuo ⟨in⟩scribam nomine. Praeter Hammona nullum vocassis alterum, ne tantae rei religiosissimus sermo multorum interventu praesentiaque violetur. Tractatum
enim tota numinis maiestate plenissimum inreligiosae mentis est multorum conscientia publicare.Hammone etiam adytum ingresso, sanctoque illo quattuor virorum religione et divina [dei] completo praesentia, conpetenti venerabiliter silentio [[ex ore Hermu]] animis singulorum mentibusque pendentibus, ⟨⟨ex ore Hermu⟩⟩ divinus Cupido sic est orsus dicere.