Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Sunt autem non multi, aut admodum pauci, ita ut numerari etiam ⟨⟨possint⟩⟩, in mundo [[possint]] religiosi, [[unde contingit in multis remanere malitiam,]] defectu prudentiae scientiaeque rerum omnium quae sunt, ⟨⟨unde contingit in multis remanere malitiam⟩⟩. Ex intellectu enim rationis divinae, qua constituta sunt omnia, contemptus ⟨⟨mundi totius⟩⟩ medelaque nascitur vitiorum [[mundi totius]]: perseverante autem inperitia atque inscientia, vitia omnia convalescunt, vulnerantque animam insanabilibus ⎡vitiis⎤; quae infecta isdem atque vitiata quasi venenis tumescit, nisi eorum quorum animarum disciplina et intellectus summa curatio est.
Si solis ⟨his⟩ ergo et paucis hoc proderit, dignum est hunc
persequi ⟨⟨tractatum⟩⟩, atque expedire [[tractatum]] quare solis hominibus intellegentiam et disciplinam divinitas suam sit inpertire dignata. Audi itaque. Deus pater et dominus cum post deos homines efficeret, ex parte corruptiore mundi et ex divina pari lance conponderans, vitia contigit mundi, corporibus commmixta, remanere, et alia propter cibos ⟨intrare⟩ victumque quem necessario habemus cum omnibus animalibus communem; quibus de rebus necesse est cupiditatum desideria et reliqua mentis vitia animis humanis insidere. Diis vero, utpote ex mundissima parte mater⟨i⟩ae effectis, et nullis indigentibus rationis disciplinaeque adminiculis, quamvis inmortalitas et unius semper aetatis vigor ipse sit eis ⟨omni efficacior⟩ prudentia et disciplina, tamen [[propter unitatem rationis]] pro disciplina et pro intellectu [[ne ab his essent alieni]] ordinem necessitatis lege conscriptum aeterna [lege] constituit: homines ex animalibus cunctis [de] solos ratione disciplinaque ⟨indigere⟩ cognoscens, per quae vitia corporum [homines] avertere atque abalienare potuissent, ⟨⟨propter ⟨ea his comm⟩unitatem rationis⟩⟩ ⟨dedit, simul⟩ ipsis, ⟨⟨ne a diis essent alieni,⟩⟩ [ad] inmortalitatis spem intentionemque protendens. Denique et ⎡bonum⎤ hominem et qui posset inmortalis esse ex utraque natura conposuit, divina atque mortali: et sic conpositum ⟨⟨hominem⟩⟩ per voluntatem dei [[hominem]] constitutum est esse meliorem et diis, qui sunt ex sola inmortali natura formati, et omnium mortalium, Propter quod homo, diis cognatione coniunctus, ipsos religione et sancta mente veneratur, diique etiam pio affectu humana omnia respiciunt atque custodiunt.