Asclepius (verba Graeca solum)
Hermetica
Hermetica. The Ancient Greek and Latin Writings which Contain Religious or Philosophic Teachings Ascribed to Hermes Trismegistus, Vol. I. Scott, Walter, editor. Oxford: Oxford University Press, 1924 (printing).
Hic ergo, solus [ut] omni[a] utriusque sexus fecunditate plenissimus, semper bonitatis praegnans suae, parit semper quicquid voluerit procreare. Voluntas eius ⟨⟨eadem⟩⟩ est bonitas omnis. Haec [[eadem]] bonitas omnium rerum est ex divinitate eius nata [natura], uti sint omnia ⟨fecunda⟩ [[sicuti sunt et fuerunt]], et futuris omnibus dehinc ⟨⟨sicuti sunt et fuerunt⟩⟩ natura[m] ex se nascendi sufficiat. Haec ergo ratio, o Asclepi, tibi sit reddita, quare et quomodo fiant omnia ⟨utriusque sexus⟩.
—Ascl. Utriusque sexus ergo deum dicis, o Trismegiste? —Trism. Non deum solum, Asclepi, sed omnia animalia et inanimalia. Inpossibile est enim aliquid eorum quae sunt infecundum esse: fecunditate enim dempta ex omnibus quae sunt, inpossibile erit semper esse quae sunt. Ego enim et ⎡in naturam et sensum et naturam⎤, et mundum dico in se continere naturam et nata omnia conservare. Procreatione enim uterque plenus est sexus, et eius utriusque conexio aut, quod est verius, unitas inconprehensibilis est; quem sive Cupidinem sive Venerem sive utrumque recte poteris nuncupare.
Hoc ergo omni vero verius manifestiusque mente perci⟨p⟩to, quod ex ⟨d⟩om⟨i⟩no illo totius naturae deo hoc sit cunctis in aeternum procreandi inventum tributumque mysterium, cui summa caritas, laetitia, hilaritas, cupiditas, amorque divinus innatus est. Et dicendum foret quanta sit eius mysterii vis atque necessitas, nisi ex sui contemplatione unicuique ex intimo sensu nota esse potuisset. Si enim illud extremum temporis ⟨⟨animadvertas⟩⟩, quo ex crebro adtritu ⟨eo⟩ pervenimus ut utraque in utramque ⟨se⟩ fundat natura, progeniem [[animadvertas]] ut altera ⟨emittat⟩, avide altera rapiat interiusque recondat, denique eo tempore ex commixtione communi et virtutem feminae marum adipiscuntur, et mares femineo torpore lassescunt. Effectus itaque huius tam blandi necessariique mysterii in occulto perpetratur, ne vulgo inridentibus inperitis utriusque naturae divinitas ex commixtione sexus cogatur erubescere, multo magis etiam si visibus inreligiosorum hominum subicia[n]tur.