Testimonia et Fragmenta
Cleanthes
Cleanthes. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 1. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903. (1964 printing.)
Cicero Tusc. disp. II 60. e quibus (scil. philosophis) homo sane levis, Heracleotes Dionysius, cum a Zenone fortis esse didicisset, a
dolore dedoctus est. nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset. quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret, quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit: quia si, cum tantum operae philosophiae dedissem, dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre possum: malum est igitur dolor. tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis ferunt dixisse:Audisne haec, Amphiaraë, sub terram abdite?Zenonem significabat a quo illum degenerare dolebat.
Stobaeus Floril. 82, 9 Mein. = Ecl. II 2, 16. Κλεάνθης ἐρωτώμενος διὰ τί παρὰ τοῖς ἀρχαίοις οὐ πολλῶν φιλοσοφησάντων ὅμως πλείους διέλαμψαν ἢ νῦν ὅτι, εἶπε, τότε μὲν ἔργον ἠσκεῖτο, νῦν δὲ λόγος.
Diogenes Laërt. VII 172. μειρακίῳ ποτὲ διαλεγόμενος ἐπύθετο, εἰ αἰσθάνεται· τοῦ δ’ ἐπινεύσαντος διὰ τί οὖν, εἶπεν, ἐγὼ οὐκ αἰσθάνομαι ὅτι αἰσθάνει;
Diogenes Laërt. VII 172. ἐρὁμένου τινός, τί ὑποτίθεσθαι δεῖ τῷ υἱῷ τὸ τῆς Ἠλέκτρας, ἔφη, σῖγα σῖγα λεπτὸν ἴχνος. (Eurip. Orest. 140.)