Testimonia et Fragmenta

Cleanthes

Cleanthes. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 1. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903. (1964 printing.)

Philodemus περὶ εὐσεβ. c. 9 (DDG p. 544). λόγον ἡγούμ⟨ενον τῶν⟩ ἐν 〈τ〉ῷ κόσ〈μῳ〉.

Cicero de nat. deor. I 37. tum nihil ratione censet esse divinius.

Philodemi frustulum ad Cleanthen probabiliter refertur, cum propter locum, quem inter fragmenta obtinet (p. 75 Gomp.) tum propter Ciceronis similitudinem; qui huuc locum libris κατὰ τῆς ἡδονῆς tribuit.

Aëtius I 7, 17 (DDG p. 302b 15). Διογένης καὶ Κλεάνθης καὶ Οἰνοπίδης (τὸν θεὸν) τὴν τοῦ κόσμου ψυχήν.

Cicero de nat. deor. I 37. tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen. — Minucius Octav. XIX 10. Theoprastus et Zeno et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur. Cleanthes enim mentem, modo animum, modo aethera, plerumque rationem Deum disseruit.

Tertullianus Apol. 21. haec Cleanthes in spiritum congerit quem permeatorem universitatis affirmat.

Cicero de nat. deor. I 37. tum ultimum et altissimum atque undique circumfusum et extremum omnia cingentem atque complexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat. — Lactantius Inst. I 5. Cleanthes et Anaximenes aethera dicunt esse summum Deum.