Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Quintilianus instit. orat. I 10, 32. nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui adferendam iuvenes iussa mutare in spondium modos tibicina composuisse, et Chrysippus etiam nutricum illi quae adhibetur infantibus allectationi suum quoddam carmen adsignat.

Quintilianus instit. orat. I 3, 14. Caedi vero discentis, quamlibet receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim.

Quintilianus instit. orat. I 11, 17. cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum, et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.

Diog. Laërt. VII 129. εὐχρηστεῖν δὲ καὶ τὰ ἐγκύκλια μαθήματα φησὶν ὁ Χρύσιππος.