Fragmenta Moralia
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).
Seneca de beneficiis II 17, 3. Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu: quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis. tunc cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta versatur. necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est: nisi utrique personae dantis et accipientis aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perveniet, ut debet. Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus. Utcumque enim venerit, manus illam expedita et agilis repercutiet. Si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse, sed languidius et in ipsam eius dirigentes manum remisse occurremns. Idem faciendum est in beneficiis: quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si audent, si volunt. Facimus autem plerumque ingratos et ut sint favemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit: ut malignis lusoribus propositum est conlusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest nisi consentitur extendi (fortasse ex libro περὶ Χαρίτων).
(cp. 31-35. agitur de paradoxo Stoicorum: eum qui libenter accepit, gratiam reddidisse. cp. 32. pilae similitudo recurrit Unde efficere possis hic quoque Hecatonem Chrysippo uti).
Seneca de beneficiis II 25, 3. Qui gratus futurus est, statim dum accipit de reddendo cogitet. Chrysippus quidem dicit illum velut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus suum, ad quod velut dato signo prosiliat. Et quidem magna illi celeritate opus est, magna contentione, ut consequatur antecedentem.
(ex libro περὶ Χαρίτων.)